In quantum labor humanum genus excolit et beatissimis ingenii fructibus complet, si tantum cura exercendae mentis insisteret, non tam raris hominum virtutibus uteremur: sed ubi desidia demittit animos, continuo feralibus seminariis animi uber horrescit. Nec hoc cognitione laboris evenire concesserim sed potius ignorantia. Quis enim laborandi peritus umquam labore discessit? Quare intendenda vis mentis est verumque est amitti animum, si remittitur. Mihi autem si potentior divinitatis annuerit favor, haec fixa sententia est, ut quamquam fuerint praeclara ingenia, quorum labor ac studium multa de his quae nunc quoque tractamus Latinae linguae contulerit, non tamen quendam quodammodo ordinem filumque et dispositione disciplinarum gradus ediderunt, ego omne Aristotelis opus, quodcumque in manus venerit in Romanum stilum vertens eorum omnium commenta Latina oratione perscribam, ut si quid ex logicae artis subtilitate, ex moralis gravitate peritiae, ex naturalis acumine veritatis ab Aristotele conscriptum sit, id omne ordinatum transferam atque etiam quodam lumine commentationis illustrem omnesque Platonis dialogos vertendo vel etiam commentando ƿ in Latinam redigam formam. His peractis non equidem contempserim Aristotelis Platonisque sententias in unam quodammodo revocare concordiam eosque non ut plerique dissentire in omnibus sed in plerisque et his in philosophia maximis consentire demonstrem. Haec, si vita otiumque suppetit cum multa operis huius utilitate necnon etiam labore contenderim, qua in re faveant oportet, quos nulla coquit invidia. Sed nunc ad proposita reuertamur. Aristoteles namque inchoans librum prius nomen definiendum esse proposuit, post verbum, hinc negationem, post hanc affirmationem, consequenter enuntiationem, orationem vero postremam. Sed nunc cum de nomine et verbo dixit, converso ordine, quod ultimum proposuit, nunc exsequitur primum. Perihermenias Liber 4 Latin English De oratione namque disputat quam postremam in operis dispositione proposuit. Ait enim: ORATIO AUTEM EST VOX SIGNIFICATIVA, CUIUS PARTIUM ALIQUID SIGNIFICATIVUM EST SEPARATUM, UT DICTIO, NON UT AFFIRMATIO. DICO AUTEM, UT HOMO SIGNIFICAT ALIQUID SED NON QUONIAM EST AUT NON EST SED ERIT AFFIRMATIO VEL NEGATIO, SI QUID ADDATUR. SED NON UNA HOMINIS SYLLABA. NEC IN EO QUOD EST SOREX REX SIGNIFICAT SED VOX EST NUNC SOLA. IN DUPLICIBUS VERO SIGNIFICAT QUIDEM SED NON SECUNDUM SE, QUEMADMODUM DICTUM EST. Videtur Aristoteles illas quoque voces orationes putare, quaecumque vel ex nominibus vel ex verbis constent, non tamen integrum colligant intellectum, ƿ ut sunt: Et Socrates et Plato Et ambulare et dicere Haec enim quamquam pleni intellectus non sint, verbis tamen et nominibus componuntur. Ait enim orationem esse vocem significativam, cuius partes significarent aliquid separatim, significarent, inquit, non consignificarent, ut in nomine atque verbo. Docet autem illa quoque res eum etiam imperfectas, compositas tamen ex nominibus ac verbis voces orationes dicere, quod ait, cum de nomine loqueretur, in eo quod est equiferus nihil significare ferus, QUEMADMODUM IN ORATIONE QUAE EST EQUUS FERUS. Namque equus ferus vox composita ex nominibtls est sed sententiam non habet plenam et ille ait quemadmodum in oratione quae est equus ferus. Nam si secundum Aristotelem equus ferus oratio est, cur non aliae quoque quae nominibus verbisque constent, quamquam sint imperfectae sententiae, tamen orationes esse videantur? Cum praesertim orationem ipse ita definiat: ORATIO EST VOX SIGNIFICATIVA CUIUS PARTIUM ALIQUID SIGNIFICATIVUM EST SEPARATUM. In his ergo vocibus, quae verbis et nominibus componuntur, partes extra significant, non consignificant. Nam si nomen et verbum significativum est separatum, in his vero vocibus quae verbis et nominibus componuntur partes extra significant, non consignificant, etiam voces imperfectae nominibus verbisque compositae orationes sunt. Nam si nomen omne et verbum significativum est, hae autem voces id est orationes nominibus componuntur et verbis, dubium non est in his vocibus, quae ex nominibus et verbis coniunctae sunt, partes per se significare. Quod si hoc est, et vox cuius partium aliquid separatum et ƿ per se significat, licet sit imperfectae sententiae, orationem tamen esse manifestum est. Sed quod addit orationis partes significare, UT DICTIONEM, NON UT AFFIRMATIONEM, Alexander ita dictum esse arbitratur: sunt, inquit, aliae quidem simplices orationes, quae solis verbis et nominibus coniungantur, aliae vero compositae, quarum corpus iunctae iam faciunt orationes. Et simplices quidem orationes partes habent eas ex quibus componuntur, verba et nomina, ut est: Socrates ambulat Compositae autem aliquotiens quidem tantum orationes, aliquotiens vero etiam affirmationes, ut cum dico: Socrates ambulat et Plato loquitur utraeque sunt affirmationes, vel: Aio te, Aeacida, Romanos vincere posse ex orationibus non ex affirmationibus componitur talis oratio. Prior autem simplicitas est, posterior compositio. In quibus autem prius est aliquid et posterius, illud sine dubio definiendum est priore loco, quod natura quoque praecedit. Ita ergo quoniam prior simplex oratio est, posterior vero composita, prius simplicem orationem definitione constituit dicens: cuius partes significant UT DICTIO, NON UT AFFIRMATIO, dictionem simplicis nominis aut verbi nuncupationem ponens. In simplicibus enim orationibus huiusmodi partes sunt. In compositis vero aliquotiens quidem orationes tantum, aliquotiens vero affirmationes, ut supra monstravimus. Addit quoque illud: omnem, inquit, definitionem vel contractiorem esse definita specie vel excedere non oportet. Quod si Aristoteles ita constituisset ƿ definitionem, ut significare partes orationis diceret ut orationes ac non ut dictiones, simplices orationes ab hac definitione secluderet. Orationum namque simplicium partes, non ut orationes sed ut simplicia verba nominaque significant. Nam si omnis oratio orationes habebit in partibus, rursus ipsae partes quae sunt orationes aliis orationibus coniungentur. Et rursus partium partes, quae eaedem quoque orationes sunt, alias orationes in partibus habebunt. Ac si hoc intellegentia sumpserit, ad infinitum procedit nec ulla erit prima oratio quae simplices habeat partes. Neque enim fieri potest, ut prima dicatur oratio quae alias orationes habet in partibus. Partes enim priores sunt propria compositione. Quod si in infinitum ducta intellegentia nulla prima oratio reperitur, cum nulla sit oratio prima, nec ulla postrema est. Quocirca interempta prima atque postrema omnes quoque interimuntur et nulla omnino erit oratio. Quare non recta fuisset definitio, si ita dixisset: oratio est vox significativa, cuius partes aliquid extra significant ut orationes. At vero, inquit Alexander, nec si quaedam orationes in partibus continent, idcirco iam necesse est ipsarum orationum partes affirmationes esse, ut cum dico: Desine meque tuis incendere teque querellis Sunt ergo huius orationis partes: una "Desine meque tuis incendere", alia "teque querellis". Neutra harum est affirmatio, quamquam esse videatur oratio. Quocirca nec illa fuisset recta definitio, si ita dixisset: oratio est vox significativa, ƿ cuius partes aliquid extra significent, ut affirmatio. Huiusmodi enim orationis cum sint partes ex orationibus iunctae, non tamen affirmationibus totum ipsius orationis corpus efficitur. Sed quoniam in omni oratione verba sunt et nomina, quae simplices sunt dictiones, non autem in omnibus orationibus aut affirmationes aut orationes partes sunt, quod commune erat id in definitione constituit, tamquam si ita diceret: oratio est vox significativa secundum placitum, cuius partes aliquid extra significent, ex necessitate quidem ut dictio, non tamen semper ut affirmatio aut oratio. Neque enim fieri potest, ut inveniatur oratio, cuius partes non ita aliquid extra significent ex necessitate, ut nomen aut verbum, cum inveniri possit, ut ita significent orationis partes, ut tamen orationes aut affirmationes non sint. Quare si ita dixisset: oratio est vox significativa, cuius partes aliquid extra significant ut affirmatio, illas orationes hac definitione non circumscripsisset, quarum partes orationes quidem sunt sed non affirmationes, ut ille versus est quem supra iam posui. Sin vero sic dixisset: oratio est vox significativa cuius partes aliquid extra significant ut oratio, illas orationes in definitione reliquisset, quarum partes sunt simplices, ut est: Socrates ambulat Sed cum dicit orationis partes ita significare, ut dictiones, non omnino ut affirmationes, et simplices et compositas hac definitione conclusit. Simplices quidem idcirco, quod quaelibet simplex paruissimaque oratio nomine et verbo coniungitur, quae sunt simplices dictiones, compositas vero, quia, cum habeant orationes ƿ in partibus, partes ipsae habent simplices dictiones, quae ipsae simplices dictiones totius corporis partes sunt. Ut cum dico: Si dies est, lux est "dies est" et "lux est" partes sunt totius orationis sed harum rursus partium partes sunt "dies" et "est", et rursus "lux" et "est", quae rursus totius orationis, per quam dico "Si dies est, lux est", partes sunt; sed "dies" et "est" et rursus "lux" et "est" sunt simplices dictiones. Quocirca etiam compositarum orationum partes indubitanter semper ita significant, ut dictiones, non ut affirmationes aut quaedam orationes. Quare hanc definitionem Aristoteles recte constituit. Ad hanc ergo sententiam locum hunc Alexander expedit, illud quoque addens saepe Aristotelem de affirmationibus dicere dictiones, quod distinguere volens, cum diceret ita significare partes orationis tamquam dictionem, ne forte dictionem hanc aliquis et in affirmatione susciperet, addidit ut dictio non ut affirmatio, tamquam si diceret: duplex quidem est dictio: una simplex, alia vero affirmatio sed ita partes orationis aliquid extra significant, ut ea dictio, quae est simplex, non ut ea dictio, quae est affirmatio. Et huiuscemodi quodammodo intellectum tota Alexandri sententia tenet. Porphyrius vero in eadem quoque sententia est sed in uno discrepat. Cuius expositio talis est: dictio, inquit, est simplex nomen, simplex etiam verbum vel ex duobus compositum, ut cum dico "Socrates" vel rursus "ambulat" vel "equiferus". Procedit etiam nomen hoc dictionis ad orationes quidem sed simplicibus verbis nominibusque coniunctas, ut cum dico: Et Socrates et Plato et si sit ex composito nomine, ut est equiferus et homo. Hae orationes quamquam ƿ coniunctae sint atque imperfectae, tamen dictionis nomine nuneupantur. Necnon etiam transit nomen hoc dictionis usque ad perfectas orationes, quas enuntiationes nuncupari posterius est dicendum. Est autem enuntiatio simplex, ut si quis dicat: Socrates ambulat et haec dicitur affirmatio. Huius negatio est: Socrates non ambulat Simplices ergo enuntiationes sunt affirmationes vel negationes, quae singulis verbis ac nominibus componuntur. Itaque eum dico: Si dies est, lux est tota quidem huiusmodi oratio dictio esse non dicitur. Composita namque est coniunctaque ex orationibus, quae sunt "dies est" et "lux est". Hae autem sunt affirmationes et dicuntur dictiones. Ipsae vero affirmationes quae dictiones sunt habent rursus alias dictiones simplices, ut est dies et est et rursus lux et est. Ergo cum dico: Socrates ambulat haec oratio partes habet dictiones, nomen scilicet et verbum, quae dictiones quidem sint, non tamen affirmationes. Sin vero dicam: Socrates in lycio cum Platone et caeteris discipulis disputavit haec pars orationis quae est "Socrates in lycio cum Platone" ipsa quoque est dictio sed non ut simplex nomen vel verbum neque ut affirmatio sed tantum ut imperfecta oratio verbis tamen nominibusque composita. Quod si sic dicam: Si homo est, animal est haec rursus oratio habet dictiones in partibus sed neque ut simplices dictiones neque ut imperfectas orationes sed ut perfectas simplicesque affirmationes. Et est una affirmatio "animal est", alia vero est "homo est", tota vero ipsa oratio dictio non est. Quod si dicam: Si animal non est, homo non est rursus haec oratio ex duabus simplicibus dictionibus negativis videtur esse composita, quae nihilominus ƿ tota dictio non est. Ita ergo dictio inchoans a simplicibus nominibus atque verbis usque a orationes, quamuis imperfectas, provehitur nec in his tantummodo consistit sed ultra etiam ad simplices affirmationes negationesque transit et in eo progressionis terminum facit. Ergo quoniam non omnis oratio artes habet affirmationes et negationes, quae sunt perfectae enuntiationes simplicium dictionum, quoniamue non omnis oratio imperfectas orationes habet in partibus, omnis tamen oratio simplices dictiones retinet, quippe cum omnis ex verbis nominibusque iungatur, hoc ait orationis partes significare semper quidem ut dictiones, non tamen semper ut affirmationes, consentiente Alexandro, cuius expositionem supra iam docui. Atque ita diligentior lector differentias eorum recte perspiciet et consentientes communicat intellectus. Hoc loco Aspasius inconvenienter interstrepit. Ait enim non in omnes orationes Aristotelem definitionem constituere voluisse sed tantum simplices, quae ex duobus constant, verbo scilicet et nomine. Sed ille perfalsus est. Neque enim si sim otatio simplicibus verbis nominibusque consistit, idirco non composita quoque oratio verba et nomina bimiliter in partibus habet. Quod si hoc commune est simplicibus orationibus atque compositis, ut habeant artes dictiones quidem simplices, non etiam affirmationes, ut etiam quae affirmationes orationes habent, hae tamen habeant in partibus simplices dictiones, cur hanc quaestionem in Aristotelem iaciat, ratione relinquitur. Syrianus vero, qui Philoxenus cognominatur, non putat orationes esse quarum intellectus ƿ sit imperfectus atque ideo nec eas aliquas habere partes. Nam cum dicit: Plato in Academia disputans haec quoniam perfecta non est, partes, inquit, non habet, arbitrans omne quod imperfectum est nullis partibus contineri. Atque ideo, cum dicit Aristoteles: oratio est vox significativa cuius partes aliquid extra significent, illam orationem constitui putat, quae perfectum retinet sensum. Ipsarum enim partes esse verba et nomina. Sed hoc ridiculum est. Neque enim compositum aliquid fieri potest nisi propriis partibus. Quod si quaelibet res ut componatur habeat decem partes, eas tamen singillatim apponi necesse sit, antequam ad decimam veniamus partem: nihilo tamen minus partes erunt quas sibimet ad componendam totius corporis summam singillatim superponimus etiam si ad illud quod componendum fuit minime peruentum est. Quocirca si antequam perveniatur ad ultimam partem priores partes effecti compositique partes sunt, nulla ratio est imperfectae rei partes dici non posse. Neque enim dicitur totius compositi partes esse, quae sint imperfecti. Ut si sit integrum nomen habeatque partes quatuor, id est syllabas, ut Mezentius, si unam syllabam demam dicamque mezenti, vel si unam rursus duasque ponam, ut sunt mezen, huius tamen utraque syllaba me scilicet et zen partes sunt, et cum sit compositio ipsa sensu uacua ac sit imperfecta, tamen partibus continetur Syrianus igitur minime audiendus est sed potius Porphyrius, qui ita Aristotelis mentem sententiamque persequitur, ut eius definitionem, sicut vera est, labare et in aliquibus aliis discrepare non faciat. ƿDe his quidem hactenus. Porphyrius