The Grice Club

Welcome

The Grice Club

The club for all those whose members have no (other) club.

Is Grice the greatest philosopher that ever lived?

Search This Blog

Wednesday, August 11, 2021

Grice e Boezio

 Quam magnos studiosis afferat fructus scientia dividendi quamque apud peripateticam disciplinam semper haec fuerit in honore notitia, docet et Andronici, diligentissimi senis de divisione liber editus[;]et hic idem a Plotino gravissimo philosopho comprobatus et in libri Platonis, qui Sophistes inscribitur commentariis a Porphyrio repetitus, et ab eodem per hanc introductionis laudata in Categorias utilitas. Dicit enim necessarium fore generis, speciei, differentiae, proprii, accidentisque peritiam, tum propter alia multa tum propter utilitatem quae est maxima partiendi. Quare, quoniam maximus usus est facillimaque doctrina, ego id quoque sicut pleraque omnia Romanis auribus tradens, introductionis modo habitaque in eandem rem et competenti subtilique tractatione et moderata brevitate perscripsi, ut nec anxietas decisae orationis et non perfectae sententiae legentium ƿ mentibus ingeratur; nec putet supervacuam loquacitatem harum rerum inexperiens, rudis, insolensque novi audientium mentes habere aequum, nec ullus livor id quod et arduum natura est et ignotum nostris, nobis autem magno et labore et legentium utilitate digestum, obliquis morsibus obtrectationis obfuscet, denique potius viam studiis, nunc ignoscendo nunc etiam comprobando, quam frena bonis artibus stringant, dum quicquid novum est imprudenti obstinatione repudiant. Quis enim non videat plurimum ad bonarum artium valere defectum si apud mentes hominum numquam sit desperatio displicendi? Sed haec hactenus. {DIVISIO DIVISIONUM} Nunc divisionis ipsius nomen dividendum est et secundum unumquodque divisionis vocabulum uniuscuiusque propositi proprietas partesque tractandae sunt, divisio namque multis modis dicitur. Est enim divisio generis in species, est rursus divisio cum totum in proprias distribuitur partes, est alia cum vox multa significans in significationes proprias recipit sectionem. Praeter has autem tres est alia divisio quae secundum accidens fieri dicitur. Huius triplex modus est: unus cum subiectum in accidentia separamus, alius cum accidens in subiecta dividimus, tertius cum accidens in accidentia secamus (hoc ita fit si utraque eidem subiecto inesse videantur). Sed ƿ harum omnium exempla subdenda sunt quatenus totius huius ratio divisionis eluceat. Genus dividimus in species cum dicimus "animalium alia sunt rationabilia, alia irrationabilia; rationabilium alia mortalia, alia immortalia" vel cum dicimus "coloris alia quidem sunt alba, alia nigra, alia media". Oportet autem omnem generis in species divisionem aut in duas fieri partes aut in plures, sed neque infinitae species esse possunt generis nec minus duabus. Hoc autem cur eveniat posterius demonstrandum est. Totum in partes divididur quotiens in ea ex quibus est compositum unumquodque resolvimus, ut cum dico domus aliud esse tectum, aliud parietes, aliud fundamenta, et hominem anima coniungi et corpore, cumque hominis dicimus partes esse Catonem, Virgilium, Ciceronem et singulos qui, cum particulares sint, vim tamen totius hominis iungunt atque componunt; neque enim homo genus, nec singuli homines species, sed partes quibus totus homo coniungitur. Vocis autem in significationes proprias divisio fit quotiens una vox multa significans aperitur et eius pluralitas significationis ostenditur, ut cum dico "canis" quod est nomen et hunc quadrupedem latrantemque designat et caelestum qui ad Orionis pedem morbidum micat; est quoque alius, marinus canis, qui in immoderatam corporis magnitudinem crescens caeruleus appellatur. Sed huius divisionis duplex modus est, aut enim unum nomen multa significat aut oratio iam verbis nominibusque composita. Et nomen quidem multa significat ut id quod supra proposui, oratio vero multa designat ut est: Aio te, Aeacida, Romanos vincere posse. Et nominis quidem per significationes proprias divisio aequivocationis partitio nuncupatur, orationis vero in significationes proprias distributio ambiguitatis discretio est, quam Graeci amphiboliam dicunt, ita ut nomen multa significans aequivocum, oratio vero multa designans amphibola atque ambigua praedicetur. ƿ Eorum autem quae secundum accidens dividuntur subiecti in accidentia divisio est ut cum dicimus "omnium hominum alii sunt nigri, alii candidi, alii medii coloris", haec enim accidentia sunt hominibus, non hominum species, et homo his subiectum, non horum genus est. Accidentis vero in subiecta sectio evenit ut est "omnium quae expetuntur alia in anima, alia in corporibus sita sunt", animae namque atque corpori id quod expetitur accidens, non genus, est, et boni quod in anima et corpore situm est non sunt haec species sed subiecta. Accidentis vero in accidentia divisio est ut "omnium candidorum alia sunt dura", ut margarita, "alia liquentia", ut lac, liquor namque et albedo atque durities haec sunt accidentia, sed album in dura et liquida separatum est. Cum ergo sic dicimus, accidens in alia accidentia separamus. Sed huiusmodi divisio vicissim semper in alterutra permutatur, possumus enim dicere "eorum quae dura sunt alia sunt nigra, alia alba" et rursus "eorum quae liquida alia sunt alba, alia nigra"; sed haec rursus conversa dividimus: "eorum quae sunt nigra alia sunt dura, alia liquentia". Differt autem huiusmodi divisio