autem ita dicit: voleus, inquit, Aristoteles ostendere omnem orationem aut simplices tantum habere partes aut compositas, a simplicibus sumpsit exemplum, ut diceret significare orationis partes, UT DICTIONEM NON UT AFFIRMATIONEM, ut cum est oratio: Plato disputat dictiones quidem sunt sed non ut affirmationes. Si vero sic esset oratio: Si Plato disputat, verum dicit "Plato disputat" et "verum dicit", cum sint dictiones, non sunt tamen ut simplices sed ut iam affirmationes. Neque enim simplex dictio affirmatio est aut negatio sed tunc fit, cum additur aliquid, quod aut affirmationis vim teneat aut negationis. Atque hoc est quod ait: DICO AUTEM, UT HOMO SIGNIFICAT ALIQUID SED NON QUONIAM EST AUT NON EST SED ERIT AFFIRMATIO VEL NEGATIO, SI QUID ADDATUR. Hoc huiusmodi est, tamquam si diceret: nomen quidem simplex affirmationem aut negationem non facit, nisi aut "est" verbum addatur, quae est affirmatio, aut "non est", quae est negatio. Quod autem addit: SED NON UNA HOMINIS SYLLABA. NEC IN EO QUOD EST SOREX REX SIGNIFICAT' SED VOX EST NUNC SOLA. IN DUPLICIBUS VERO SIGNIFICAT QUIDEM SED NIHIL SECUNDUM SE, QUEMADMODUM DICTUM EST, huius loci duplex est expositio. Quod enim dixerat prius: SED ERIT AFFIRMATIO VEL NEGATIO SI QUID ADDATUR EI DICTIONI, quam supra simplicem esse proposuit, cum de significativa orationis parte loqueretur, nunc id implet et explicat dicens non si quodlibet addatur simplici dictioni, statim fieri affirmationem vel negationem, nec vero orationem neque enim si quid non per se significativum dictioni ƿ simplici copuletur, idcirco iam vel oratio vel affirmatio vel etiam negatio procreabitur. Neque enim si una hominis syllaba quae significativa per se non est dictioni eidem ipsi addatur, iam ulla inde procreatur oratio. Quod si oratio non fit, nec affirmatio nec negatio. Hae enim orationes quaedam sunt. Ut si quis ex eo quod est homo tollat unam syllabam eamque totae dictioni simplici aptet dicatque homo mo vel alio quolibet modo deeidens partem toti corpori dictionis adiciat, non faciet orationem. Quod si hoc est, nec affirmationem nec negationem, quae quaedam sunt orationes. Ergo ita accipiendum est, tamquam si hoc modo dixisset: DICO AUTEM, UT HOMO SIGNIFICAT ALIQUID SED NON QUONIAM EST AUT NON EST SED ERIT AFFIRMATIO VEL NEGATIO, SI QUID ADDATUR SED NON UT UNA HOMINIS SYLLABA ADDATUR nec cuiuslibet alterius dictionis, si quid per se non significat, ut in eo quod est sorex rex non significat sed vox est nunc sola. Atque ideo si quis velut partem tollat, id quod est rex, apponatque ei quod est sorex et dicat sorex rex, ut rex tamquam pars sit eius quod est sorex, oratio nulla est atque ideo neque affirmatio nec negatio. Hae enim ex vocibus per se significativis constant. Rex vero in eo quod est sorex quoniam pars est nominis, nihil ipsa significat. Vel certe erit melior intellectus, si hoc quod ait SED NON UNA HOMINIS SYLLABA non aptemus ad orationis perfectionem sed potius ad dictionis significationem, ut quoniam superius dixit orationis partes ita significare ut dictionem non ut affirmationem, ƿ quae esset dictio, manifeste monstraret. Dictionem namque constituit vocem per se significantem. Ergo cum dicit SED NON UNA HOMINIS SYLLABA, tale est ac si diceret: significat quidem pars orationis ut dictio sed hae ipsae dictiones perfecta nomina sunt et verba, non partes nominum verborumque. In eo enim quod est: Equiferus currit equiferus quidem dictio est totius orationis significans ut pars orationis sed 'ferus' consignificat ut pars nominis atque ideo 'ferus' dictio non est. Quocirca nec si qua alia syllaba in parte orationis sit, id est in nomine vel verbo, nihil per se significans. Quamquam sit in parte nominis, quod nomen pars orationis est, nihil tamen ipsa significabit in tota oratione: quare nec dictio erit. Audiendum ergo ita est tamquam si sic diceret: ORATIO AUTEM EST VOX SIGNIFICATIVA, CUIUS PARTIUM ALIQUID SIGNIFICATIVUM EST SEPARATUM, UT DICTIO, NON UT AFFIRMATIO. DICO AUTEM, UT HOMO SIGNIFICAT ALIQUID et est quaedam dictio et simplex. Nam neque oratio est, quoniam simplex est, nec affirmatio neque negatio, quoniam non significat esse aut non esse sed erit tunc affirmatio, quando aliquid additur, quod affirmationem negationemue constituit. Sed quod aio dictionem esse id quod dicimus homo, idcirco dictio est, quoniam per se significat. Syllaba vero eius nominis quod est ƿ homo, quoniam nihil designat, non est dictio (hoc est enim SED NON UNA HOMINIS SYLLABA) vel si videatur quidem significare, pars tamen sit nominis et consignificet in nomine, in tota oratione nihil significat. Neque enim pars orationis est. Quod per hoc dixit quod ait: NEC IN EO QUOD EST SOREX REX SIGNIFICAT SED VOX EST NUNC SOLA nihil significans. Unde probatur huiusmodi particulas non esse dictiones. Vox enim sola non est dictio sed vox per se significans. Si qua autem sunt, inquit, nomina, quae sint composita ex aliis, ut est equiferus, emittunt quidem quandam imaginem significandi sed per se nihil significant, consignificant autem. In simplicibus vero nominibus nec imaginatio ulla significandi est, ut in eo quod est Cicero: partes eius cum simplices sono, tum etiam intellectu praeter cuiuslibet imaginationis similitudinem sunt. In duplicibus vero uult quidem pars significare sed nullius separati significatio est, idcirco quoniam solum consignificat id quod totum compositi nominis corpus designat, ipsum vero separatum (ut saepius dictum est) nihil extra significat. EST AUTEM ORATIO OMNIS QUIDEM SIGNIFICATIVA NON SICUT INSTRUMENTUM SED (QUEMADMODUM DICTUM EST) SECUNDUM PLACITUM. Secundum placitum esse orationes illa res approbat, quod earum partes secundum placitum sunt, id est verba et nomina. Quod si omne compositum ab his, ex quibus est compositum, sumit naturam, vox quae positione constitutis vocibus iungitur ipsa quoque secundum placitum positionemque formatur. Quare manifestum est orationem secundum placitum esse. ƿ Plato autem in eo libro, qui inscribitur "Cratylus", aliter esse constituit eamque dicit supellectilem quandam atque instrumentum esse significandi res eas, quae naturaliter intellectibus concipiuntur, eorumque intellectuum vocabulis dispertiendorum. Quod omne instrumentum, quoniam naturalium rerum, secundum naturam est, ut videndi oculus, nomina quoque secundum naturam esse arbitratur. Sed hoc Aristoteles negat et Alexander multis in eo nititur argumentis monstrans orationem non esse instrumentum naturale. Aristoteles vero ita utitur dicens: EST AUTEM ORATIO OMNIS QUIDEM SIGNIFICATIVA NON SICUT INSTRUMENTUM, tamquam si diceret: est quidem omnis oratio significativa, non tamen naturaliter. Instrumentum enim hoc demonstrat, tamquam si diceret naturaliter, quod qui instrumentum orationem esse negat, negat eam naturaliter significare sed ad placitum. Naturalium enim rerum naturalia sunt instrumenta. Idcirco autem instrumentum pro natura posuit, quod (ut dictum est) Plato omnium artium instrumenta secundum naturam ipsarum artium consistere proponebat. Et Alexander quidem non esse instrumentum orationem sic ingreditur approbare: omnis, inquit, naturalium actuum supellex ipsa quoque naturalis est, ut visus quoniam natura datur, eius quoque supellex ƿ est naturalis, ut oculi. Eodem quoque modo auditus cum naturalis sit, aures nobis, quae sunt audiendi instrumenta, naturaliter datas esse cognoscimus. Quare quoniam oratio ad placitum, non naturaliter est (partes enim manifestum est orationis ad placitum positas, quae sunt scilicet verba et nomina, sicut monstrat apud omnes gentes diversitas vocabulorum): quoniam ergo per haec secundum placitum omnis oratio esse monstratur, quod autem secundum placitum est, non est secundum naturam: non est ergo oratio supellex. Significandi enim ratio atque potestas naturaliter est. Quod si oratio naturaliter non est, non est supellex. His aliisque similibus monstrat non esse supellectilem orationem. Quocirca dicendum nobis est naturaliter quidem nos esse vocales potentesque naturaliter vocabula rebus imprimendi, non tamen naturaliter significativos sed positione: sicut artium singularum naturaliter sumus susceptibiles sed eas non naturaliter habemus sed doctrina concipimus: ita ergo vox quidem naturaliter est sed per vocem significatio non naturaliter. Neque enim vox sola est nomen aut verbum sed vox quadam addita significatione. Et sicut naturaliter est moveri, saltare vero cuiusdam iam artificii et positionis, et quemadmodum aes quidem naturaliter est, statua vero positione aut arte: ita quoque possibilitas quidem ipsa significandi et vox naturalis est, significatio vero per vocem positionis est, non naturae. Hactenus quidem de communi oratione locutus est, nunc autem transit ad species eius. Ait enim: ƿ ENUNTIATIVA VERO NON OMNIS SED IN QUA VERUM VEL FALSUM INEST. NON AUTEM IN OMNIBUS, UT DEPRECATIO ORATIO QUIDEM EST SED NEQUE VERA NEQUE FALSA. ET CAETERAE QUIDEM RELINQUANTUR; RHETORICAE ENIM VEL POETICAE CONVENIENTIOR CONSIDERATIO EST; ENUNTIATIVA VERO PRAESENTIS EST SPECULATIONIS. Species quidem orationis multae sunt sed eas varie partiuntur. At vero Peripatetici quinque partibus omnes species orationis ac membra distribuunt. Orationis autem species dicimus perfectae, non eius quae imperfecta est. Perfectas autem voco eas quae complent expediuntque sententiam. Et sit nobis hoc modo divisio: sit oratio genus: orationis aliud est imperfectum, quod sententiam non expedit, ut si dicam: Plato in lycio aliud vero perfectum. Perfectae autem orationis alia est deprecativa, ut: Adsit laetitiae Bacchus dator alia imperativa, ut: Accipe daque fidem alia interrogativa, ut: Quo te, Moeri, pedes? An quo via ducit? Alia vocativa, ut: O qui res hominumque deumque Aeternis regis imperiis alia enuntiativa, ut: Dies est et: Dies non est In hac sola, quae est enuntiativa, veri falsive natura perspicitur. In caeteris enim neque veritas neque falsitas invenitur. Et multi quidem plures species esse dicunt perfectae orationis, alii autem innumeras earum differentias produnt sed nihil ad nos. Cunctae enim species orationis aut oratoribus accommodatae ƿ sunt aut poetis, sola enuntiativa philosophis. Ergo hoc dicit: non omnis oratio enuntiativa est. Sunt enim plurimae quae enuntiativae non sunt, ut hae quas supra proposui. Haec autem sola est, in qua verum falsumque inveniri queat. Quocirca quoniam de ista, in qua veritas et falsitas invenitur, dialecticis philosophisque est quaerendum, caeterae autem aut poetis aut oratoribus accommodatae sunt, iure de hac sola tractabitur, id est de enuntiativa oratione. Hucusque ergo de partibus interpretationis et de communi oratione locutus est. Nunc autem adstringit modum disputationis in speciem et de una specie orationis tractat deque una interpretatione, quae est enuntiativa. Species namque est enuntiatio interpretationis, negatio vero et affirmatio enuntiationis. Quare de enuntiativa oratione considerandi hinc cum ipso Aristotele commodissimum sumamus initium. Perihermenias Liber 5 Latin English EST AUTEM UNA PRIMA ORATIO ENUNTIATIVA AFFIRMATIO, DEINDE NEGATIO; ALIAE VERO CONIUNCTIONE UNAE. NECESSE EST AUTEM OMNEM ORATIONEM ENUNTIATIVAM EX VERBO ESSE VEL CASU. ETENIM HOMINIS RATIO, SI NON AUT EST AUT ERIT AUT FUIT AUT ALIQUID HUIUSMODI ADDATUR, NONDUM EST ORATIO ENUNTIATIVA. QUARE AUTEM UNUM QUIDDAM EST ET NON MULTA ANIMAL GRESSIBILE BIPES, NEQUE ENIM EO QUOD PROPINQUE DICUNTUR UNUM ERIT, EST ALTERIUS HOC TRACTARE NEGOTII. Una oratio duplici tractatur modo: vel cum per se una est vel cum per aliquam coniunctionem coniungitur. ƿ Vel certe ita dicendum est: aliae orationes naturaliter unae sunt, aliae positione. Et naturaliter quidem unae sunt orationes, quae non dissoluuntur in alias orationes, ut est: Sol oritur Quae autem positione sunt unae in alias orationes dissoluuntur, ut est: Si homo est, animal est haec enim in orationes alias separatur. Et quemadmodum lignum vel lapis singillatim in propria natura consistunt et una sunt, ex his autem facta navis vel domus cum pluribus quidem constent, unae tamen arte sunt, non natura: ita quoque in orationibus simplices et per se naturaliter unas orationes dicimus, quae verbo tantum et nomine iunguntur, compositas autem, quae in alias (ut dictum est) orationes dividuntur. Multas enim orationes in huiusmodi orationibus coniunctio iungit, ut si dicam: Et Plato est et Socrates haec coniunctio et utrasque coniunxit atque ideo una videtur positione, quae naturaliter et per se una non fuerat. Naturaliter autem unius orationis duae partes sunt: affirmatio et negatio. Sed quoniam non ita dixit: EST AUTEM UNA ORATIO ENUNTIATIVA AFFIRMATIO VEL NEGATIO, DEINDE UNA CONIUNCTIONE sed ait: EST AUTEM UNA PRIMA ORATIO ENUNTIATIVA AFFIRMATIO, DEINDE NEGATIO, huiusmodi oritur quaestio, utrum id quod ait prima ad affirmationem referatur, ut sit posterior negatio, an id quod ait prima ad simplicem rettulerit orationem, ut secunda sit, quae ex orationibus iungitur. Quam dubietatem ipse dissolvit. Sic enim inquit: EST AUTEM PRIMA ORATIO ENUNTIATIVA AFFIRMATIO, et ut quam secundam diceret demonstraret ait DEINDE NEGATIO, ut primam affirmationem poneret, ƿ secundam negationem. Quod si ita dixisset: EST AUTEM UNA PRIMA ENUNTIATIVA ORATIO AFFIRMATIO VEL NEGATIO, DEINDE CONIUNCTIONE UNAE, ita oporteret intellegi tamquam si diceret illam esse primam unam orationem, quae simplex esset, cuius partes affirmatio essent atque negatio, secundam vero illam, quae coniunctione quadam una fieret, cum ex orationibus iungeretur. Sed quoniam id quod ait prima ad affirmationem iunxit dicens EST AUTEM UNA PRIMA ORATIO ENUNTIATIVA AFFIRMATIO, ad negationem vero 'deinde' subiunxit dicens DEINDE NEGATIO, dicendum est primam eum orationem esse arbitrari affirmationem, secundam vero negationem, cui 'deinde' continenter apposuit. Sed rursus incurrimus Alexandri quaestionem. Per hoc enim negationem affirmationemque negat sub uno genere poni oportere, sub enuntiatione, quod in his, quae priora vel posteriora sunt, commune genus non potest inveniri. Sed huic supra iam dictum est, non oportere omnia quaecumque quolibet modo priora vel posteriora sunt a genere communi secernere (alioquin sic primae et secundae substantiae sub uno genere substantiae non ponentur, sic etiam simplices et compositae orationes, quarum simplices propositiones primae sunt, posteriores compositae, uno genere non continebuntur) sed illa sola putanda sunt sub eodem genere poni non posse, quae ad substantiam priora vel posteriora esse cognoscimus, quae vero ad suum esse aequalia sunt nihil prohibet sub eodem genere utraque constitui. Ergo quoniam affirmationi et negationi hoc est esse, quod ƿ in his veritas et falsitas reperitur, hoc autem est enuntiatio, in qua scilicet veritatis et falsitatis constituta sit ratio: quoniam ad id quod falsi verique significativae sunt neque affirmatio prior neque negatio posterior est, nullus dubitat a quo aequaliter participant affirmatio et negatio eidem generi posse supponi. Sed affirmatio atque negatio aequaliter enuntiatione participant, siquidem enuntiatio veri falsique utitur significatione et affirmatio et negatio veritatem atque mendacium aequaliter monstrat: enuntiatio igitur affirmationis et negationis genus esse ponenda est. Quod ergo ait: EST AUTEM PRIMA ORATIO ENUNTIATIVA AFFIRMATIO, DEINDE NEGATIO; ALIAE VERO CONIUNCTIONE UNAE, ita intellegendum est, quod affirmationem primam, secundam vero negationem, cui addidit deinde, in prolatione posuerit. Prior enim est affirmatio, posterior negatio, in prolatione dumtaxat, non secundum veri falsique designationem. Quocirca nihil prohibet et priorem putari affirmationem negatione et tamen utrasque sub uno genere id est enuntiatione constitui. Sed quod secutus est: NECESSE EST AUTEM OMNEM ORATIONEM ENUNTIATIVAM EX VERBO ESSE VEL CASU, huiusmodi est: volens Aristoteles distribuere dictionem, affirmationem, negationem, enuntiationem, contradictionem sensum confusa brevitate permiscuit et nebulis obscuritatis implicuit. Oportuit namque prius quid esset dictio, post autem quid affirmatio et negatio et rursus enuntiatio et contradictio constituere. Sed haec interim praetermittit, nunc vero quemadmodum constituatur enuntiatio docet dicens, quod omnis enuntiatio constet in verbo. Quoniam simplex dictio est nomen ƿ aut verbum, omnis enuntiatio simplex huiusmodi est, ut semper quidem vel vertum vel aliquid quod idem valeat, tamquam si diceretur verbum vel casum verbi, in praedicatione retineat sed non semper subiectus terminus fit ex nomine, semper tamen praedicatus ex verbo. Sit enim huiusmodi propositio, quae est: Sol oritur in hac ergo propositione quod dico "sol" subiectum est, quod vero dico "oritur" praedicatur. Et utrasque has dictiones terminos voco sed quodcumque prius dicitur in simplici enuntiatione, illud subiectum est, ut in hac "sol", quod vero posterius, illud praedicatur, ut in eadem "oritur". Ergo necesse est omnem enuntiativam orationem, si simplex sit, verbum in praedicatione retinere, ut in eadem ipsa cum dico "Sol oritur", "oritur" verbum est -- vel quod idem valeat, ut est: Socrates non ambulat "Non ambulat" enim infinitum verbum est et verbum quidem non est sed eandem vim retinet quam verbum. Casus etiam verbi ponitur saepe, ut Socrates fuit Subiectus vero terminus non semper consistit in nomine. Potest enim et infinitum nomen habere, ut cum dico: Non homo ambulat potest etiam verbum, ut cum dico: Ambulare movere est Ergo (ut arbitror) plene monstratum est non semper subiectum nomen esse, semper autem praedicatum in solo verbo consistere. Approbans ergo verba semper in praedicationibus poni hoc addidit: nisi enim aut est aut fuit aut aliquid huiusmodi sit additum aut quod idem valeat apponatur, enuntiatio non fit. Cum enim dico: Homo est 'est' verbum in praedicatione proposui, sin vero dixero: Homo vivit idem valet tamquam si dicam homo vivus est. Ergo non posse sine verbo affirmationem negationemue constitui ƿ docuit per id quod ait ETENIM HOMINIS RATIO, SI NON AUT EST AUT ERIT AUT FUIT AUT ALIQUID HUIUSMODI ADDATUR, NONDUM EST ORATIO ENUNTIATIVA. Hoc enim dicere videtur: definitio hominis est verbi gratia animal gressibile bipes et haec est ratio humanae substantiae. Ergo haec ratio, nisi ei aut est aut erit aut fuit aut quodlibet verbum (sicut supra dictum est) apponatur, enuntiatio non fit; neque enim verum neque falsum est. Si enim dicam tantum animal gressibile bipes, nulla me veritas mendaciumue consequitur. Sin autem dixero animal gressibile bipes est vel non est, affirmatio mox negatioque conficitur, quas enuntiationes esse quis dubitet? Sed cum de simplicibus enuntiationibus loqueretur, ait hominis rationem id est definitionem non esse enuntiationem, nisi ei aut est aut erit aut huiusmodi aliquid apponatur, approbans scilicet unam esse et non multiplicem orationem definitionis humanae, cui si est aut erit aut fuit adderetur, enuntiationem simplicem faceret. Cur vero una sit talis oratio causa quaeritur. Neque enim ex solis duobus terminis constat id quod dicimus animal gressibile bipes, ut quae nomina plura sunt. Quare ipse sibi institit et de sua propositione rationem quaesivit, quam nunc dicere supersedit. Ait enim: QUARE AUTEM UNUM QUIDDAM EST ET NON MULTA ANIMAL GRESSIBILE BIPES, NEQUE ENIM EO QUOD PROPINQUE DICUNTUR UNUM ERIT, EST ALTERIUS HOC TRACTARE NEGOTII, hoc scilicet quaerens, tamquam si ita ipse ex persona sua diceret: de simplicibus enuntiationibus omnibus loquebar deque his proposui eas praeter verbum esse ƿ non posse et ad hanc rem probandam exemplum sumpsi definitionem hominis, cui nisi aut est aut erit aut fuit apponeretur, enuntiationem non fieri dixi, quasi una et non multiplex esset oratio ea per quam dicitur animal gressibile bipes, de qua fieri posset simplex enuntiatio. Cur autem una erit oratio animal gressibile bipes, ALTERIUS, inquit, EST HOC TRACTARE NEGOTII, cum de rebus non de propositionibus perspiciendum est. Nam non idcirco una est oratio, quia continve dicitur et coniuncte sibimet animal gressibile bipes. Hoc enim si ita esset, possemus et hanc orationem, quae tam multa significat, unam dicere, si continve proferatur, ut est: Socrates philosophus simus caluus senex Ergo quemadmodum huiusmodi oratio sit multiplex et non una, posterius dicemus. Nunc ergo manifestum sit hanc orationem quae dicit Socrates philosophus simus caluus senex non esse unam sed multiplicem. Si ergo propinquitas proferendi ipsa continuatione unam faceret orationem, posses haec quoque una esse oratio, quae manifesto non una esse docebitur. Quare non idcirco erit una oratio ea quae dicit animal gressibile bipes, quod propinque et continve profertur. Quae autem causa sit ut una sit, ipse dicere distulit sed in libris eius operis, quod *Meta ta physika* inscribitur, expediet. Theophrastus autem in libro de affirmatione et negatione sic docuit: definitionem unam semper esse orationem eamque oportere continuatim proferre. Illa enim una oratio esse dicitur, quae unius substantiae designativa est. Definitio autem, ut verbi gratia hominis animal gressibile ƿ bipes, una est oratio per hoc, quoniam unum subiectum id est hominem monstrat. Si ergo continve proferatur et non divise, una est oratio, et quia continve dicitur et quia unius rei substantiam monstrat; sin vero quis dividat et orationem unam rem significantem proferendi intermissione distriboat, multiplex fit oratio. Ut si dicam animal gressibile bipes, unam rem mihi tota monstrat oratio et continve dicta est; sin vero dicam animal et rursus gressibile et sub intermissione repetam bipes, multiplex fit distribute intermissione oratio. Et rursus adversum id quaestio. Et quis hoc non iure culpet posse eam quae una est orationem intermissione proferendi fieri multiplicem, cum continuatio proferendi non faceret unam, quae esset multiplex per naturam? Sicut enim in his, quae multiplices sunt naturaliter, non potest continuatio proferendi unam facere orationem, sic quoque non debet quae est una naturaliter oratio idcirco quod de uno subiecto dicatur fieri multiplex per intermissionem. Sed hoc ita solvitur: nam cum dicimus animal et sub intermissione rursus gressibile eodemque modo iterum bipes, non hoc ita dicimus, tamquam si in unum cuncta coniuncta sins. Quocirca quoniam est quidem animal, est rursus gressibile, est rursus bipes, quoniam plura sunt et pluraliter dicta id est distributa, non videntur ad unum subiectum distributa posse praedicari, sicut cum dico "Socrates philosophus caluus senex", haec omnia non est simplex oratio, nec si continve proferatur, quod ad unam substantiam non tendunt: accidentia enim sunt et extrinsecus veniunt. Probatur autem neque eas orationes, quae per divisionem dicuntur, ƿ neque eas, quae non ad unam substantiam tendunt, unas esse, hoc modo: si dicat quis animal et rursus gressibile et iterum bipes, non unum est animal nec unum gressibile nec unum bipes. Sin vero dixero "animal gressibile bipes" continve et propinque, unum est, quod tria ista iuncta significant, id est homo. Convertamus nunc animum ad eas quae plura quidem significant sed continve proferuntur, ut cum dico "Socrates philosophus caluus senex": videtur quasi quaedam Socratis esse definitio philosophus caluus senex sed non necesse est, si huiusmodi Socrates fuit, omnem quicumque philosophus senex caluus est esse etiam Socratem. In multis ergo continuatio ista valet accidere. Quocirca non unum significat, quamquam continve proferatur. Ergo si ex omnibus unum quiddam significetur et continve proferatur, una est oratio, ut partes quaedam rei definitae sint ea quae in definitione ponuntur, non accidentia. Et proficit quidem aliquid continua prolatio ad perficiendam unam orationem sed ipsa sola non sufficit, nisi unum quoque subiectum sit. Atque ideo dixit Aristoteles animal gressibile bipes non idcirco esse unam orationem, quod propinque dicatur. Nam neque sufficit ad constituendam unam orationem propinquitas proferendi nihilque prohiberet, quae naturaliter essent multiplices, eas continve et propinque prolatas unas videri. Sed huius rei rationem Aristoteles ponere distulit. Sensus ergo huiusmodi est: NECESSE EST, inquit, OMNEM ENUNTIATIVAM ORATIONEM EX VERBO ESSE VEL CASU. ETENIM HOMINIS RATIO, quae et ipsa quoque oratio est, SI NON AUT EST AUT ERIT AUT FUIT AUT ALIQUID HUIUSMODI ILLI ƿ ADDATUR, NONDUM EST enuntiatio. Hoc vero in solis simplicibus enuntiationibus evenit, in his autem quae coniunctione unae sunt (ut supra ait) non omnino est. Cum enim dico dies est, vis tota in verbo est; si autem cum coniunctione proferam: Si dies est, lux est tota vis in coniunctione consistit, id est 'si'. Veritatis enim aut falsitatis rationem sola coniunctio tenet, quae conditionem proponit, cum dicit "Si dies est, lux est": si enim illud est, illud evenit. Igitur in coniunctione omnis vis huiusmodi propositionis est, omnis autem simplex propositio totam vim in verbo habet positam. Et quemadmodum in his, quae hypotheticae vel conditionales dicuntur, coniunctiones propositionis vim tenent, sic in simplicibus propositionibus praedicatio vim optinet, unde et Graece quoque tales propositiones praedicativae dicuntur, scilicet quae simplices sunt, quod in his totam propositionem optineat praedicatio. Atque ideo Aristoteles ait ex verbo vel casu fieri simplicem enuntiationem. Nam praeter id quod totam continet propositionem praedicativam scilicet, id est praeter praedicationem, enuntiatio non fit. Unde est ut negatio quoque non ad subiectum sed ad praedicatum semper aptetur. Nam cum dico: Sol oritur non est huius negatio: Non sol oritur sed illa quae est: Sol non oritur Atque ideo negatio ad subiectum posita non facit contrariam propositionem, ad praedicatum vero contrariam reddit. Recte igitur Aristoteles de subiecto quidem nihil locutus est. Non enim praedicativam propositionem subiectus terminus tenet sed tantum praedicatio, quae totam enuntiationem propria virtute confirmat. ƿ EST AUTEM UNA ORATIO ENUNTIATIVA QUAE UNUM SIGNIFICAT VEL CONIUNCTIONE UNA, PLURES AUTEM QUAE PLURA ET NON UNUM VEL INCONIUNCTAE. Hinc monstratur quoniam tum cum dixit: EST AUTEM UNA PRIMA ORATIO ENUNTIATIVA AFFIRMATIO, DEINDE NEGATIO, primam non eum de ea oratione dixisse, quae naturaliter una est sed de affirmatione. Alioquin hic quoque repetens ita dixisset: EST AUTEM UNA PRIMA ORATIO ENUNTIATIVA QUAE UNUM SIGNIFICAT. Sed quoniam non ita dixit, manifestum est quod dudum ait primam non ad orationem, quae praeter coniunctionem una est, rettulisse sed ad affirmationem, quam negatione priorem esse constaret. Sed hoc iam superius dictum est. Quid autem sibi velit haec enumeratio, paucis expromam multas enim confusiones multosque in orationibus errores hic locus optime intellectus veraciterque perceptus sustulit. Et est haec expositio quam nullus ante Porphyrium expositorum vidit. Non est idem namque unam esse orationem et multiplicem, quod simplicem et compositam, et distat una a simplici, distat etiam multiplex a composita. Est ergo una oratio quae unum significat, multiplex autem quae non unum sed plura. Fit autem hoc in huiusmodi orationibus, ut cum dico: Cato philosophus est Haec oratio non est una: non enim unum significat potest enim monstrare et Catonem Uticensem esse ƿ philosophum, potest etiam ostendere et Catonem Censorium oratorem esse philosophum. Qua in re non una est oratio atque idcirco in Uticensi quidem Catone vera est, in oratore vero falsa. Huiusmodi ergo orationes multas vocamus. Sin vero unum significet, ut cum dicimus: In charta scribitur illam dicimus unam. Ergo una quae sit vel multiplex oratio, ex his intellegitur quae significant. Si enim unam significat rem, una est, si multas, multiplex. Simplices autem et compositae orationes non ad significationem sed ad terminos ipsos dictionesque, quae in propositionibus sumuntur, referendae sunt. Et est quidem simplex oratio enuntiativa, quae ex solis duobus terminis constat, ut est: Homo vivit Sive autem his propositionibus omnis addatur, ut est: Omnis homo vivit sive nullus, ut: Nullus lapis vivit sive aliquis, ut: Aliquis homo vivit quoniam termini ipsi duo sunt, simplex vocatur propositio. Composita vero, si ultra duos terminos enuntiat, ut est: Plato philosophus in lycio ambulat hic enim quatuor sunt termini, vel si tres sint, ut: Plato philosophus ambulat Hae quoque, si eis omnis aut nullus aut aliquis addatur, eodem modo compositae sunt. Ergo una vel multiplex oratio intellegitur, si unum vel multa significent, et de propria semper significatione iudicantur. Simplex autem et composita non ex significatione sed ex verborum vel nominum pluralitate cognoscitur. Si enim ultra duos terminos habet propositio, composita est, sin duos tantum, simplex. Si ergo semper quae ƿ simplex oratio est, id est quae duobus terminis constat, unam tantum significantiam retineret, indifferenter dici posset una oratio et simplex (eadem enim una esset, quae etiam simplex) sed quoniam non omnis simplex unum significat, non omnis simplex una est. Potest ergo fieri ut simplex quidem sit propositio, multae tamen orationes: simplex quidem ad compositionem dictionum, multae vero ad significationem sententiarum. Quare erit in hoc gemina differentia, ut unam dicamus simplicem unamque orationem, alteram simplicem et plures orationes. Rursus si omnes compositae orationes plures etiam res significarent, indifferenter diceremus multiplicem et compositam; sed quoniam fieri potest ut propositio aliquotiens quidem constet ex numerosis pluribusque terminis quam sunt duo, unam tamen sententiam monstret, potest fieri ut composita quidem sit, una tamen oratio sit significatione, composita dictione, ut est animal rationale mortale mentis et disciplinae capax: haec quidem plura sunt sed his una subiecta substantia est id est homo, quare una quoque sententia. Sin vero quis dicat: Socrates et ambulat et loquitur et cogitat multa sunt. Diversa enim sunt quod ambulat et quod loquitur et quod cogitat. Quare erit aliquando composita quidem oratio, una tamen. Sed quoniam composita oratio aliquotiens quidem continve sine coniunctione dicitur, aliquotiens coniunctione copulatur, fiunt hinc quatuor differentiae. Est enim una oratio composita ex terminis continuatim dictis et sine coniunctione unam sententiam monstrans, ut est: ƿAnimal rationale mortale mentis et disciplinae perceptibile. Haec enim oratio composita quidem est ex multis terminis sed coniunctionem non habet (nam quod dictum est mentis et disciplinae perceptibile, haec coniunctio quae est et nullam in tota propositione vim optinet: neque enim coniungit propositionem sed artem addit, cuius susceptibilis homo esse videatur) et habet unam sententiam subiectam, quod est homo. Alia vero est composita ex terminis nulla coniunctione copulatis multiplex et non unam significans