omnibus quae supra sunt dictae, nam neque significationem partiri possumus in voces, cum vox in significationes proprias discernatur, nec partes in totum dividuntur, quamvis totum separetur in partes, nec species secatur in genera, licet genus in species dividatur. Quod vero superius dictum est, hanc divisionem ita fieri si utraque eidem contingerent inesse subiecto, si attentius perspicitur liquet, nam cum dicimus eorum quae dura sunt alia esse alba, alia nigra, ut est lapis atque hebenum, manifestum est hebeno utraque inesse, et duritiem scilicet et nigredinem. In caeteris quoque id diligens lector inveniet. Quibus autem summa operatio veritatis inquiritur, his prius intelligendum est quae sit horum omnium simul proprietas quibusque inter se singillatim differentiis segregentur. Omnis enim vocis et generis totiusque divisio secundum se divisio nuncupatur, reliquae vero tres in accidentis distributione ponuntur. Secundum se autem divisionis huiusmodi differentia est. Differt enim divisio generis a vocis divisione quod vox quidem in proprias semper significationes separatur, ƿ genus non in significationes sed in quadam a se quodammodo creatione disiungitur, et genus semper speciei propriae totum est et universalius in natura, aequivocatio vero universalior quidem significata re dicitur, tantum voce non etiam totum est in natura. Illo quoque a vocis distributione dividitur, quod nihil habent commune praeter solum nomen quae sub ea voce sunt, quae vero sub genere collocantur et nomen generis et definitionem suscipiunt. Amplius quoque non eadem apud omnes vocis est distributio: quod apud nos dicitur canis cum eius multae significationes in lingua Romana sint simpliciter fortasse praedicatur in barbara, cum ea quae apud nos uno nomine nuncupantur illi pluribus fortasse significent. Generis vero apud omnes eadem divisio distributioque permanet, unde fit ut vocis quidem divisio ad positionem consuetudinemque pertineat, generis ad naturam, nam quod apud omnes idem est natura est, consuetudinis vero est quod apud aliquos permutatur. Et hae quidem sunt differentiae generis distributionis et vocis. Generis quoque sectio totius distributione seiungitur quod totius divisio secundum quantitatem fit, partes enim totam substantiam coniungentes actu aut ratione animi et cogitatione separantur, generis vero distributio qualitate perficitur. Nam cum hominem sub animali locavero tunc qualitate divisio facta est, quale namque animal est homo idcirco quoniam quadam qualitate formatur, unde quale sit animal homo interrogatus aut "rationale" respondebit aut certe "mortale". Amplius {quoque} genus omne naturaliter prius est propriis speciebus, totum autem partibus propriis posterius; partes sunt quae totum iungunt, compositi sui perfectionem alias natura tantum, alias ratione quoque temporis antecedunt, unde fit ut genus in posteriora, totum vero in priora solvamus. Hinc quoque illud vere dicitur: si genus interimatur statim species deperire, si species ƿ interempta sit non peremptum genus in natura consistere. Contra evenit in toto, nam si pars totius perit totum non erit, cuius pars una sit interempta; sin totum pereat partes permanent distributae, ut si de integra domo quis abstulerit tectum, totum quod ante fuit intercipit, sed pereunte toto parietes et fundamenta constabunt. Amplius quoque genus speciebus materia est, nam sicut aes accepta forma transit in statuam ita genus accepta differentia transit in speciem; totius vero partium multitudo materia est, forma vero earundem partium compositio. Nam sicut species ex genere constat et differentia, ita totum constat ex partibus, unde fit ut totum ab unaquaque parte sua partium ipsarum compositione differat, species vero a genere differentiae coniunctione. Amplius quoque species idem semper quod genus est, ut homo idem est quod animal et virtus idem est quod habitus, partes vero non semper idem quod totum, neque enim manus idem est quod homo nec idem paries quod domus. Et in his quidem quae dissimiles partes habent hoc clarum est, sed non eodem modo in his quae similes, ut in aeris virgula cuius partes, quia sunt continuae quia eiusdem sunt aeris, videntur idem esse quod totum est, sed falso; fortasse enim idem sint partes huiusmodi substantia, non etiam quantitate. Restat autem vocis et totius distributionis differentias dare. Differunt autem quod totum quidem constat partibus, vox vero non constat ex his quae significat; et fit totius quidem divisio in partes, vocis autem fit non in partes sed in eas res quas vox ipsa significat, unde fit ut sublata parte una totum pereat, sublata una re quam vox significat multa designans vox illa permaneat. {DIVISIO GENERIS} Nunc ergo quoniam secundum se divisionis differentiae dictae sunt generis distributio pertractetur. Primum quid genus sit definiendum est: genus est quod de pluribus specie differentibus in eo quod ƿ quid sit praedicatur, species vero est quam sub genere collocamus, differentia qua aliud ab alio distare proponimus. Et est quidem genus quod interroganti quid quaeque res sit convenit responderi, differentia quae ad qualis percontationem rectissime respondetur; nam cum quis interrogatur "Quid est homo?" recte "Animal", "Qualis est homo?" convenienter "Rationabilis", respondetur. Dividitur autem genus alias in species, alias in differentias si species quibus genus oportet dividi nominibus carent, ut cum dico "animalium alia rationabilia sunt, alia