propositionem, ut est: Plato Atheniensis philosophus disputat Aliud enim est esse Platonem, aliud esse philosophum, aliud Atheniensem, aliud disputantem, et haec coniuncta unum aliquid non faciunt quasi substantiam. Quare haec multiplex est sed eam manifestum est nulla coniunctione copulari.Alia vero est composita ex propositionibus inconiunctis multiplex, ut est: Iuppiter optimus maximus est, Iuno regina est, Minerua dea sapientiae est Quas si quis sub unum continveque proferat, plures quidem propositiones sunt, et oratio multiplex sed coniunctione carent. Alia vero est composita vel ex terminis vel ex propositionibus coniunctione copulatis multiplex et multa significans. Et ex terminis quidem composita, ut si quis dicat: Et Iuppiter et Apollo dii sunt ex propositionibus autem coniuncta multa significans est, ut si quis dicat: Et Apollo uates est et Iuppiter tonat Est autem praeter has alia composita propositio ex propositionibus coniunctione coniuncta ƿ unam significans orationem, ut cum dico: Si dies est, lux est Duae enim propositiones, quae sunt istae "dies est", "lux est", si coniunctione copulantur. Sed haec oratio non significat multa. Neque enim diem esse et lucem proponit sed si dies est, lucem esse. Quocirca consequentiam quandam significat, non exstantiam propositionis. Non enim dicit utrasque esse sed si una est, aliam consequi, quod utrumque in unam quodammodo intellegentiam congruit. Sed hanc Porphyrius propositionem extrinsecus ponit, idcirco quod plura significare videbatur (ipsa enim propositionum pluralitas multitudinem simulat significationum) sed (ut dictum est) non plures significat res sed unam consequentiam. Compositarum igitur et unam rem significantium propositionum duplex modus est. Aut enim est ex terminis inconiunctis unam rem significans composita oratio, ut: Animal rationale mortale est aut ex propositionibus composita et coniunctione copulata imaginem quidem emittens plura significandi, unam vero rem significans oratio, ut si dicamus: Si dies est, lux est Cum ergo haec sit distributio compositarum et simplicium orationum, duplici modo unae orationes sunt et duplici multae, simplici autem inconpositae et simplici compositae. Et uno quidem modo una oratio dicitur cum aliqua coniunctione copulatur, alio vero cum unam rem significat; rursus uno modo dicitur multiplex ƿ oratio cum sine coniunctione est, alio vero cum plura significat. Atque hoc est quod ait: EST AUTEM UNA ORATIO ENUNTIATIVA QUAE UNUM SIGNIFICAT VEL CONIUNCTIONE UNA, PLURES AUTEM QUAE PLURA ET NON UNUM VEL INCONIUNCTAE. Est enim (ut dictum est) dupliciter una oratio: vel quando cum coniunctione est, vel cum unam rem significat. Multiplex autem oratio est vel quae multa significat, vel quae coniunctione non iungitur. Multas enim orationes vocavit eas quae sint multiplices et vel significationis pluralitatem teneant vel praeter coniunctiones sint. Quod autem ait vel inconiunctae, totum complexus est. Multiplex enim est propositio vel si fuerit incomposita, quemadmodum est: Cato philosophatur multiplex etiam vel si fuerit composita ex terminis praeter coniunctionem, ut est: Plato Atheniensis in lycio disputat vel si composita sit ex propositionibus praeter coniunctionem, quemadmodum est: Homo est, animal est Cur autem cum dixit PLURES AUTEM QUAE PLURA addit ET NON UNUM? Hoc est quod sunt quaedam quae plura significent in sermonibus, unum tamen in tota compositione demonstrent, ut est animal rationale mortale. Haec enim omnia multa significant (aliud enim est animal, aliud rationale, aliud mortale) sed totum simul unum est, quod ƿ est homo. Cum autem dico: Socrates Atheniensis philosophus et singula plura sunt et omnia simul plura nihilominus sunt. Haec enim accidentia sunt et nullam substantiam informant. Atque haec quidem dixit de orationibus quae vel coniunctione unae essent vel significatione, et rursus de multis quae vel praeter coniunctionem multae essent vel significatione multiplici. Quae vero de simplicibus atque compositis posterius dixerit, cum ad illum locum expositio venerit, explicabitur. Nunc autem revertamur ad ordinem. Igitur quoniam supra dixerat simplicem propositionem, quam categoricam Graeci dicunt, nos praedicativam interpretari possumus, semper verbi praedicatione constitui, non autem semper nomine subiecto, quod aliquotiens quidem vel infinitum nomen vel casus nominis vel verba subiecta sunt: cum ergo dictionibus simplicibus constitui diceret simplicem orationem et affirmationem negationemque orationes esse constaret, manifestum fecit affirmationem et negationem dictione constitui et formari, ita quidem ut affirmationem et negationem semper sola verbi dictio praedicata, non autem semper nominis dictio subiecta perficeret. Cum igitur haec ita proposuisset, nunc quid sit dictio, quae praedicativas id est simplices propositiones format, exponit dicens: NOMEN ERGO ET VERBUM DICTIO SIT SOLA. Quod ideo ait DICTIO SIT SOLA, quod sunt quaedam dictiones simul etiam affirmationes vel imperfectae orationes, quod supra iam dictum est. Cur autem verbum et nomen solae sint dictiones monstrat: QUONIAM NON EST DICERE SIC ALIQUID SIGNIFICANTEM ƿ VOCE ENUNTIARE, VEL ALIQUO INTERROGANTE VEL NON SED IPSUM PROFERENTEM. Sensus huiusmodi est: enuntiativa propositio his maxime duobus formatur: per propriam naturam atque substantiam et per eius usum atque tractatum. Et natura quidem ipsius est, ut in ea veritas inveniatur aut falsitas, usus autem cum aliquid aut interrogando proponitur et respondetur, ut utrum anima immortalis est, aut certe cum aliquis per suam sententiam enuntiat atque profert, ut si qui dicat hoc ipsum ex propria voluntate: anima immortalis est. Unde definitio quoque enuntiationis una quidem naturae atque substantiae talis redditur: enuntiatio est oratio, in qua verum falsumue est. Ex usu vero eius atque actu enuntiativa oratio est, quam interrogantes proponimus, ut verum vel falsum aliquid audiamus, ex nostra vero prolatione, quam proponentes verum aliquid falsumue monstramus. Ergo cum omnis enuntiativa oratio aut in interrogatione posita sit aut in spontanea prolatione et in utrisque enuntiationis natura et substantia illa versetur, ut sive in interrogatione sit posita cum responsione coniuncta verum habeat vel falsum, sive per se prolata utrumlibet retineat: dictiones, inquit, vel alio interrogante vel quolibet proferente et sponte dicente verum falsumue non continent. Si enim quis dicat interrogans "Socratesne disputat?" alius respondeat "Disputat", hoc quod respondit "Disputat" si cum tota interrogatione iungatur, potest habere intellectum verum falsumue significantis orationis, sin vero per se intellegatur disputat, quamquam alio ƿ interrogante responderit, vero tamen falsoque relinquitur. Similiter etiam si quis dicat "Socrates" vel "Ambulat" nullo interrogante sed ipse proferens, nec verum aliquid nec falsum designat. Ergo verba et nomina dictiones solum sunt, quoniam et simplices sunt (erant enim aliae quaedam dictiones in orationibus verbisque compositis sed nondum perfectae sententiae) quoniamque neque verum neque falsum vel alio interrogante vel quolibet sponte proferente significant. Erant enim aliae quaedam dictiones quae et alio interrogante et quolibet sponte proferente verum falsumue retinerent, in his scilicet quae erant affirmationes aut negationes. Quocirca sensus huiusmodi est, ordo autem verborum sese sic habet: NOMEN ERGO ET VERBUM DICTIO SIT SOLA, quoniam non possumus dicere significantem aliquid id est verbo vel nomine enuntiare. Non enim possumus dicere quoniam, quisquis verbo vel nomine significat aliquid, ille enuntiat, VEL ALIQUO INTERROGANTE VEL NON SED IPSUM PROFERENTEM, tamquam si sic diceret: verba ipsa et nomina dictiones solae sunt, quoniam verbis et nominibus significantem hominem aliquid non possumus dicere, quoniam enuntiat quidquam, sive eum aliquis interroget, sive ipse sponte proferat simplicem dictionem. Enuntiare autem est orationem dicere quae verum falsumque designat. HARUM AUTEM HAEC QUIDEM SIMPLEX EST ENUNTIATIO, UT ALIQUID DE ALIQUO VEL ALIQUID AB ƿ ALIQUO, HAEC AUTEM EX HIS CONIUNCTA VELUT ORATIO QUAEDAM IAM COMPOSITA. Quoniam superius de unis orationibus atque pluribus dixit et unam quidem posuit, quae aut coniunctione una esset secundum prolationem aut significatione secundum propriam naturam, plures vero quae aut coniunctione carerent aut multa significatione sua complecterentur, quoniam quidem aliud erat una oratio, aliud simplex, aliud composita, aliud plures, post illa ad simplicem compositamque reuertitur dicens simplicem esse orationem enuntiativam quae duobus terminis continetur, quorum unum subiectum est, alterum praedicatur. Quod vero ait HARUM AUTEM, enuntiativarum scilicet orationum dixit, quarum HAEC QUIDEM SIMPLEX EST ENUNTIATIO, et quae simplex est enuntiatio, ipse proposuit dicens UT ALIQUID DE ALIQUO, subaudiendum est praedicemus, ut sit hic sensus: harum autem enuntiativarum orationum est simplex enuntiatio, si aliquid unum de uno aliquo praedicemus, ut si dicam: Plato disputat de aliquo Platone aliquid id est disputat praedicavi. Et haec simplex est enuntiatio, idcirco quoniam duobus terminis partibusque coninugitur. Si qua vero plures habuerit terminos et eius partes duorum terminorum multitudinem egrediantur, illae compositae orationes dicuntur et est enuntiatio composita huiusmodi: Si dies est, lux est Dies est enim et lux est duae sunt simplices enuntiationes, quae coniunctae unam compositam perfecerunt. Atque hoc est quod ait: HAEC ƿ AUTEM ID EST ALIA ORATIO EX HIS CONIUNCTA id est ex simplicibus enuntiationibus VELUT ORATIO QUAEDAM IAM COMPOSITA est. Haec enim non simplex est oratio. Simplex enim oratio solas dictiones duas habet in partibus, composita vero etiam orationes, sicut haec quam supra proposui. Est ergo hic ordo quem ipse confudit: prius enim de affirmatione et negatione, quae prima esset, quae posterior, expedivit; dehinc de unis orationibus et pluribus dixit, postremo de simplicibus atque compositis. Sed quoniam quaedam in medio permiscuit, ea paululum differentes directam sententiae seriem continuavimus longum Aristotelis hyperbaton partium coniunctione recidentes. Neque enim simile videatur quod ait: EST AUTEM UNA PRIMA ORATIO ENUNTIATIVA AFFIRMATIO, DEINDE NEGATIO; ALIAE VERO CONIUNCTIONE UNAE et rursus cum dicit: EST UNA ORATIO ENUNTIATIVA QUAE UNUM SIGNIFICAT VEL CONIUNCTIONE UNA, PLURES AUTEM QUAE PLURA ET NON UNUM VEL INCONIUNCTAE VEL CUM RURSUS ADDIT: HARUM AUTEM HAEC QUIDEM SIMPLEX EST ENUNTIATIO, UT ALIQUID DE ALIQUO VEL ALIQUID AB ALIQUO, HAEC AUTEM EX HIS CONIUNCTA VELUT ORATIO IAM COMPOSITA sed illud quidem prius quod dixit EST AUTEM UNA PRIMA ORATIO ENUNTIATIVA AFFIRMATIO, DEINDE NEGATIO ad hoc rettulit, ut priorem affirmationem esse monstraret, posteriorem vero negationem (ait enim DEINDE NEGATIO, unde quod ait PRIMA ad affirmationem ponendum est), quod vero secutus est paulo post: EST AUTEM UNA ORATIO ENUNTIATIVA ƿ QUAE UNUM SIGNIFICAT VEL CONIUNCTIONE UNA, PLURES AUTEM QUAE PLURA ET NON UNUM VEL INCONIUNCTAE ad hoc rettulit, ut doceret quas unas esse orationes putari oporteret (expediens aut quae unum significarent aut quas coniunctio unas faceret) quas plures (aut quae multa in significatione retinerent aut quarum corpus nulla esset coniunctione compositum); quod vero postremo addit: HARUM AUTEM HAEC QUIDEM SIMPLEX EST ENUNTIATIO, UT ALIQUID DE ALIQUO VEL ALIQUID AB ALIQUO, HAEC AUTEM EX HIS CONIUNCTA VELUT ORATIO QUAEDAM IAM COMPOSITA ad simplices rettulit orationes atque compositas, simplices dicens duobus solis terminis iunctas, compositas, quae ex simplicibus orationibus enuntiativis coniungerentur: ut sit totus ordo hoc modo: EST AUTEM UNA PRIMA ORATIO ENUNTIATIVA AFFIRMATIO, DEINDE NEGATIO et rursus intermissis quae sequuntur hoc subiciatur: EST AUTEM UNA ORATIO ENUNTIATIVA QUAE UNUM SIGNIFICAT VEL CONIUNCTIONE UNA, PLURES AUTEM QUAE PLURA ET NON UNUM VEL INCONIUNCTAE et post hoc intermissis quoque sequentibus hoc sequatur: HARUM AUTEM HAEC QUIDEM SIMPLEX EST ENUNTIATIO, UT ALIQUID DE ALIQUO VEL ALIQUID AB ALIQUO, HAEC AUTEM EX HIS CONIUNCTA VELUT ORATIO QUAEDAM IAM COMPOSITA, tamquam si sic diceret: prima quidem inter enuntiationes oratio affirmativa est, secunda vero negatio. Affirmationum autem et negationum una oratio est, quae unum significat vel quae coniunctione una est, multiplex autem, quae multa significat ƿ vel quae coniunctione non iungitur. Harum quoque simplex est, quae duobus terminis constat, UT ALIQUID DE ALIQUO VEL ALIQUID AB ALIQUO; alia vero composita, quae ex simplicibus affirmationibus iungitur. Quod autem dicit ALIQUID DE ALIQUO VEL ALIQUID AB ALIQUO tale est: aliquid enim de aliquo affirmationem sign!ficat, ut cum dico: Socrates disputat de aliquo Socrate aliquid id est disputat praedicavi et fit affirmatio. Si autem dicam: Socrates non disputat a Socrate disputationem seiunxi et ab eo abstuli et hoc est negatio. Affirmatio enim de alia re aliam rem praedicat eique coniungit, negatio vero a qualibet re quamlibet rem praedicando tollit. Ergo hoc quod ait ALIQUID DE ALIQUO, affirmationem simplicem significavit; quod dixit ALIQUID AB ALIQUO, simplicem negationem. EST AUTEM SIMPLEX ENUNTIATIO VOX SIGNIFICATIVA DE EO QUOD EST ALIQUID VEL NON EST, QUEMADMODUM TEMPORA DIVISA SUNT. Perihermenias Liber 6 Latin English AFFIRMATIO VERO EST ENUNTIATIO ALICUIUS DE ALIQUO, NEGATIO VERO ENUNTIATIO ALICUIUS AB ALIQUO. Postquam de multis atque unis necnon simplicibus compositisque enuntiationibus expedivit, enuntiationem simplicem tractat et eam definitione concludit dicens vocem eam esse significantem aliquid esse vel non esse. Quod ergo ait vocem eam esse, ad genus rettulit, quod significativam ad ipsius differentiam vocis, quod DE EO QUOD ESSET AUT NON ESSET ALIQUID, ad significatarum rerum rursus differentiam ƿ rettulit. Habet enim secundum ipsam vocem qua profertur, ut significet quiddam, quid autem significet aut circa quid designationem enuntiatio teneat, ad differentiam significativarum pertinet vocum. Ita enim dictum est, tamquam si diceret: non omnia enuntiatio significat sed esse aliquid aut non esse. Est ergo enuntiatio simplex vox significativa de eo quod est esse aliquid vel non esse, id est omnis enuntiatio aut affirmatio est aut negatio. Esse enim ponit affirmatio non esse negatio. Sed quanta definitionem brevitate constrinxit, quidam non videntes in errorem stolidum falsitatis abducti sunt. Contendunt igitur affirmationis et negationis non esse enuntiationem genus. Nam si haec, inquiunt, definitio est enuntiationis, omnis autem generis definitio propriis speciebus accommodari potest (omne enim genus univoce de speciebus propriis praedicatur), dubium non est quin haec quoque definitio enuntiationis, si enuntiatio genus est, affirmationi negationique conveniat, si tamen eius species hae sunt. Sed quis umquam dixerit affirmationi convenire hanc definitionem, quae dicit vox significativa de eo quod est aliquid esse vel non esse? Neque enim fieri potest, ut affirmatio vox significativa sit de eo quod est esse et non esse sed tantum de eo quod est esse. Negatio rursus non de eo quod est esse et de eo quod est non esse sed tantum de non esse, numquam etiam de esse. Interimit enim semper negatio, iungit affirmatio atque constituit. Quare si haec definitio enuntiationis ad affirmationem negationemque non potest praedicari, affirmatio et negatio enuntiationis species non sunt. Qui mihi nimium videntur errare: quasi vero quidquam uetet utrasque ƿ affirmationem et negationem simul eadem definitione concludere. Possum enim dicere: affirmatio et negatio est vox significativa de eo quod est esse aliquid vel non esse, ut vox significativa utrisque communis sit, de eo quod eat esse affirmationis solius, de eo quod est non esse solius sit negationis. Sed nihil potuit fieri brevius, nisi ut in eadem definitione et enuntiationis naturam constitueret et ipsius faceret divisionem. Tamquam enim si ita dixisset: enuntiatio est vox significativa in qua verum falsumque signatur, huius autem una species affirmativa est, alia negativa, ita ait: ENUNTIATIO EST VOX SIGNIFICATIVA DE EO QUOD EST ALIQUID VEL NON EST. Nam quod dixit: DE EO QUOD EST ALIQUID VEL NON EST tale est ac si diceret: quae verum falsumque demonstrat. Omne enim quod esse ponit aliquid, ut si dicam: Dies est vel non esse, ut si dicam: Dies non est verum falsumque demonstrat. Si ergo aliquid ponatur esse aut non esse, in eo veritas et falsitas invenitur. Est igitur ita hoc quod ait vocem esse significativam DE EO QUOD EST ALIQUID VEL NON EST, tamquam si diceret: est enuntiatio vox significativa verum falsumque significans. Significatio namque de eo quod est esse vel non esse aliquid veri falsique demonstratio est. Sed in eadem definitione species admirabili brevitate partitus est. Tamquam enim si diceret: vox significativa est enuntiatio, in qua verum falsumue demonstratur sed una eius pars affirmativa est, alia negativa, ita ait DE EO QUOD EST ALIQUID VEL NON EST. Significatio enim de eo quod est aliquid affirmatio est, de eo vero quod non est negatio. Ita id quod ait designativam ƿ esse vocem enuntiationem DE EO QUOD EST ALIQUID AUT NON EST utrumque una colligit intellegentia. Hoc enim quod dixit DE EO QUOD EST ALIQUID AUT NON EST utrumque significat et veri falsique demonstrationem et affirmationis negationisque divisionem. Sed Alexander a propria sententia non desistit nec alio quam caeteri tenetur errore. Ait enim hic quoque apparere non esse genus enuntiationem affirmationis et negationis, quoniam ita in definitione enuntiationis affirmatione et negatione ut partibus usus est. Omne autem compositum atque omne aequivocum vel suis partibus vel suis significatis definiri potest, ut si quis ternarium numerum definire volens dicat: ternarius numerus est qui ex uno duobusque coniunctus est, vel si quis hominem definire volens dicat: homo est aut animal rationale mortale aut huius coloribus vel metallo facta simulatio: ita nomen aequivocum ex his, quae ipsum nomen aequivocum designabat, ostensum est. Hic ergo eodem modo: ENUNTIATIO, inquit, EST VOX SIGNIFICATIVA DE EO QUOD EST ALIQUID VEL NON EST, tamquam si diceret: enuntiatio est vox aut affirmativa aut negativa: in eundem scilicet errorem labens nec videns quemadmodum una definitione et divisionem fecerit et naturam enuntiationis ostenderit. Sed hanc expositionem (quod adhuc sciam) neque Porphyrius nec ullus alius commentatorum vidit. Aspasius etiam consentit Alexandro. Dicit enim Alexander eodem modo hic definisse Aristotelem enuntiationem, sicut alibi quoque id est in resolutoriis. Illic enim ita propositionem, quod est enuntiatio, definitione ƿ conclusit dicens: PROPOSITIO ERGO EST ORATIO AFFIRMATIVA VEL NEGATIVA ALICUIUS DE ALIQUO. Idem quoque Aspasius sequitur. Porphyrius autem sic dicit: admirabilem esse subtilitatem definitionis. Ex sua enim vi affirmationis et negationis enuntiatio definita est, ex terminis vero ipsa affirmatio atque negatio. Affirmatio namque in duobus terminis constans aliquid alicui inesse significat, totam autem vim ipsius esse aliquid adnuere. Negatio quoque aliquid alicui non inesse significat sed tota vis ipsius est abnuere atque disiungere. Vel rursus affirmatio aliquid alicui inesse designat sed vis ipsius tota ponere aliquid est (cum enim aliquid alicui inesse demonstrat ponit aliquid), rursus negatio quidem aliquid alicui non inesse declarat sed tota vis eius auferre est ergo nunc, inquit, enuntiationem ex tota vi affirma tionis negationisque definivit dicens: ENUNTIATIO EST VOX SIGNIFICATIVA DE EO QUOD EST ALIQUID VEL NON EST. Hoc autem ad negationis pertinet affirmationisque vim, tamquam si diceret: enuntiatio est vox significativa quae ponit aliquid aut tollit, quae propriae virtutes sunt affirmationis et negationis. Si enim ita dixisset: enuntiatio est de eo quod est aliquid alicui vel non est; tunc ex terminis affirmationis et negationis enuntiationem definisse videretur; cum autem dicit DE EO QUOD EST ALIQUID VEL NON EST, de tota utrarumque vi determinat. In hac enim affirmatione quae est: Dies est aliquid alicui secundum ƿ terminos adesse monstravi (est enim diei applicui) sed tota huius propositionis vis est aliquid esse declarare; rursus cum dico: Dies non est aliquid alicui non esse pronuntio sed tota eius vis est non esse dicere. Quare manifestum est secundum Porphyrium ex tota vi affirmationis et negationis enuntiationem esse descriptam, ex suis vero terminis ipsam affirmationem et negationem. Ait enim AFFIRMATIO VERO EST ENUNTIATIO ALICUIUS DE ALIQUO in affirmationis definitione genus sumens. Enuntiatio enim (ut dictum est) genus et affirmationis et negationis, quod ipse Aristoteles clarius demonstrat, qui in utrarumque definitionem enuntiationis nomen adscripsit dicens: AFFIRMATIO VERO EST ENUNTIATIO. Hoc enim rettulit ad genus, quod vero addidit alicuius de aliquo reduxit ad terminos. In simplici enim affirmatione aliquid de aliquo enuntiando praedicatur, ut in eo quod est: Dies est esse diem. Negatio quoque ita definita est: ENUNTIATIO ALICUIUS AB ALIQUO, quantum ad enuntiationem rursus a genere, quantum alicuius ab aliquo rursus ad terminos. In hac enim negatione quae est: Dies non est esse a die enuntiando tollimus. Sed ut non solum praesentis temporis enuntiationem definisse videretur, addidit enuntiationis definitionem de aliis quoque temporibus intellegi. Ait enim: ENUNTIATIO EST VOX SIGNIFICATIVA DE EO QUOD EST ALIQUID VEL NON EST adiecitque QUEMADMODUM TEMPORA DIVISA SUNT. Divisa enim sunt tempora in tribus. Omne enim tempus aut futurum est aut praesens aut praeteritum aut ex his mixtum. Enuntiatio ergo est vox significativa significans aut esse aliquid ƿ aut non esse sed quoniam hoc praesens tempus designat, non solum de praesenti, inquit, loquimur sed etiam de his temporibus quae dividuntur, ut hoc esse et non esse et in futurum veniat et in praeteritum, ut aliquotiens sio esse et non esse significet id est sic ponat atque auferat enuntiatio, ut et praesens tempus ponat et auferat, ut est: Socrates est Non est Socrates et praeteritum ponat et auferat, ut est: Socrates fuit Socrates non fuit eodem modo futurum: Socrates erit Socrates non erit Ergo in his omnibus temporibus secundum esse aliquid vel non esse id est secundum ponere et auterre tota enuntiationis vis est. Hoc ergo est quod ait DE EO QUOD EST ALIQUID VEL NON EST, QUEMADMODUM TEMPORA DIVISA SUNT, tamquam si diceret: de eo quod est aliquid vel non est vox enuntiativa significat vel in praesens vel in futurum vel in praeteritum quemadmodum ipsa tempora dividuntur. Cur autem talis ordo fuerit definitionis, paucis absolvam. Prius enim de nomine, post de verbo, hinc de oratione, rursus de enuntiatione, dehinc de affirmatione, postremo de negatione disseruit. Omne compositum suis partibus posterius est, omne genus suis partibus prius: ergo in compositis partes toto priores sunt, in generibus et speciebus partes toto posteriores. Rursus in compositis totum partibus posterius, in speciebus et generibus totum partibus prius est. Ergo quoniam verba et nomina neque affirmationis neque negationis neque enuntiationis neque orationis species erant sed quaedam horum omnium partes, quibus haec omnia iungerentur, oratio autem genus enuntiationis, enuntiatio ƿ affirmationis et negationis, affirmatio prior negatione, scilicet secundum prolationem, sicut ipse testatus est: ergo quoniam haec omnia et oratio et enuntiatio et affirmatio et negatio verbis et nominibus coniunguntur, his omnibus nomina et verba priora sunt. Nomine autem res aut per se subsistens aut tamquam per se subsistens significatur, verbo vero accidens designatur et velut alii accidens, quod ex supra dictis plenum est. Quod autem per se consistit prius est: ergo id quod nomen significat: quam id quod verbum: quare verbo prius est nomen. Ergo quoniam nomen et verbum oratione, enuntiatione, affirmatione et negatione priora sunt (partes enim priores sunt his quae componuntur), iure haec ante omnia definita sunt. Quoniam vero nomen prius est verbo, prius nomen, postea vero definitum est verbum. Sed quia omne genus speciebus suis prius est, post haec id est nomen et verbum orationem definitione descripsit, quae et proximum enuntiationis genus esset et superius affirmationis et negationis; post orationem vero enuntiationem, quae cum sit species orationis, affirmationis tamen et negationis esset genus; post enuntiationem vero affirmationem, quae quamquam negation) aequaeua species esset secundum genus proprium id est enuntiationem, in prolatione tamen prior esset, ut ipse supra iam docuit dicens: EST AUTEM UNA PRIMA ORATIO ENUNTIATIVA AFFIRMATIO, DEINDE NEGATIO. Sed quoniam superius nobis dictum ƿ est has eum quinque res definire velle: quid sit dictio, quid enuntiatio, quid affirmatio, quid negatio, quid contradictio, dictionem quid sit ostendit per id quod ait: NOMEN ERGO ET VERBUM DICTIO SIT SOLA, enuntiationem vero per id quod ait: EST AUTEM SIMPLEX ENUNTIATIO VOX SIGNIFICATIVA DE EO QUOD EST ALIQUID VEL NON EST, QUEMADMODUM TEMPORA DIVISA SUNT, affirmationem vero EST ENUNTIATIO ALICUIUS DE ALIQUO; negationem quoque definivit dicens: NEGATIO VERO ENUNTIATIO ALICUIUS AB ALIQUO. Restat ergo de contradictione disserere. Quid sit ergo contradictio ipse persequitur dicens: QUONIAM AUTEM EST ENUNTIARE ET QUOD EST NON ESSE ET QUOD NON EST ESSE ET QUOD EST ESSE ET QUOD NON EST NON ESSE, ET CIRCA EA QUAE SUNT EXTRA PRAESENS TEMPORA SIMILITER OMNE CONTINGIT QUOD QUIS AFFIRMAVERIT NEGARE ET QUOD QUIS NEGAVERIT AFFIRMARE: QUARE MANIFESTUM EST QUONIAM OMNI AFFIRMATIONI EST NEGATIO OPPOSITA ET OMNI NEGATIONI AFFIRMATIO. ET SIT HOC CONTRADICTIO, AFFIRMATIO ET NEGATIO OPPOSITAE. Expeditis omnibus, quae sese explicaturum esse promiserat, nunc ad reliquam contradictionem ordine venit eamque ab affirmationibus negationibusque repetit dicens omnibus affirmationibus posse proprias negationes opponi et omnibus negationibus proprias ƿ rursus ex adverso affirmationes posse constitui. Hoc autem hinc sumitur: quoniam novimus alias res esse, alias non esse et quoniam nos ipsi dicere possumus et sentire alias res esse, alias non esse, ex his quatuor enuntiationes fiunt, geminae contradictiones. Si quis enim id quod est dicat non esse, ut si vivente Socrate dicat: Socrates non vivit quod est negat et erit negatio false; rursus si quis id quod non est esse confirmet, ut si non vivente Socrate dicat: Socrates vivit haec rursus affirmatio falsa est; si quis etiam id quod est esse enuntiatione constituat, ut si vivente Socrate dicat: Socrates vivit uera erit affirmatio; sin vero quod non est esse negaverit, est negatio vera, ut si quis non vivente Socrate dicat: Socrates non vivit Ex his igitur id est ex affirmatione vera et negatione falsa et rursus ex negatione vera et affirmatione falsa quatuor quidem sunt enuntiationes sed in duabus affirmatio, in duabus negatio continetur, contradictiones vero duae. Hoc est enim quod ait: QUONIAM AUTEM EST ENUNTIARE ET QUOD EST NON ESSE, falsam enuntiationem negationis ostendit; quodque addidit ET QUOD NON EST ESSE, falsam affirmationem in enuntiatione proposuit. Illud quoque quod dixit ET QUOD EST ESSE, enuntiationem designat, qua id quod est esse vera affirmatione profertur; amplius quod ait ET QUOD NON EST NON ESSE, verae negationis specimen dedit. Quare si et quod est vere potest dici esse et idem quod est falso potest praedicari non esse et id quod non est vere potest enuntiari non esse et id quod non est falso esse poterit ƿ affirmari, manifestum est omnem affirmationem habere aliquam contradictionem negationis oppositam et omnem rursus negation em affirmationis oppositionem facere contradictionem. Etenim si omne quod quis affirmat negari poterit et quod quis negat poterit affirmari, quis dubitet nec affirmationem posse constitui cui non negatio contradicat nec negationem cuius nulla affirmatio valeat inveniri? Omnis igitur affirmatio negationem et negatio habet oppositam affirmationem: est igitur CONTRADICTIO AFFIRMATIO ET NEGATIO OPPOSITAE. Quid autem sit oppositio posterius dicendum est aut quid sit contradictio post diligentissima ratione monstrabo. Quod autem ait ET CIRCA EA QUAE SUNT EXTRA PRAESENS TEMPORA tale est tamquam si diceret: sicut affirmatio et negatio in praesenti tempore fieri potest, ita etiam vel in praeterito vel in futuro. Nam sicut potest id quod est esse constitui, ita potest id quod fuit fuisse proponi et id quod futurum est in spem futuri temporis affirmari, ut cum dicimus: Socrates fuit Sol aestate in cancro futurus est Eodem ergo modo et de futuro et praeterito affirmatio et negatio constituitur, quemadmodum de praesenti. Futurum autem et praeteritum extrinsecus est et praeter praesens tempus: illud enim veniet, illud recessit. Recte igitur etiam CIRCA EA QUAE SUNT EXTRA PRAESENS TEMPORA dixit huiusmodi posse affirmationes negationesque evenire. Circa enim praeteritum et futurum, quod est extrinsecus a praesenti tempore, SIMILITER OMNE CONTINGIT (ut ipse ait) QUOD QUIS AFFIRMAVERIT NEGARE ET QUOD ƿ QUIS NEGAVERIT AFFIRMARE. Unde fit ut in omnibus temporibus illud constet omni affirmationi posse opponi negationem omnique negation) oppositam affirmationem posse constitui. Nunc autem qualis debeat sumi oppositio in affirmatione et negatione demonstrat. Hoc enim est contradictio affirmatio et negatio oppositae. Quod si hae oppositae constitnunt contradictionem, qualis in his debet esse oppositio quae contradictionem constituit recte persequitur. DICO AUTEM OPPONI EIUSDEM DE EODEM, NON AUTEM AEQUIVOCE ET QUAECUMQUE CAETERA TALIUM DETERMINAMUS CONTRA SOPHISTICAL IMPORTUNITATES. Cum duobus terminis simplex propositio constet et unus subiectus sit, alius praedicetur, subiectus autem: sit qui primus dicitur, praedicatus vero qui posterius, dicit illam oppositione affirmationem et negationem integram constituere contradictionem, quae idem subiectum habeant, idem etiam praedicatum, ut neque subiectum neque praedicatum plura significet. Alioquin non erit contradictio nec aliqua oppositio. Ut cum dico: Socrates albus est et alius dicit: Aethiops albus non est haec affirmatio atque negatio non sunt oppositae, idcirco quia est aliud subiectum et idem praedicatum. In affirmatione enim "Socrates" subiectus fuit, in negatione Aethiops. Rursus cum dico: Socrates albus est et alius dicit: Socrates philosophus non est nec haec rursus negatio contra affirmationem retinet oppositionem, ideo quia aliud praedicatum in utrisque proponitur. ƿ In affirmatione enim 'album' praedicatum est ad Socraten, in negatione philosophus. Quod si utraque sint diversa, multo magis nulla. Fit oppositio: ut cum dico: Socrates philosophus est si respondeat alius: Plato Romanus non est