irrationabilia" rationabile et irrationabile differentiae sunt. Sed quoniam speciei huius quae est animal rationabile nomen unum non est, idcirco pro specie differentiam ponimus eamque superiori generi copulamus, omnis enim differentia in genus proprium veniens speciem facit, unde fit ut materia quaedam genus sit, forma differentia, cum autem propriis nominibus species appellantur, non in differentias generis fit recta divisio. Unde est ut ex pluribus terminis definitio colligatur. Si enim omnes species suis nominibus appellarentur ex duobus solis terminis omnis fieret definitio; ut cum dico "Quid est homo?" quid mihi necesse esset dicere "Animal rationale mortale" si animal rationale esset nomine proprio nuncupatum, quod cum reliqua differentia, id est mortali, iunctum definitionem hominis verissima ratione et integra conclusione perficeret? Nunc autem ad definitiones integras specierum divisio necessaria est et forte in eodem divisionis definitionisque ratio versetur, nam divisionibus iunctis una componitur definitio. Sed quoniam alia sunt aequivoca, alia univoca, et quae sunt univoca ipsa in generum suscipimus sectiones, quae vero sunt aequivoca in his divisio sola significationis est, videndum prius est quid sit univocum quid aequivocum ne, cum ista fefellerint, aequivocum nomen quasi in species ita in significativas ƿ resolvamus. Unde fit ut rursus ad divisionem necessaria sit definitio, quid enim sit aequivocum quid univocum definitione colligimus. Sunt autem differentiae aliae per se, aliae vero per accidens, et harum aliae sunt consequentes, aliae statim relinquentes. Statim relinquentes sunt huiusmodi, dormire vel sedere vel stare vel vigilare, consequentes vero ut capilli crispi (si non amissi sint) et glauci oculi (si non sint quadam extrinsecus debilitate turbati). Sed haec ad generis divisionem sumenda non sunt, neque enim ad definitionem sunt commoda; omne enim quicquid ad divisionem generis aptum est idem ad definitiones rectissime congregamus, illa vero quae per se sunt sola ad divisionem generis apta sunt, haec autem informant perficiuntque uniuscuiusque substantiam, ut hominis rationabilitas et mortalitas. Sed has quemadmodum probare possimus utrum ex eo sint genere statim relinquentium an consequentium an in substantia permanentium hoc modo mihi videndum est, neque enim sufficit scire quas in divisione sumamus nisi illud quoque sit cognitum, quemadmodum easdem ipsas quae sumendae et quae reiciendae sunt rectissime cognoscamus. Videndum ergo primum est utrum proposita differentia omni possit et semper inesse subiecto; quod si ipsa vel actu vel ratione seiungitur, haec a divisione generis separanda est. Si enim saepe et actu et ratione seiungitur, ex eorum est genere quae statim relinquunt, ut sedere quidem frequentius separatur et actu ipso a subiecto dividitur. Quae vero ratione sola a subiecto dividuntur ea sunt consequentium differentiarum, ut glaucis oculis esse a subiecto ratione seiungimus, ut cum dico "Est animal luminibus glaucis, ut quilibet homo", quod si hic non esset huiusmodi non eum ƿ res aliqua esse hominem prohiberet. Aliud rursus est quod ratione separari non possit, quod si separatum sit species interimatur, ut cum dicimus inesse homini ut solus numerare possit vel geometriam discere. Quod si haec possibilitas ab homine seiungatur, homo ipse non permanet; sed haec non statim earum sunt quae in substantia insunt, nam non idcirco homo est quoniam haec facere potest, sed quoniam rationalis est atque mortalis. Hae igitur differentiae propter quas species consistit ipsae et in definitione speciei et in generis eius divisione quod continet speciem collocantur. Et universaliter dicendum est, quaecumque differentiae huiusmodi sunt ut non modo praeter eas species esse non possit sed propter eas solas sit, hae vel in divisione generis vel in speciei definitione sumendae sunt. Quoniam vero quaedam sunt quae differunt quae contra se in divisionibus poni non debent, ut in animali rationale et bipes (nullus enim dicit "Animalium alia sunt rationabilia, alia duos pedes habentia" idcirco quod rationale et bipes, licet differant, nulla a se oppositione disiunguntur), constat quaecumque a se aliqua oppositione differunt eas solas differentias sub genere positas genus ipsum posse disiungere. Sunt autem oppositiones quatuor: aut ut contraria, ut bonum malo, aut ut habitus et privatio, ut visus et caecitas, quamquam sint et quaedam res in quibus discernere difficultas sit utrum in contrariis an in privatione vel habitu ea oporteat collocari, ut sunt motus quies, sanitas aegritudo, vigilatio somnus, lux tenebrae -- sed haec alias, nunc autem de reliquis oppositionibus dicendum est. Tertia oppositio est quae est secundum affirmationem et negationem, ut: “Socrates vivit”, “Socrates non vivit.” Quarta secundum relationem, ut pater filius, dominus servus. Secundum quas igitur harum quattuor oppositionum ƿ divisio generis sit rectissima ratione monstrandum est, manifestum est enim et oppositiones esse quattuor et species et genera per opposita separari. Nunc ergo dicendum est secundum quam oppositionem harum quattuor vel quemadmodum species a genere disiungi conveniat. Et prima quidem sit contradictionis oppositio, voco autem contradictionis oppositionem quae affirmatione et negatione proponitur. In hac igitur negatio per se nullam speciem facit, nam cum dico "homo" vel "equus", et aliquid huiusmodi, species sunt, quicquid autem