hic neque idem subiectum est neque idem praedicatum et plus istae diversae sunt et nulla contra se oppositione oppositae atque ideo possunt utraeque esse verae et si ita contingit utraeque falsae necnon etiam una vera, una falsa. Quae enim se non perimunt, nihil eas impedit aut utrasque falsas aut utrasque veras aut unam veram, falsam aliam reperiri. Quare quorum vel aliud subiectum est vel aliud praedicatum, illa opposita esse non dicimus. Unde fit ut nec illa quoque quae plura significant, si subiecta aut praedicata sint, contradictoriam negationem valeant custodire. Si quis enim nomen aequivocum subiciat et aliud praedicet et si quis contra huiusmodi affirmationem constituat negationem, non faciet oppositionem. Ut cum dico: Cato se Uticae occidit nomen hoc quod dicitur 'Cato' aequivocum est. Potest enim et orator intellegi et hic qui exercitum duxit in Africam. Si quis igitur dicat: Cato se Uticae occidit potest fortasse intellegi de Catone Marciae, si quis respondeat Cato se Uticae non occidit, potest de Catone Censorio constituisse negationem. Sed quoniam diversus est Cato Censorius Catone Marciae et nomen ipsum Catonis diversa significat, diversae a se erunt affirmatio et negatio et non id omnino perimit negatio, quod affirmatio constituit. Affirmatio enim constituit Marciae Catonem se Uticae peremisse, negatio ƿ vero dicit Catonem, si ita contigit, oratorem non se Uticae peremisse. Quare non constituunt verum inter se falsumque, idcirco quod a se diversae sunt. Nam utrumque verum est: et quod se Cato Uticae occidit scilicet Marciae et quod se Cato Uticae non occidit scilicet orator. Atque hic aequivocum subiectum fecit, ut haec affirmatio et negatio oppositionem nullo modo constituerent. Quod si praedicatum fuerit aequivocum, eodem modo contradictio non fit. Dicat enim quis quoniam Cato fortis est et de Catone praedicet fortitudinem mentis dicens aliusque respondeat: Cato fortis non est ad inbecillitatem corporis spectans: ita igitur aequivocatio fortitudinis ambiguitatem fecit, quae oppositionem nulla ratione componeret. Et si uterque terminus et subiectus et praedicatus aequivoci fuerint, multo magis diversae a se erunt propositiones et non oppositae nec inter se verum falsumque dividentes sed utrasque veras, interdum utrasque falsas esse contingat. Quare unum oportet esse subiectum unumque praedicatum, ut id quod affirmatio praedicavit et iunxit, idem negatio dividat et abiungat et id de quo subiecto affirmatio praedicavit de eodem negatio neget. Nam si sit uterque aequivocus terminus aut quilibet unus eorum, fieri potest ut aliud tollat negatio quam affirmatio posuit itaque nulla fit oppositio. Quare non ita faciendum est sed idem subiectum et praedicatum in affirmatione esse debet, idem in negatione. Atque hoc est quod ait: DICO AUTEM OPPONI EIUSDEM DE EODEM. ƿ Quod enim ait EIUSDEM ad praedicatum rettulit, quod DE EODEM ad subiectum et subaudiendum est DICO AUTEM OPPONI negationem EIUSDEM praedicati DE EODEM subiecto sed ut non sint aequivoca neque subiectum neque praedicatum et multo magis utraque sed unum aliquid significent. Quod per hoc dixit NON AUTEM AEQUIVOCE. Nec sola, si non sit, aequivocatio firma est ad constituendam oppositionem. Multa enim sunt quae in Sophisticis Elenchis contra eos qui argumentis fallacibus verae rationis viam conantur euertere determinavit, quemadmodum faciendae essent propositiones et quemadmodum invenienda argumentatorum fallacia. Quod hic ait: ET QUAECUMQUE CAETERA TALIUM DETERMINAMUS CONTRA SOPHISTICAS IMPORTUNITATES, tamquam si diceret: dico quidem opponi affirmationi negationem eiusdem praedicati de eodemque subiecto, non autem aequivoce: hoc et quaecumque alia sunt, quae in sophisticis elenchis determinata sunt contra argumentatorum importunitates. Et hic quidem, quoniam aliud negotium erat, commodissime breviterque perstrinxit. Nos autem quid in sophisticis elenchis determinaverit ad constituendam oppositionis contradictionem, quantum brevitas patitur, non grauamur apponere. Non enim solum si aequivocatio in propositionibus collocetur nulla fit contradictio, verum etiam si univocatio in negatione ponitur, illa oppositio contradictionem penitus non habebit. Est enim oppositio habens contradictionem, ƿ in qua affirmatio si vera est negatio falsa sit, si negatio vera est fallax affirmatio videatur. Positis ergo secundum univocationem terminis utrasque simul et affirmationem et negationem veras esse contingit, ut si quis dicat: Homo ambulat Homo non ambulat affirmatio de quodam homine vera est, negatio de speciali vera. Sed specialis homo et particularis univoca sunt: quocirca sumptis univocis contradictio non fit. At vero nec si ad aliam et aliam partem affirmatio negatioque ponatur, fit in ipsis ulla veri falsique divisio sed utrasque veras esse contingit: cum dico: Oculus albus est Oculus albus non est In alia enim parte albus est, in alia parte albus non est: atque ita et negatio vera est et affirmatio. Nec si ad aliud atque aliud referens dicat, ulla inde contradictio procreatur, ut cum dico: Decem dupli sunt Decem dupli non sunt Nam si ad quinarium referam, vera est affirmatio, si ad senarium, vera negatio. Nec si diversum tempus in affirmatione ac negatione sumatur, ut cum dico: Socrates sedet Socrates non sedet Alio enim tempore sumpto sedere veram facit affirmationem, alio tempore non sedere veram negationem. Amplius quoque si diverso modo quis dicat in negatione quod aliter in affirmatione proposuit, vim contradictionis intercipit. Si quis enim dicat affirmationem potestate, negationem vero actu, possunt et affirmatio et negatio uno tempore congruente veritate constitui: ut si quis dicat: Catulus videt Catulus non videt Potestate enim videt, actu non videt. Quocirca oportet fieri si facienda est ƿ contradictio EIUSDEM (ut ipse ait) praedicati DE EODEM subiecto, non aequivoce, neque univoce, ad eandem partem, ad idem relatum, ad idem tempus, eodem modo constitui. Quae omnia in Sophisticis Elenchis diligentissime persecutus est. Nunc pauca commemorans distulit in illius libri integram disputationem. Est autem enuntiatio de eo quod est aliquid esse vel non esse: affirmatio quidem de eo quod est esse ut: Plato philosophus est negatio vero de eo quod est non esse, ut: Plato philosophus non est Haec utraque enuntiatio: Plato philosophus est Plato philosophus non est sese perimentia et in contrarium quasi quodam locata litigio faciunt contradictionem. Contradictio vero est oppositio affirmationis et negationis, in qua neque ambas falsas neque ambas veras esse contingit sed unam semper veram, alteram vero falsam. Si qua autem sunt huiusmodi, in quibus verum falsumque affirmatio negatioque non dividat, in illis aliquid diversum et non ad oppositionem integrum reperitur. Dicit autem Porphyrius argumentum esse ad id quod dicimus affirmationem negationi ita oportere opponi, ut una vera opposita in alteram mox falsitas veniat, communem inter nos consuetudinem colloquendi. Quando enim quis aliquid esse dixerit, idem alius negarit, unum ipsorum verum dicere, mentiri alium suspicamur. Amplius quoque si aliquid aut est aut non est mediumque inter esse et non esse nihil poterit ƿ inveniri, affirmatio autem ponit esse aliquid idemque aufert negatio et est contradictio affirmatio et negatio oppositae, talis oppositio integram facit contradictionem, in qua affirmatio et negatio utraeque verae esse non possint. Affirmationis autem negationisque natura ad qualitatem quandam refertur. Qualitas enim quaedam est affirmatio atque negatio. Praeter hanc vero qualitatem est etiam quantitas propositionum, de qua posterius paulo dicendum est. Sed volens Aristoteles quid esset contradictio nos docere, prius ubi esset ostendit. In oppositione enim contradictionem omnem esse necesse est. Quare quoniam contradictio in oppositione est, qualis autem oppositio hanc contradictionem faciat, adhuc ignota est estque haec oppositio aut in qualitate propositionum aut in quantitate aut in utroque et de qualitate propositionum, quae in affirmatione et negatione consistit, dictum est: nunc de quantitate dicetur, ut ea quoque cognita perspiciatur, in qualitate an in quantitate an in utroque propositionum contradictio sit. Perihermenias Liber 7 Latin English QUONIAM AUTEM SUNT HAEC QUIDEM RERUM UNIVERSALIA, ILLA VERO SINGILLATIM; DICO AUTEM UNIVERSALE QUOD IN PLURIBUS NATUM EST PRAEDICARI, SINGULARE VERO QUOD NON, UT HOMO QUIDEM UNIVERSALE, PLATO VERO EORUM QUAE SUNT SINGULARIA: NECESSE EST AUTEM ENUNTIARE QUONIAM INEST ALIQUID AUT NON ALIQUOTIENS QUIDEM EORUM ALICUI QUAE SUNT UNIVERSALIA, ALIQUOTIENS AUTEM EORUM QUAE SUNT SINGULARIA. ƿ Omnis propositio significationis suae proprietates ex subiectis intellectibus capit. Sed quoniam necesse est intellectus rerum esse similitudines, vis propositionum ad res quoque continuatur. Atque ideo cum aliquid vel affirmare cupimus vel negare, hoc ad intellectus et conceptionis animi qualitatem refertur. Quod enim imaginatione intellectuque concipimus, id in affirmatione aut in negatione ponentes affirmamus scilicet vel negamus. Et principaliter quidem ab intellegentia propositiones vim capiunt et proprietatem, secundo vero loco ex rebus sumunt ex quibus ipsos intellectus constare necesse est. Unde fit ut et quantitate propositio et qualitate participet. Qualitate quidem in ipsa affirmationis et negationis prolatione quam ex proprio quis iudicio emittit ac profert; quantitate vero ex subiectis rebus quas capiunt intellectus. Videmus namque alias esse in rebus huiusmodi qualitates, quae in alium convenire non possint nisi in unam quamcumque singularem particularemque substantiam. Alia est enim qualitas singularis, ut Platonis vel Socratis, alia est quae communicata cum pluribus totam se singulis et omnibus praebet, ut est ipsa humanitas. Est enim quaedam huiusmodi qualitas, quae et in singulis tota sit et in omnibus tota quotienscumque enim aliquid tale animo speculamur; non in unam quamcumque personam per nomen hoc mentis cogitatione deducimur sed in omnes eos quicumque humanitatis definitione participant. Unde fit ƿ ut haec quidem sit communis omnibus, illa vero prior incommunicabilis quidem cunctis, uni tamen propria. Nam si nomen fingere liceret, illam singularem quandam qualitatem et incommunicabilem alicui alii subsistentiae suo ficto nomine nuncuparem, ut clarior fieret forma propositi. Age enim incommunicabilis Platonis illa proprietas Platonitas appelletur. Eo enim modo qualitatem hanc Platonitatem ficto vocabulo nuncupare possimus, quomodo hominis qualitatem dicimus humanitatem. Haec ergo Platonitas solius unius est hominis et hoc non cuiuslibet sed solius Platonis, humanitas vero et Platonis et caeterorum quicumque hoc vocabulo continentur. Unde fit ut, quoniam Platonitas in unum convenit Platonem, audientis animus Platonis vocabulum ad unam personam unamque particularem substantiam referat; cum autem audit hominem, ad plures quosque intellectum referat quoscumque humanitate contineri novit. Atque ideo quoniam humanitas et omnibus hominibus communis est et in singulis tota est (aequaliter enim cuncti homines retinent humanitatem sicut unus homo: si enim id ita non esset, numquam specialis hominis definitio parti cularis hominis substantiae conveniret): quoniam igitur haec ita sunt, idcirco homo quidem dicitur universale quiddam, ipsa vero Platonitas et Plato particulare. His ergo ita positis quoniam universalis illa qualitas et in omnibus potest et in singulis praedicari, cum dicimus homo ambiguum est et dubitari potest utrum de speciali dictum sit an de aliquo particulari, ƿ idcirco quod nomen hominis et de omnibus dici potest et de singulis quibusque qui sub una humanitatis specie continentur. Quare indefinitum est, utrum de omnibus dictum sit id quod diximus homo an de una quaeumque individua hominis et particulari substantia hanc igitur qualitatem humanitatis si ambiguitate in tellectus separare nitamur, determinanda est et aut in pluralitatem distendenda aut in unitatem numeri colligenda. Nam cum dicimus "Homo" indefinitum est utrum omnes dicamus an unum, sin vero additum fuerit 'omnis', ut sit praedicatio "Omnis homo" vel "Quidam", tunc fit distributio et determinatio universalitatis et nomen quod universale est (id est 'homo') universaliter proferimus dicentes "Omnis homo" aut particulariter dicentes "Quidam homo". Omnis enim nomen universalitatis significativum est. Quocirca si 'omnis' quod universale significat ad hominem quod idem ipsum universale est adiungatur, res universalis quae est homo universaliter praedicatur secundum id quod definitio ei adicitur quantitatis. Sin vero dictum fuerit "Quidam homo" tunc universale quod est homo addita particularitate per id quod ei adiectum est 'quidam' particulariter profertur et dicitur res universalis prolata particulariter. Sed quoniam particularis est praedicatio "Quidam homo", particularis rursus praedicatio Platonis (de uno enim dicitur "Quidam homo" et de uno dicitur Plato), non eodem modo utraeque particulares esse dicuntur. Plato enim unam ac definitam substantiam proprietatemque demonstrat, quae convenire in alium non potest, quidam homo vero quod dicitur particularitate quidem ipsum nomen universale ƿ determinat sed si deesset 'quidam', id quod dicimus homo universale ac per hoc ambiguum permaneret, quod vero dicimus Plato numquam esse poterit universale. Nam etsi quando nomen hoc 'Plato' pluribus imponatur, non tamen idcirco erit hoc nomen universale. Namque humanitas ex singulorum hominum collecta naturis in unam quodammodo redigitur intellegentiam atque naturam, nomen vero hoc quod dicimus Plato multis secundum vocabulum fortasse commune esse videretur, nulli tamen illa Platonis proprietas conveniret, quae erat proprietatis aut naturae eius Platonis qui fuit Socratis auditor, licet eodem vocabulo nuncuparetur. Hoc vero ideo quoniam humanitas naturalis est, nomen vero proprium positionis. Nec hoc nunc dicitur quod nomen de pluribus non potest praedicari sed proprietas Platonis. Illa enim proprietas naturaliter de pluribus non dicitur, sicut hominis, et ideo incommunicabilis (ut dictum est) qualitas est ipsa Platonitas, communicabilis vero qualitas universalis quae et in pluribus et in singulis est. Unde fit ut cum dico "Omnis homo" in numerum propositionem tendam, cum vero dico Socrates aut Plato non in numerum emittam sed qualitatem proprietatemque unius in suae individuae singularisque substantiae unitatem constringam et praedicem. Quare in hoc quoque maxime hae duae particularitates quidam homo et Plato distant, quod cum dico Plato quem hominem dixerim vocabulo designavi proprietatemque uniuscuiusque quem nomino, cum vero dico ƿ quidam homo, numerum tantum reieci et ad unitatem propositionem redegi, de quo autem dicam haec particularitas mihi non subdidit. Quidam enim homo potest esse et Socrates et Plato et Cicero et unusquisque singulorum quorum proprietates a se in singularitatis ratione et natura diversae sunt. Unde commodissime Theophrastus huiusmodi particulares propositiones, quales sunt: Quidam homo iustus est particulares indefinitas vocavit. Partem namque tollit ex homine quod est universale vel vocabulo vel natura, quae tamen ipsa sit pars et qua proprietate descripta, non determinat nec definit. Unde universale vocavit quod de pluribus naturaliter praedicatur, non quemadmodum nomen Alexandri de Troiano et