quis in negatione protulerit speciem non declarat, non esse enim hominem non est species. Omnis enim species esse constituit, negatio vero quicquid proponit ab eo quod est esse disiungit, ut cum dico "homo" quasi si sit quiddam locutus sum, cum vero "non homo" substantiam hominis negatione destruxi. Sic igitur per se caret divisio generis in species negatione. Necesse est autem saepe speciem negatione componere cum ea quam simplici nomine speciem volumus assignare nullo vocabulo nuncupatur, ut cum dico "Imparium numerorum alii primi", ut tres, quinque, vel septem, "alii non primi", ut novem, et rursus "Figurarum aliae sunt rectilineae, aliae non rectilineae" et "Colorum alii sunt albi, alii nigri, alii nec albi nec nigri". Ergo quando nomen unum speciebus positum non est, eas negatione proferre necesse est. Hoc igitur cogit interdum necessitas, non natura. In eodem quoque quotiens negatione facimus sectionem prius aut affirmatio aut simplex dicendum est nomen, ut est "Numerorum alii sunt primi, alii non primi", nam si prius negatio dicta sit, tardior fit rei quam proponimus intellectus. Nam cum primum dicis esse aliquos numeros primos, cum quales sint primi exemplo vel definitione docueris, quales non sint primi mox auditor intelliget. Sin vero e contrario feceris, aut neutra subito aut tardius utraque cognoscet, divisio vero quae propter apertissimam generis naturam reperta est debet potius ad intelligibiliora deducere. Amplius quoque prior affirmatio est, posterior negatio, quod autem primum ƿ est in divisione quoque oportet primitus ordinari. Necesse est quoque semper finita infinitis esse priora, ut aequale inaequali, virtutem vitiis, certum incerto, stabile fixumque mutabili. Sed omnia quae aut definita parte orationis aut affirmatione proferuntur plus finita sunt quam aut nomen cum particula negativa aut tota negatio, quare finito potius quam infinito est facienda divisio. Sed si cui per haec quaedam paratur anxietas aut obscuriora sunt fortasse quam ipse desiderat, nihil ad me cognitionem facilem pollicentem, neque enim rudibus haec totius artis sed imbutis et ulteriore paene loco progressis legenda et discenda proponimus. Qui vero huius operis ordo sit cum De ordine Peripateticae disciplinae mihi dicendum esset diligenter exposui. Haec quidem dicta sunt de oppositione quam affirmatio negatioque constituit, illa vero quae secundum habitum privationemque fit ipsa quoque superiori videtur esse consimilis. Negat enim quodammodo privatio habitum, sed differt quod semper quidem potest esse negatio, privatio vero non semper, sed tunc quando habitum habere possibile est (hoc vero nos iam Praedicamenta docuerunt). Quare forma quaedam intelligitur esse privatio, non enim tantum privat sed etiam circa se ipsam privatum quemque disponit. Neque enim solum oculum caecitas privat lumine sed ipsa quoque secundum se privatum luce disponit, caecus enim dicitur ad privationem quodammodo quasi dispositus et affectus (hoc quoque Aristoteles testatur, in Physicis). Unde fit ut privationis differentia ad generum divisionem frequenter utamur. Sed hic quoque eodem modo sicut in contradictione faciendum est, prius enim ponendus est habitus, qui est affirmationi consimilis, post privatio, quae negationi. Aliquotiens tamen privationes quaedam habitus vocabulo proferuntur, ut "orbus", "caecus", "uiduus", aliquotiens cum particula privationis, ut cum dicimus "finitum" et "infinitum", "aequum" et "inaequale", sed in his "aequum" et "finitum" in divisione prima ponenda sunt, privationes secundae. Ac de oppositione quidem privationis et habitus haec dicta sufficiant. Contrariorum vero oppositio dubitatur fortasse an secundum ƿ privationem et habitum esse videatur, ut album et nigrum, an album quidem privatio nigri sit, nigrum vero albi -- sed haec alias, nunc autem ita tractandum est tamquam si sit aliud oppositionis genus, sicut est in Praedicamentis ab ipso quoque Aristotele dispositum. In contrariis autem generum multa divisio est, fere enim cunctas differentias in contraria ducimus, sed quoniam contraria sunt alia medio carentia, alia mediata, ita quoque divisio facienda est, ut "Colorum alia sunt alba, alia nigra, alia neutra". Fieret autem omnis definitio omnisque divisio duobus terminis praedicatis nisi, ut supra iam dictum est, indigentia (quae saepe existit) in nomine prohiberet. Quo autem modo utraeque duobus terminis fierent erit manifestum hoc modo. Cum enim dico "Animalium alia sunt rationabilia, alia irrationabilia" animal rationale ad hominis definitionem contendit, sed quoniam animalis rationalis unum nomen non est ponamus ei nomen a litteram: "rursus a litterae", quod est animal rationale, "alia sunt mortalia, alia immortalia". Volentes igitur definitionem hominis reddere dicemus: “Homo est a littera mortalis” nam si hominis definitio est animal rationale mortale, animal vero rationale per a litteram significatur, idem sentit "a mortale" tanquam si diceretur "animal rationale mortale", a enim, ut dictum est, animal rationale significat. Sic ergo a littera et mortali, duobus terminis, facta definitio est; quod si reperirentur in omnibus quoque nomina, duobus semper terminis tota definitio constitueretur. Divisio vero nominibus positis quoniam semper in duos terminos secatur manifestum est si quis generi et differentiae cum deest nomen imponat, ut cum dicimus: "Figurarum quae sunt trilaterae aliae sunt aequilaterae, aliae duo latera habentes