de Macedone Philippi filio et de pluribus dicitur. Hoc enim positione de pluribus dicitur, illud natura. Et persubtiliter ait quod in pluribus natum est praedicari. Est enim haec universalitas naturalis. Illam vero nominis reique proprietatem quae particularis est singularem vocavit dicens: PLATO VERO EORUM QUAE SUNT SINGULARIA. Quod autem secutus est dicens: NECESSE EST AUTEM ENUNTIARE QUONIAM INEST ALIQUID AUT NON ALIQUOTIENS QUIDEM EORUM ALICUI QUAE SUNT UNIVERSALIA, ALIQUOTIENS AUTEM EORUM QUAE SUNT SINGULARIA, huiusmodi est tamquam si diceret: omnis quidem affirmatio et negatio inesse aut non inesse demonstrat. Et quidquid enuntiatur aut de eo quod est esse proponitur, ut: Plato philosophus est (haec enim propositio Platoni philosophiam inesse constituit), aut de eo quod est ƿ non inesse, ut: Plato philosophus non est (a Platone enim philosophiam dividens eidem philosophiam non inesse proponit). Ergo quoniam necesse est aut aliquid alicui inesse dicere aut aliquid alicui non inesse, illud quoque necesse est id cui inesse aliquid dicimus aut universale esse (ut cum dicimus: Homo albus est albedinem universali rei inesse monstramus id est homini) aut certe particulare ac singulare, ut si quis dicat: Socrates albus est albedinem enim Socrati singulari substantiae et proprietati incommunicabili inesse signavit. Sed in singularibus sive affirmetur aliquid sive negetur unus oppositionis modus est, qui vim contradictionis optineat. Nam quoniam singulare atque individuum nulla sectione dividitur, secundum ipsum quoque facta contradictio simplex erit. In his autem quae in universalibus fiunt non est unus modus contradictionis. Nam cum dico Socrates homo est Socrates homo non est sola huiusmodi oppositio, si omnia illa conveniant quae contra argumentatorum importunitates supra iam dicta sunt, ad faciendam contradictionem idonea reperitur. Sin vero tale aliquid subiectum sit de quo aliquid praedicetur quod sit universale et in pluribus (ut ipse ait) natum sit praedicari, non est simplex oppositio contradictionis. Sunt enim earum propositionum quae de universalibus rebus fiunt tres differentiae: una quae omnis complectitur, ut cum dico: Omnis homo animal est alia quae ex indefinita multitudine et innumera pluralitate ad unum propositionis vim colligit atque constringit. ƿ Haec huiusmodi est tamquam si quis dicat: Quidam homo animal est Alia vero est quae neque in pluralitatem propositionem tendit neque in particularitatem redigit, ut ea quae sine ulla determinatione proponitur, ut est: Homo animal est Homo animal non est hic enim nec 'quidam', quod particularitatis, nec 'omnis', quod est universalitatis, adiunximus. Unde fit ut singularitas simpliciter praedicetur, universalitas vero aliquotiens universaliter, ut: Omnis homo animal est homo res universalis universaliter praedicata est. Nam cum sit homo universalis, quod ei adiectum est omnis universalitatem universaliter appellari fecit. Rursus est ut universalitas particulariter praedicetur, ut cum dico Quidam homo animal est 'quidam' particulare determinat sed iunctum ad hominem universalem substantiam particulariter praedicari fecit. Est quoque universale non universaliter praedicare, quotiens sine adiectione universalitatis vel particularitatis simpliciter nomen universale ponitur, ut est: Homo animal est Determinationes autem dicuntur quae rem universalem vel in totum fundunt, ut 'omnis', vel in partem contrahunt, ut 'quidam'. 'Omnis' vero vel 'quidam' quantitatem propositionis determinant, quae quantitas iuncta cum qualitate propositionum variatur quatuor modis (qualitas autem propositionum in affirmatione et negatione est): aut enim universalem rem universaliter praedicat affirmative, ut: Omnis homo animal est aut universalem rem particulariter affirmative, ut: Quidam homo animal est aut universalem rem universaliter negative, ut: Nullus homo lapis est aut universalem rem particulariter negative, ut Quidam homo lapis non ƿ est Oportet autem in his quae universali determinatione proponuntur in ipsis determinationibus fieri negationem, ut quoniam determinatio universalis rei est universaliter, cum dicimus: Omnis homo iustus est si universaliter negabimus, dicamus: Nullus homo iustus est Et quod aio 'nullus' eam universalitatem quae est omnis intercipit, non eam quae est homo. Rursus si idem ipsum: Omnis homo iustus est negare particulariter velim, dicam: Non omnis homo iustus est per particularem negationem universalitatis vim interimens. In particularibus vero non item. Si enim eam quae est particularis determinatio universalis rei, ut est: Quidam homo iustus est negare velim, particulariter dicam: Quidam homo iustus non est Hoc autem idcirco fit, quod habet quandam similitudinem atque ambiguitatem, utrum universaliter an sit particulariter dictum, si in universalibus propositionibus negativae particulae ad praedicationes potius quam ad terminationes ponantur. Si enim contra hanc affirmationem quae est Omnis homo iustus est ponam hanc quae dicit: Omnis homo iustus non est haec duas res significare videbitur: et quod nullus homo iustus sit, omnem enim hominem iustum non esse proposuit, et quod sint quidam homines non iusti, omnem enim hominem negavit iustum esse. Hoc autem nihil impedit ut aliquis sit iniustus, aliquis iustus. Nam si est aliquis iustus, non repugnat ne vera sit propositio quae dicit: Omnis homo iustus non est Non est enim iustus omnis homo, si alii iusti sint, alii vero iniusti. Quare quoniam duplicis significationis est, idcirco universalis negationis definitio, quae est nullus, universalis affirmationis tollit determinationem, quae est ƿ omnis. Atque ideo in particularibus negationibus ad ipsam universalitatem affirmationum negatio necesse est apponatur, ut in eo quod est: Omnis homo iustus est illa est ei opposita negatio quae est: Non omnis homo iustus est non illa quae est: Omnis homo iustus non est ne sit ambiguum utrum universaliter an particulariter neget. Dictum est enim hanc negationem quae est: Omnis homo iustus non est et universalitatis interemptionem designare et particularitatis propositionem. Quotiens vero particulare aliquid tollitur, in his non iam ad determinationem sed ad praedicatum particula negationis apponitur, ut in eo quod est: Quidam homo iustus est nullus dicit: Non quidam homo iustus est Neque enim hic ad determinationem particularem, quod est 'quidam', negatio ponitur sed dicimus: Quidam homo iustus non est scilicet ad praedicatum quod est iustus. Unde etiam ad indeterminatas propositiones, quae sunt sine 'omnis' aut 'nullius' aut 'alicuius' determinatione, ad praedicatum semper apponitur particula negativa, ut est: Homo iustus est Nemo enim dicit: Non homo iustus est sed: Homo iustus non est In singularibus quoque non dico: Non Socrates iustus est sed: Socrates iustus non est Et nisi aliquotiens ambiguitas impediret, ad praedicatum semper negatio poneretur. Sed omnia quaecumque in determinatione ponuntur talia sunt, quae aut totum colligant in affirmativo, ut est 'omnis', aut totum perimant in negativo, ut est 'nullus', aut colligant in affirmativo partem, ut est 'quidam', aut interimant in negativo partem, ut 'quidam non', aut in negativo perimant totum particulariter, ut est 'non omnis'. Sed 'quidam non' et 'non omnis' particulares negationes sunt. Sive ƿ enim quis partem ex toto subripiat, particulare est quod relinquit, quia a totius perfectione discessit, sive quis totum esse neget, partem relinquat, rursus particulare est quod fit reliquum. Nam cum dico: Quidam homo iustus non est abstuli partem, et rursus cum dico: Non omnis homo iustus est cum negavi omnem, aliquem qui iustus non esset ostendi. Haec igitur, 'omnis' et 'quidam', determinationes planissimae sunt et communi intellegentiae subiectae. Has duae particulares respiciunt negationes, ut ea quae est quidam non determinationem particularem negat, ea vero quae est non omnis universalem negat determinationem sed utraque negationem (ut dictum est) in particularitatem constringunt. Quod autem dicimus 'nullus' proprium quoddam videtur esse vocabulum. 'Non omnis' enim quod dicitur omnem per adverbium negativum quod est 'non' adimit. Rursus cum dicimus 'quidam non', ei quod est 'quidam' adverbium quod est 'non' additum a subiecto termino particulare separat. 'Nullus' vero quid separet in vocabulo ipso non monstrat et videtur quodammodo non potius esse negatio quam affirmatio. Neque enim adverbium est nec coniunctio. Adverbium namque atque coniunctio declinationibus carent, nullus vero quod dicimus et generibus subiacet et inflectitur casibus. Quid igitur est? An erit nomen? Sed nulla negatio nomen esse monstratur. Quid sit ergo tali investigatione quaerendum est. Videtur enim quod dicitur 'nullus' tale esse tamquam si dicamus nec ƿ unus. Nam qui dicit: Nullus homo animal est tantundem valet quantum nec unus homo animal est. Quod vero dicimus 'ullus' hoc ab eo derivatum est quod est unus. Diminutio namque unius ullus est tamquam si diceremus unulus. Ergo plus negat quisquis etiam diminutionem negat, ut si quis dicat non modo non habet gemmam, quod maius est, verum etiam nec gemmulam, quod est minus. Sic ergo qui negare uult etiam unum plus negat si dicat nec ipsum unius diminutivum illud esse quod dicitur: ut si quis velit dicere nec unum esse hominem in theatro, ita dicat: non modo illic unus homo non est, verum nec ullus. Cum ergo dicimus 'nullus' ita proponimus tamquam si dicamus 'nec ullus'. Tenet igitur haec in se determinatio, quae est 'nullus', vicem negationis et nominis. Negationis quidem in eo quod est nec, nominis vero in eo quod est ullus, quod est diminutivum unius. Ita igitur maxima fit negatio rei paruissimae quod est unus, si ipsius diminutivum quoque subtrahat, quod est ullus. Quare et omnem et quendam statim tollit negatio, quae unius quoque ipsius diminutivum praedicatione subducit, ut ea quae est: Nullus homo iustus est Hoc enim tantum est, tamquam si dicat "Non ullus homo iustus est", hoc idem valet tamquam si dicatur "Nec unus homo iustus est". Quare quoniam de his sufficienter est dictum, ad Aristotelis verba consequenti ordine veniamus. SI ERGO UNIVERSALITER ENUNTIET IN UNIVERSALI QUONIAM EST AUT NON, ERUNT CONTRARIAE ENUNTIATIONES. DICO AUTEM IN UNIVERSALI ENUNTIATIONEM ƿ UNIVERSALEM, UT OMNIS HOMO ALBUS EST, NULLUS HOMO ALBUS EST. Demonstrare oppositionem contradictionis intendit. Sed quoniam viam reperiendae ordinemque permiscuit, idcirco nos pauca quaedam prius ordinata expositione praedicimus, ne lector confusionis caligine atque obscuritate turbetur. Omnium propositionum quae sunt simplices, quas categoricas Graeci vocant, nos praedicativas dicere possumus, quatuor sunt diversitates: aut enim est affirmatio et negatio universalis, ut est: Omnis homo iustus est Nullus homo iustus est aut affirmatio et negatio particularis, ut est: Quidam homo iustus est Quidam homo iustus non est aut affirmatio et negatio indefinita, ut: Homo iustus est Homo iustus non est aut de singulari subiecto affirmatio et negatio, ut: Cato iustus est Cato iustus non est Harum vero inter se veritas falsitasque non se habet similiter sed diverse. Et prius de universalibus atque particularibus id est de his quae determinatae sunt dicendum est, post de reliquis disputabitur. Disponantur igitur affirmatio universalis quae est: Omnis homo iustus est et contra hanc negatio universalis quae est: Nullus homo iustus est sub his autem, sub affirmatione quidem universali particularis affirmatio quae est: Quidam homo iustus est sub universali negatione particularis negatio quae est: Quidam homo iustus non est Hoc autem monstrat subiecta descriptio: Omnis homo iustus est Nullus homo iustus est Quidam homo iustus est Quidam homo iustus non est. Hae igitur duae universalis affirmatio et particularis affirmatio dicuntur subalternae, rursus universalis negatio ƿ et particularis negatio dicuntur subalternae, idcirco quoniam particularitas semper sub universalitate concluditur. In quibus illud est considerandum, quod ubi est affirmatio universalis vera affirmatio quoque particularis vera est et ubi negatio universalis vera est particularis quoque vera est. Nam si vera est: Omnis homo animal est vera est: Quidam homo animal est Et si vera est quoniam Nullus homo lapis est vera quoniam Quidam homo lapis non est At si falsa sit particularis affirmatio, ut ea quae est: Quidam homo lapis est falsa est universalis affirmatio: Omnis homo lapis est Idem in negatione. Si enim negatio particularis falsa est, ut: Quidam homo animal non est falsa est universalis: Nullus homo animal est Ita ut praecedunt universales in vero, eodem modo praecedunt particulares in falso. Dicuntur vero affirmatio universalis et negatio universalis contrariae. Hoc autem idcirco quoniam contrariorum huiusmodi natura est, ut longissime a se distent, et si aliquam inter se habeant medietatem, non semper alterum ipsorum subiecto insit, ut album et nigrum: non possumus dicere quoniam omne corpus aut album aut nigrum est. Potest enim nec album esse nec nigrum et utrumque falsum esse quod dicitur, idcirco quoniam est medius color. Quod si non habent medietatem, alterum ipsorum necesse est inhaerere subiecto, ut cum dicimus omne corpus aut quietum est aut movetur, horum nihil est medium et necesse est omne, corpus vel consistere vel moveri. Ut autem simul in eodem possint esse contraria fieri non potest. Neque enim possibile est ut idem album nigrumque sit. Quod in affirmationibus et negationibus universalibus apparet. ƿ Negativa enim et affirmativa universalis plurimum quidem a se distant. Nam quod illa ponit omnibus, illa omnibus tollit et totum negat. Namque dicit: Omnis homo iustus est omnem hominem ponit, quae dicit: Nullus homo iustus est nihil eorum quae in humanitatis definitione sunt iustum esse concedit. Ita ergo a se longissime discrepant. Ad hoc si ea quae significant habent inter se aliquam medietatem, unam veram, unam falsam esse non est necesse, ut in eo quod est: Omnis homo iustus est Nullus homo iustus est quoniam potest quaedam esse medietas, ut: Nec nullus homo iustus sit (cum sit quidam); Nec omnis homo iustus sit (cum non sit quidam), et possunt utraeque falsae et affirmatio et negatio reperiri. Neque enim verum est aut omnem hominem esse iustum aut nullum hominem esse iustum. Quocirca potest fieri ut in his in quibus aliqua medietas invenitur universalis affirmatio et universalis negatio veritatem falsitatemque non dividant sed utraeque sint falsae, ad exemplum scilicet contrariorum quae aliquam inter se continent medietatem. Potest enim in illis fieri ut utraque contraria possint non inesse subiecto, sicut supra monstravimus. In his vero quae medietate carent necesse est una vera sit semper, altera semper falsa, ut in eo quod est: Omnis homo animal est Nullus homo animal est Hae propositiones huiusmodi sunt, ut una vera sit, una falsa, idcirco quoniam inter animal esse et non esse nihil interest, ad eorum scilicet contrariorum similitudinem quae medietate carent. In illis ƿ enim necesse erat alterum inesse subiecto. Sic ergo universalis affirmatio et universalis negatio utraeque falsae esse possunt, ut vero una vera sit, altera falsa, id quoque conceditur: ut utraeque sint verae fieri non potest, sicut illud quoque verum est contraria simul esse non posse. Rectissime igitur universalis affirmatio universalisque negatio contrariae