aequa, aliae totae inaequales". Trina igitur ista divisio si sic proferretur fieret duplex: "Figurarum quae trilaterae ƿ sunt aliae sunt aequales, aliae inaequales; inaequalium aliae sunt duo latera tantum aequa habentes, aliae tria inaequalia", id est omnia; et cum dicimus "Rerum omnium alia sunt bona, alia mala, alia indifferentia", quae nec bona scilicet nec mala, si ita diceretur gemina divisio proveniret: "Rerum omnium alia sunt differentia, alia indifferentia; differentium alia sunt bona, alia mala". Ita ergo divisio omnis in gemina secaretur si speciebus et differentiis vocabula non deessent. Quartam vero oppositionem diximus quae est secundum ad aliquid, ut pater filius, dominus servus, duplex medium, sensibile sensus. Haec igitur nullam habent substantialem differentiam qua a se discrepent, immo potius habent huiusmodi cognationem qua ad se inuicem referantur ac sine se esse non possint. Non est ergo generis in relativas partes facienda divisio, sed tota huiusmodi sectio a genere separanda est, neque enim hominis species est servus aut dominus nec numeri medium aut duplum. Cum igitur quattuor sint differentiae, affirmationis et negationis si non necesse est semper tamen relationis reicienda divisio est, privationis et habitus et contrariorum sumendae. Maxime autem contrarietas in differentiis ponenda est nec non etiam privatio, idcirco quoniam contra habitum quiddam contrarium videtur apponere, ut est finitum et intinitum; quanquam enim sit privatio, infinitum tamen contrarii imaginatione formatur, est quaedam namque, ut dictum est, forma. Dignum vero inquisitu est utrum in species an in differentias recte genera dividantur, definitio namque divisionis est generis in species proximas distributio. Oportet igitur secundum naturam divisionis et secundum definitionem in proprias species semper fieri generis disgregationem (sed hoc interdum fieri nequit propter eam quam supra reddidimus causam, multis enim speciebus non sunt nomina) atque ideo, quoniam quaedam sunt prima genera, quaedam ultima, quaedam media: primum quidem ut substantia, ultimum ut animal, medium ƿ ut corpus, corpus namque animalis genus est, substantia corporis, sed neque super substantiam quicquam inveniri potest quod generis loco valeat collocari neque sub animali, homo namque species, non genus, est. Quare antiquior videbitur speciei divisio si non sit indigentia nominum, quod si his omnibus non abundamus, prima genera usque ad ultima convenit in differentias separare. Hoc autem fit hoc modo, ut primum genus in suas differentias disgregemus non in posteriores, et posterius rursus in suas sed non in posteriores. Neque enim eaedem sunt differentiae corporis quae animalis, si quis enim dicat "Substantiae aliud est corporale, aliud incorporale" recte divisionem fecerit, hae namque differentiae propriae substantiae sunt; si quis vero sic, "Substantiarum alia sunt animata, alia inanimata", hic non recte substantiae differentias disgregavit, corporis namque differentiae sunt, non substantiae, id est secundi generis non primi. Quare manifestum est secundum proprias differentias, non secundum posterioris generis, priorum generum divisionem esse faciendam. Quotiens autem genus aut in differentias aut in species solvitur, post divisionem factam mox definitiones aut exempla subdenda sunt, sed si quis definitionibus non abundet satis est exempla subicere, ut cum dicimus "Corporum alia sunt animata" subiciamus "ut homines vel ferae; alia inanimata, ut lapides". Oportet autem divisionem quoque, sicut terminum neque diminutam esse, neque superfluam, nam neque plures species quam sub genere sunt oportet apponi nec pauciores, ut in se ipsa divisio sicut terminus convertatur. Convertitur enim terminus sic: "Virtus est mentis habitus optimus", rursus "Habitus mentis optimus virtus est". Sic etiam divisio: "Omne genus aliquid eorum erit quae sunt species", rursus "quaelibet species proprium genus est". Fit autem generis eiusdem multipliciter divisio, ut omnium corporum et quaecumque alicuius sunt magnitudinis. Sicut enim circulum in semicirculos et in eos quos Graeci *tomeas* vocant (nos divisiones possumus dicere) distribuimus, et tetragonum alias ducto per angulum ƿ diametro in triangula, alias in parallelogrammata, alias in tetragona separamus, ita quoque genus, ut cum dicimus "Numerorum alii sunt pares, alii impares" et rursus "alii primi, alii non primi", et "Triangulorum alia sunt aequilatera, alia duo sola latera aequa habentia, alia totis inaequalia lateribus" et rursus "Triangulorum alia sunt rectiangula, alia acutos habentia tres angulos, alia obtusum". Sic igitur generis unius fit divisio multiplex. Illud autem scire perutile est, quoniam genus una quodammodo multarum specierum similitudo est quae earum omnium substantialem convenientiam monstret, atque ideo collectivum plurimarum specierum genus est, disiunctivae vero unius generis species. Quae quoniam differentiis informantur, ut dictum est, idcirco sub uno genere minus duabus speciebus esse non possunt, omnis enim differentia in discrepantium pluralitate constat. Sed de divisione generis et speciei perplura dicta sunt. { DEFINITIO } Hanc igitur insistentibus viam promptior per divisionem generis ad speciei definitionem facultas aperitur, oportet autem non solum quas ad definitionem sumamus differentias addiscere, sed ipsius quoque definitionis artem diligentissima cognitione complecti. Et illud quidem, an ulla possit definitio demonstrari et quemadmodum per demonstrationem valeat inveniri, et quaecumque de ea subtilius in postremis Analyticis ab Aristotele tractata sunt, praetermittam, solam tantum exsequar regulam definiendi. Rerum enim aliae sunt superiores, aliae inferiores, aliae mediae. Superiores quidem definitio nulla complectitur idcirco quod earum superiora genera inveniri non possunt; porro autem inferiores, quae sunt individua, specificis differentiis carent, quocirca ipsae quoque a definitione seclusae sunt; mediae igitur quae et habent genera et de aliis vel ƿ de generibus vel de speciebus vel individuis praedicantur sub definitionem cadere possunt. Data igitur huiusmodi specie quae et genus habeat et de posteriori praedicetur, primo eius sumo genus et illius generis diffferentias divido; et adiungo differentiam generi, et video num illa differentia iuncta cum genere aequalis possit esse cum ea specie quam circumscribendam definitione suscepi. Quod si minor fuerit species, illam differentiam rursus quam dudum cum genere posueramus quasi genus ponimus eamque in alias suas differentias separamus, et rursus has duas differentias superiori generi coniungimus, et, si aequavit speciem, definitio speciei esse dicetur, sin minus, secundam differentiam rursus in alia separamus. Quas omnes coniungimus cum genere et rursus speculamur si omnes differentiae cum genere illi aequales sunt speciei quae definitur. Et postremo totiens differentias differentiis distribuimus usque dum omnes iunctae generi speciem aequali definitione describant. Huius autem rei clariorem facient exempla notitiam hoc modo. Sit nobis propositum quod definire velimus "nomen". Vocabulum ergo nominis de pluribus nominibus praedicatur et est quodammodo species sub se continens individua. Definio ergo nomen sic. Sumo eius genus quod est vox et divido: "Vocum aliae sunt significativae, aliae vero minime". Vox autem non significativa nihil ad nomen, etenim nomen significat; sumo ergo differentiam quae est significativa et iungo cum genere, id est cum voce, et facio "uox significativa" et tunc respicio utrum genus hoc et differentia nomini sint aequalia. Sed nondum aequalia sunt, potest enim et vox significativa esse et nomen non esse, sunt enim quaedam voces quae dolorem designant, aliae quae animi passiones naturaliter quae nomina non sunt, ut interiectiones. Rursus ipsam vocum significantiam in alias differentias divido: "Vocum significativarum aliae sunt secundum positionem, aliae ƿ sunt naturaliter", et vox quidem significans naturaliter nihil ad nomen, vox vero significans positione hominum nomini congruit. Quocirca duas has differentias significativam et secundum positionem, iungo cum voce, id est cum genere, et dico: "Nomen est vox significativa secundum placitum". Sed rursus mihi non aequatur ad nomen, sunt namque et verba voces significativae et secundum positionem; non igitur solius nominis definitio est. Distribuo iterum differentiam quae est secundum positionem et dico "Secundum positionem vocum significativarum aliae sunt cum tempore, aliae sine tempore", et differentia quidem cum tempore nomini non iungitur idcirco quod verborum est consignificare tempora, nominum vero minime; restat ergo ut congruat illa differentia quae est sine tempore. Iungo igitur has tres differentias generi et dico: "Nomen est vox significativa ad placitum sine tempore". Sed rursus mihi non plena conclusio definitionis occurrit, potest enim vox et significativa et secundum positionem et sine tempore esse et nomen non esse unum sed nomina iuncta, quae est oratio, ut: “Socrates cum Platone et discipulis”, sed quamquam imperfecta quidem haec sit oratio, tamen est oratio. Quocirca ultima differentia quae est sine tempore aliis item differentiis dividenda est, et dicemus: "Vocum significativarum secundum positionem sine tempore aliae sunt quarum pars extra aliquid significat", hoc pertinet ad orationem, "aliae quarum pars extra nihil significat", hoc pertinet ad nomen, nominis enim pars nihil extra designat. Fit ergo definitio sic: "Nomen est vox significativa secundum placitum sine tempore, cuius nulla pars extra significativa est separata". Videsne igitur quam recta definitio constituta sit? Nam quod dixi "uocem" a caeteris sonis nomen disiunxi, quod "significativam" apposui nomen a non significativis vocibus separavi, quod "secundum placitum" et "sine tempore" a naturaliter significantibus vocibus et a verbis proprietas nominis distributa est, quod eius partes extra nihil significare proposui ab oratione distinxi, cuius partes aliquid separatae extra significant. Unde fit ut quodcumque nomen fuerit illa definitione claudatur et ubicumque haec ratio definitionis aptabitur illud nomen esse non dubitem. ƿ Illud quoque dicendum est, quod genus in divisione totum est, in definitione pars, et sic est definitio quasi quaedam partes totum coniungant, sic est divisio quasi totum solvatur in partes, et est similis divisio generis totius divisioni, definitio totius compositioni. Namque in divisione generis animal totum est hominis, intra se enim complectitur hominem, in definitione vero pars est, specie namque genus cum aliis differentiis iunctum componit, ut cum dico "Animalium alia sunt rationabilia, alia irrationabilia" et rursus "Rationabilium alia sunt mortalia, alia immortalia", animal rationalis totum est et rursus rationale mortalis, et haec tria hominis. Si vero in definitione dicam: “Homo est animal rationale mortale”tria haec unum hominem iungunt, quocirca pars ipsius et genus et differentia reperitur. Sic igitur in divisione genus totum est, species pars, eodem quoque modo differentiae totum, partes in quas illae dividuntur. In definitione vero et genus et differentiae partes sunt, definita vero species totum. Sed haec hactenus. { DIVISIO TOTIUS } Nunc de ea divisione dicemus quae est totius in partes, haec enim erat secunda divisio post generis divisionem. Quod enim dicimus totum multipliciter significamus: totum namque est quod continuum est, ut corpus vel linea vel aliquid huiusmodi; dicimus quoque totum quod continuum non est, ut totum gregem vel totum populum vel totum exercitum; dicimus quoque totum quod universale est, ut hominem vel equum, hi enim toti sunt suarum partium, id est hominum vel equorum, unde et particularem unumquemque hominem dicimus; dicitur quoque totum quod ex quibusdam virtutibus constat, ut animae alia potentia est sapiendi, alia sentiendi, alia uegetandi. Tot igitur modis cum totum dicatur, facienda totius divisio est - primo quidem, si continuum fuerit, in eas partes ex quibus ipsum ƿ totum constare perspicitur, aliter enim divisio non fit. Hominis enim corpus in partes suas divideres, in caput, manus, thoracem, pedes, et si quo alio modo secundum proprias partes fit recta divisio. Quorum autem multiplex est compositio multiplex etiam divisio, ut animal separatur quidem in partes eas quae sibi similes habent partes, in carnes, et ossa, rursus in eas quae sibi similes non habent partes, in manus, in pedes, eodem quoque modo et navis et domus. Librum quoque in versus atque hos in sermones, hos autem in syllabas, syllabas in litteras solvimus, ita fit ut litterae et syllabae et nomina et versus partes quaedam totius libri esse videantur, alio tamen modo acceptae non partes totius sed partes partium sint. Oportet autem non omnia speculari quasi actu dividantur sed quasi animo et ratione, ut vinum aquae mixtum dividimus in vina aquae mixta, hoc actu, dividimus etiam in vinum et aquam ex quibus mixtum est, hoc ratione, haec enim iam mixta separari non possunt. Fit autem totius divisio et in materiam atque formam, aliter enim constat statua ex partibus suis, aliter ex materia atque forma, id est ex aere et specie. Similiter etiam illa tota dividenda sunt quae continua non sunt eodem quoque modo et ea quae sunt universalia, ut "Hominum alii sunt in Europa, alii in Asia, alii in Africa". Eius quoque totius quod ex virtutibus constat hoc modo facienda est divisio: "Animae alia pars est in virgultis, alia in animalibus" et rursus "eius quae est in animalibus alia rationalis, alia sensibilis est" et rursus haec aliis sub divisionibus dissipantur. Sed non est anima horum genus sed totum, partes enim hae animae sunt, sed non ut in quantitate, sed ut in aliqua potestate atque virtute, ex his enim potentiis substantia animae iungitur. Unde fit ut quiddam simile habeat huiusmodi divisio et generis et totius divisioni, nam quod quaelibet eius pars fuerit animae praedicatio eam sequitur, ad generis divisionem refertur, cuius ubicumque fuerit species ipsum mox consequitur genus; quod autem non omnis anima omnibus partibus iungitur sed alia aliis, hoc ad totius naturam referri necesse est. ƿ { DIVISIO VOCIS } Restat igitur ut de vocis in significantias divisione tractemus. Fit autem vocis divisio tribus modis. Dividitur enim in significationes ut aequivoca vel ambigua, plures enim res significat unum nomen, ut "canis", plures rursus una oratio, ut cum dico Graecos vicisse Troianos. Alio autem modo secundum modum, haec enim non plura significant sed multis modis, ut cum dicimus "infinitum" unam rem quidem significat cuius terminus inveniri non possit, sed hoc dicimus aut secundum mensuram aut secundum multitudinem aut secundum speciem: secundum mensuram, ut est infinitum esse mundum, magnitudine enim dicimus infinitum; secundum multitudinem, ut est infinitam esse corporum divisionem, infinitam namque divisionum multitudinem significamus; rursus secundum speciem, ut infinitas dicimus figuras, infinitae enim sunt species figurarum. Dicimus etiam infinitum aliquid secundum tempus, ut infinitum dicimus mundum, cuius terminus secundum tempus inveniri non possit, eodem quoque modo infinitum dicimus Deum, cuius supernae vitae terminus inveniri secundum tempus non possit. Sic igitur haec vox non plura significat secundum se sed multimode de singulis praedicatur, unum tamen ipsa significans. Alius vero modus secundum determinationem. Quotiens enim sine determinatione dicitur vox ulla, facit intellectu dubitationem, ut est "homo", haec enim vox multa significat, nulla enim definitione conclusa audientis intelligentiam multis raptat fluctibus erroribusque traducit. Quid enim quisque auditor intelligat ubi id quod dicens loquitur nulla determinatione concluditur? Nisi enim quis ita definiat dicens: “Omnis homo ambulat” aut certe: “Quidam homo ambulat” et hunc nomine, si ita contingit, designet, intellectus audientis quod rationabiliter intelligat non habet. Sunt etiam aliae determinationes, ut si quis dicat: “Det mihi!” quando vel quid dare debeat nullus intelligit nisi intellectus et certa ƿ ratio determinationis addatur, vel si quis dicat: “Ad me venite!”quo veniant vel quando nisi determinatione non cognoscitur. Est autem omne quidem ambiguum dubitabile, non tamen omne dubitabile ambiguum, haec enim quae dicta sunt dubitabilia quidem sunt, non tamen ambigua. In ambiguis enim uterque auditor rationabiliter se ipsum intellexisse arbitratur, ut cum quis dicit: “Audio Graecos vicisse Troianos” unus potest intelligere quod Graeci Troianos vicerint, alius quod Troiani Graecos, et uterque hoc dicentis ipsius sermonibus rationabiliter intellegunt. Cum autem dico: “Da mihi!” quid dare debeat nullus ex ipsis sermonibus rationabiliter auditor intelligit, quod enim ego non dixi ille potius suspicabitur quam aliqua ratione id quod a me prolatum non est perspicaciter videat. Tot igitur modis cum vocis divisio fiat, aut per significantias aut per modum significationum aut per determinationem, in his quae secundum significantiam dividuntur non solum dividendae sunt significationes sed etiam diversas res esse quae significantur definitione monstrandum est. Aristoteles enim hoc in Topicis diligenter praecepit, ut in his quae dicuntur bona alia sunt bona, ut ea quae boni retinent qualitatem, alia quae ipsa quidem nulla qualitale dicuntur sed quod bonam rem faciunt idcirco bona dicuntur. Oportet autem maxime exercere hanc artem, ut ipse Aristoteles ait, contra sophisticas importunitates, si enim nulla subiecta sit res quam significat vox, designativa esse non dicitur, sin vero una res sit quam significat vox, dicitur simplex, quod si plures, multiplex et multa significans. Dividenda igitur haec sunt ne in aliquo syllogismo capiamur. Sin vero amphibola oratio est, evenit ut aliquotiens utroque modo possibilia sint quae significantur, ut id quod superius dixi; potuit ƿ enim fieri ut Graeci vincerent Troianos et Troiani Gracos superarent. Sunt vero alia quae impossibilia sunt, ut cum dico hominem comedere panem, significat quidem quod homo panem comedat, rursus quod panis hominem, sed hoc impossibile est. Ergo quotiens ad contentionem venitur dividenda et possibilia et impossibilia, quotiens ad veritatem sola possibilia dicenda, impossibilia relinquenda sunt. Quoniam ergo plures sunt species plura significantium vocum, dicendum est quod aliae in particula multiplicitatem significationis habent, aliae in tota oratione, et eorum quae in particula habent pars ipsa aequivoca dicitur, tota vero ipsa oratio secundum aequivocationem multiplex, illa vero quae in oratione tota significationis multiplicitatem retinet (ut supra iam dictum est) ambigua nuncupatur. Dividitur autem significationes aequivocarum secundum aequivocationem unius particulae orationum definitione, ut cum dico: “Homo vivit”intelligitur et verus et pictus; dividitur autem hoc modo: “Animal rationale mortale vivit” (quod verum est), “Animalis rationalis mortalis simulatio vivit” (quod falsum est). Dividitur qualibet adiectione quae terminet, vel generis vel casus vel alicuius articuli; ut cum dico: “Canna Romanorum sanguine sorduit” et calamum demonstrat et fluuium, sed dividimus sic: articulo quidem, ut dicamus: “Hic Canna Romanorum sanguine sorduit” vel genere, ut: “Canna Romanorum sanguine plenus fuit”uel casu vel numero, in illo enim singularis tantum est, in illo pluralis, et de aliis quidem eodem modo. Sunt autem alia secundum accentum, alia secundum orthographiam, et secundum accentum quidem ut "pone" et "pone", secundum orthographiam ut "quaeror" et "queror" ab inquisitione et ƿ querela; et haec rursus vel secundum ipsam orthographiam dividuntur vel secundum actionem et passionem, quod "quaeror" ab inquisitione passivum est, "queror" autem a querela agentis est. Ambiguarum vero orationum facienda est divisio, aut per adiectionem aut per diminutionem aut per divisionem aut per aliquam transmutationem, ut cum dicitur: “Audio Troianos vicisse Graecos”ita dicamus: “Audio quod Graeci vicerint Troianos” haec enim ambiguitas quolibet eorum modo solvitur. Non tamen ita dividenda est omnis vocum significatio tamquam generis: in genere omnes species enumerantur, in ambiguitate vero tantae sufficiunt quantae ad eum sermonem possint esse utiles quem alterutra nectit oratio. Ac de vocis quidem significatione sufficienter dictum est, est autem et de generis totiusque divisione propositum atque expeditum. Quare de omnibus secundum se partitionibus diligentissime pertractatum est. { DIVISIO PER ACCIDENS } Nunc de his divisionibus dicemus quae per accidens fiunt. Harum autem commune praeceptum est, quicquid ipsorum dividitur in opposita disgregari, ut si subiectum in accidentia dividimus non dicamus "Corporum alia sunt alba, alia dulcia", quae opposita non sunt, sed "Corporum alia sunt alba, alia nigra, alia neutra", eodem quoque modo in aliis secundum accidens divisionibus dividendum est. Atque illud maxime perspiciendum, ne quid ultra dicatur aut minus, sicut fit in generis divisione. Non enim oportet relinqui aliquod accidens ex eadem oppositione quod subiecto illi inest quod non in divisione dicatur, neque vero addi aliquid quod subiecto inesse non possit. Posterior quidem Peripateticae secta prudentiae differentias divisionum diligentissima ratione perspexit et per se divisionem ab ea quae est secundum accidens ipsasque inter se disiunxit atque distribuit, ƿ antiquiores autem indifferenter et accidente pro genere et accidentibus pro speciebus aut differentiis utebantur, unde nobis peropportuna utilitas visa est et communiones harum divisionum prodere et eas propriis differentiis disgregare. Et de divisione quidem omni quantum introductionis brevitas patiebatur diligenter expressimus.

No comments:

Post a Comment