nominantur.Particularis autem affirmatio quae est: Quidam homo iustus est et particularis negatio quae est: Quidam homo iustus non est universalibus et contrariis contrarias proprietates habent. Illae enim simul verae esse non poterant, ut vero essent simul falsae saepe nulla ratione uetabatur. Particulares vero ut utraeque verae sint evenire potest, ut utraeque falsae sint fieri non potest: ut in eo quod est: Quidam homo iustus est verum est, Quidam homo iustus non est id quoque verum est; ut utraeque falsae sint inveniri non potest. Et hoc quidem sunt contrariis dissimiles. Similes autem eisdem videntur quod sicut contrariae aliquotiens verum falsumque dividunt, ut una vera sit, altera falsa, ita quoque et particulares una vera potest esse, altera falsa, ut: Quidam homo animal est Quidam homo animal non est Servant autem stabilem incommutabilemque ordinem et similitudinis et contrarietatis. Contrariae enim quoniam possunt esse utraeque falsae, in quibuscumque utraeque falsae contrariae reperiuntur, in his subcontrariae utraeque verae sunt. Sed quoniam utraeque contrariae verae inveniri non possunt, ideo utraeque subcontrariae falsse nequeunt reperiri, ut in eo quod est: Omnis homo iustus est ƿNullus homo iustus est Quoniam hae falsae sunt, hae quas sub se continent particulares verae sunt, ut est: Quidam homo iustus estQuidam homo iustus non est Sed si universales inter se verum falsumque dividunt et una vera est, altera falsa, particulares quoque idem facient, ut in eo quod est: Omnis homo animal est Nullus homo animal est universalis affirmatio vera est, falsa negatio. Sed cum dico: Quidam homo animal est Quidam homo animal non est particularis affirmatio vera est, falsa negatio particularis. Hae igitur dicuntur subcontrariae, vel quod sunt sub contrariis positae vel quod ipsae superioribus sub quibus sunt contrarias (ut dictum est) proprietates habent. In hac igitur recta oppositione contrariarum et subcontrariarum in superioribus utrisque falsitas esse potest, numquam veritas; in inferioribus vero utrisque quidem veritas inesse potest, numquam falsitas. Sin vero quis respiciat angulares et universalem affirmationem particulari opponat negationi universalemque negationem particulari comparet affirmationi, una vera semper, falsa altera reperietur nec umquam fieri potest, ut affirmatione universali vera particularis negatio non falsa sit vel hac vera non illam falsitas continuo subsequatur. Rursus si negatio universalis vera est, falsa particularis affirmatio; si particularis affirmatio vera, falsa universalis negatio. Licet autem hoc et in subiecta descriptione metiri et in aliis quoque terminis quoscumque sibi mens considerantis affinxerit idem videbit. Nam in eo quod est: Omnis homo iustus est quoniam haec falsa est, vera est: Quidam homo iustus non est et rursus in eo quod est: Nullus homo iustus ƿ est falsa negatione vera est affirmatio: Quidam homo iustus est Hae autem universalis affirmatio et particularis negatio quae sunt angulares et universalis negatio et particularis affirmatio quae ipsae quoque sunt angulares contradictoriae nominantur. Et haec illa est quam quaerit contradictio, in qua una semper vera sit, altera semper falsa. Superioris autem disputationis integrum descriptionis subdidimus exemplar quatenus quod animo cogitationeque conceptum est oculis expositum memoriae tenacius infigatur. His ergo ita sese habentibus indefinitas propositiones singularesque videamus. Et primum de indefinitis disputandum est. Indefinitae igitur per se veritatem ƿ falsitatemque non dividunt. Etenim cum dico: Homo iustus est Homo iustus non est utrasque veras esse contingit indefinitas. Quocirca eas a contradictione separamus: contradictio enim constituitur (ut saepe dictum est) eo quod numquam utraeque verae aut utraeque falsae reperiri queant sed una semper veritatis, altera falsitatis capax est. Sed quae universalitatem proferunt indefinitam, illae definitarum particularium vim tenent. Tale est enim quod dico homo iustus est, tamquam si dicam Quidam homo iustus est et rursus tale est quod dico: Homo iustus non est tamquam si dicam: Quidam homo iustus non est Hoc illa res approbat, quod quemadmodum definitae et particulares in aliquibus verae esse possunt, in aliquibus falsum verumque dividunt, numquam vero utrasque falsas esse contingit, ita quoque in indefinitis universale significantibus utrasque simul veras esse contingit, ut in eo quod dicimus: Homo iustus estHomo iustus non est utrasque falsas proferre impossibile est sed unam veram, alteram falsam in his facillime reperimus, in his scilicet terminis qui naturaliter et necessario subiectis substantiis inhaerescunt vel his inesse non possunt: ut quoniam animal homini ex necessitate inest, si quis dicat: Homo animal est idque negetur: Homo animal non est vel: Homo lapis est Homo lapis non est una vera statim falsa altera reperitur. Atque ideo hae contra universales universaliter praedicatas faciunt contradictionem. Nam si contra illam quae est: Omnis homo iustus est ea quae est: Homo iustus non est in oppositione constituatur, una semper vera est, altera falsa; et si contra eam quae est: Nullus homo iustus est indefinita propositio ƿ quae est homo iustus est opponatur, verum inter se propositiones falsumque distribuunt, sicut definitae quoque universalium propositiones secundum particulares atque universales oppositae quantitates contradictorias faciunt oppositiones. Quare constat eas quae universale non universaliter proferunt et sunt indefinitae neque particulare neque universale proferentes ipsas quidem non semper inter se verum falsumque dividere, particularibus tamen definitis esse consimiles. Singulares vero quae sunt unum oppositionis inter se modum tenent: has si ad idem subiectum, ad idem praedicatum, ad eandem partem, ad idem tempus, ad eandem relationem, eodem modo proposueris, inter se verum falsumque distribuunt, ut est: Socrates iustus est Socrates iustus non est Sunt igitur duae contradictiones: una quae fit in universalibus angulariter particularibus contra positis, altera quae fit in singularibus cum omnibus his quas in Sophisticis Elenchis exposuit determinationibus opposita. Quare quoniam quemadmodum se habeant propositiones quoque modo faciant contradictorias oppositiones ostendimus, ad ipsa Aristotelis verba veniamus, in quibus per haec ante praecognita facilis poterit evenire cognitio. SI ERGO UNIVERSALITER ENUNTIET IN UNIVERSALI QUONIAM EST AUT NON, ERUNT CONTRARIAE ENUNTIATIONES. DICO AUTEM IN UNIVERSALI ENUNTIATIONEM UNIVERSALEM, UT OMNIS HOMO ALBUS EST, NULLUS HOMO ALBUS EST. Superioris descriptionis intellegentiam plenius notat. Ait enim: quando res universalis universaliter designatur ƿ et eam quis universaliter affirmat, si eandem alter universaliter neget, ita sibimet comparatas propositiones esse contrarias. Atque in hoc suam sententiam manifestius ostendit. Ait enim DICO AUTEM UNIVERSALEM ENUNTIATIONEM IN UNIVERSALI, UT OMNIS HOMO ALBUS EST. Nam cum universalis sit homo, in universali homine universalis est enuntiatio, per quam dicitur omnis homo. Res ergo universalis (id est homo) per 'omnis' quae est determinatio universaliter praedicata est et hoc affirmative. Negative vero universaliter ita dicetur: Nullus homo albus est 'nullus' enim universalitas universalitati quae est homo adiecta est. Hoc modo igitur in universali universaliter enuntiantes affirmatio et negatio contrariae sunt, sicut et ipse testatur et nos in superiore expositione digessimus. QUANDO AUTEM IN UNIVERSALIBUS NON UNIVERSALITER, NON SUNT CONTRARIAE, QUAE AUTEM SIGNIFICANTUR EST ESSE CONTRARIA. DICO AUTEM NON UNIVERSALITER ENUNTIARE IN HIS QUAE SUNT UNIVERSALIA, UT EST ALBUS HOMO, NON EST ALBUS HOMO. CUM ENIM UNIVERSALE SIT HOMO, NON UNIVERSALITER UTITUR ENUNTIATIONE. OMNIS NAMQUE NON UNIVERSALE SED QUONIAM UNIVERSALITER CONSIGNIFICAT. Volenti indefinitam propositionem qualis esset ostendere non modo auferenda fuit ab universali termino universalis determinatio, verum etiam particularis et oportuit dici hoc modo: quando autem in universalibus non universaliter neque particulariter, non sunt contrariae. Nunc autem quoniam ƿ non addidit particulariter, videtur non de indefinitis, in quibus neque universalitas neque particularitas adest sed tantum de particularibus loqui, a quibus solum universale non etiam particulare subtraxit. Sed quid velit ostendere ipse convenientibus exemplis edocuit. Non enim posuit exempla particularis propositionis sed indefinitae. Ait enim DICO AUTEM NON UNIVERSALITER ENUNTIARE IN HIS QUAE SUNT UNIVERSALIA, UT EST ALBUS HOMO, NON EST ALBUS HOMO. Quod si particularem monstrare voluisset, ita diceret: ut est: Quidam homo albusNon est quidam homo albus Sed quoniam per exemplum quid vellet ostendit, nos quoque superiori propositioni quae est: quando autem in universalibus non universaliter, deesse putemus aut particulariter, ut et particularitatem et universalitatem ex tota auferat dictione ut post exempla docuerunt non eum loqui de particulari sed de indefinita. Quare hoc dicit: at si neque universales sint propositiones neque particulares, quod subaudiendum est, illae non sunt contrariae. Sunt enim contrariae quae universaliter universalem terminum proponunt, indefinitae vero ad universalem terminum universalem terminationem non habent. Idcirco autem ab indefinitis universalitatem solam et non particularitatem quoque seiunxit, quod indefinitas propositiones a contrariis solum, non etiam a particularibus segregabat. Quod autem dico tale est: si vellet ostendere indefinitas propositiones proprie, neque particulares esse neque universales diceret. Quae ƿ autem in universali neque universaliter neque particulariter proponuntur, id est quae neque universales sunt neque particulares, indefinitae sunt. Nam quae neque universales sunt neque particulares, hae neque contrariae sunt neque subcontrariae. Subcontrariae quidem idcirco non sunt, quia non habent additam particularem determinationem; idcirco vero contrariae non sunt, quia determinatio universalis in his non est. Nunc autem cum tantum vellet ostendere eas contrarias non esse, de subcontrariis vero in praesenti vellet omittere, has esse indefinitas quae universale determinatum universaliter non haberent dixit, ut scilicet has non esse contrarias intellegeremus. Idcirco vero non adiecit particularitatem eas non habere, quoniam a solis contrariis separare indefinitas volebat, non etiam a subcontrariis. Ergo si indefinitas a contrariis et subcontrariis separare voluisset, ita diceret: QUANDO AUTEM IN UNIVERSALIBUS NON UNIVERSALITER nec particulariter, NON SUNT CONTRARIAE neque subcontrariae. Sed quoniam non eas volebat nunc non esse subcontrarias demonstrare sed tantum non esse contrarias, idcirco ei dicto quod est QUANDO AUTEM IN UNIVERSALIBUS NON UNIVERSALITER non addidit vel particulariter. Hoc enim si addidisset, ad subcontrarias tenderet, de quibus nihil est additum. Quare hoc dicit: hae quae indefinitae sunt, quoniam non habent universalitatem, contrariae non sunt. Sed cum per se quidem contrariae non sint, possunt tamen quaedam significare contraria. Hoc quid sit multipliciter expositorum sententiis expeditur. Herminus namque dicit idcirco indefinitas posse aliquando significare ƿ contraria, cum ipsae careant contrarietate, quippe quae universalium rerum sunt, additum tamen universale non habent, in solis his quibus ea quae affirmantur aut negantur subiecto naturaliter insunt: ut cum dicimus: Homo rationalis est Homo rationalis non est quoniam rationalitas huiusmodi est quae in natura sit hominis, affirmatio et negatio inter se verum falsumque dividunt et quaedam quodammodo ab his contraria designantur. Sed nihil hoc attinet ad contraria significanda in his quae sunt indefinitae. Nam etiam particulares ipsae quoque in talibus verum falsumque dividunt, ut est: Quidam homo rationalis est Quidam homo rationalis non est Has ergo secundum Herminum videmus posse significare contraria. Cur ergo in his quoque dixit quoniam contrariae quidem non sunt, QUAE AUTEM SIGNIFICANTUR EST ESSE CONTRARIA? Alexander autem hoc dicit: quoniam indefinitae sunt hae, nihil eas, inquit, prohibet sicut ad particulares ita quoque ad universales reducere, quae videntur esse contrariae, ut in eo quod est homo animal est, homo animal non est, quoniam hae propositiones indefinitae sunt, possunt accipi et quasi contrariae. Nam si dicimus homo animal est, potest ita accipi tamquam si dicamus omnis homo animal est, et rursus homo animal non est ita audiri potest tamquam si dicatur nullus homo animal est. Cum autem dicitur: Homo ambulat Homo non ambulat non ad contrarias sed ad subcontrarias mens ducitur auditoris. ƿ Quocirca possunt indefinitae aliquando significare contraria, quoniam eo ipso quod sunt indefinitae nihil eas prohibet ad contrariorum significationem universaliumque reduci. Et haec quidem sententia habet aliquid rationis, non tamen integre id quod ab Aristotele dicitur ostendit. Et meliorem sententiam sponte reiecit, quam post Porphyrius approbavit. Sunt enim quaedam negationes quae intra se affirmationis eius quam negant retineant contrarietatem, ut in eo quod est: Sanus est Non est sanus id quod dicitur -- "Non est sanus" -- significat "Aeger est", quod est contrarium sano esse. Rursus cum dicimus: Homo albus est si contra hanc negemus per eam quae dicit: Homo albus non est significare poterit quoniam homo niger est (nam qui niger est albus non est) sed nigrum esse et album esse contrarium est. Quare significant quaedam negationes affirmationesque contraria sed hoc non semper. Nam in eo quod est: Homo ambulat Homo non ambulat nullum contrarium continetur. Ambulationi enim nihil est contrarium. Atque ideo dicit has quidem contrarias non esse, idcirco quod cum sint universales non universaliter enuntientur, posse autem aliquotiens contraria significare, cum intra negationem contrarium affirmationis includitur. Aspasius vero et Alexandri et hanc posteriorem probavit. Nos vero dicimus non quidem Alexandri sententiam abhorrere ratione sed hanc esse meliorem. ƿ Nam quod ait QUANDO AUTEM IN UNIVERSALIBUS NON UNIVERSALITER, NON SUNT CONTRARIAE, QUAE AUTEM SIGNIFICANTUR EST ESSE CONTRARIA, ab Alexandro non est expositum sed tantum dictum quando possint esse propositiones ipsae contrariae. A Porphyrio vero expositum diligenter est quando ea quae significantur possint esse contraria, quod ipse Aristotelis textus expressit. Quamquam Alexander quoque eandem quam Porphyrius posuit viderit expositionem, eam tamen (ut dictum est) sponte reiecit et sibi huius expositionis confirmavit sententiam displicere. Mihi vero aut utraeque recipiendae expositiones videntur aut melior iudicanda posterior. Hoc enim ipse quoque Aristoteles quodammodo subter ostendit cum dicit: SIMUL ENIM VERUM EST DICERE QUONIAM EST HOMO ALBUS ET NON EST HOMO ALBUS, ET EST HOMO PROBUS ET NON EST HOMO PROBUS. SI ENIM TURPIS, ET NON PROBUS; ET SI FIT ALIQUID, ET NON EST. Cuius quidem loci quae sit expositio, cum ad id venerimus, demonstrabimus. Cognoscendum autem est et memoria retinendum, quod quaecumque propositiones universales universaliter fuerint praedicatae, si hae affirmativae, illae vero sint negativae, semper utrasque esse contrarias, si nihil aequivocationis aut temporis aut aliorum quae supra determinata sunt ad faciendam oppositionem contrarietatis impediat. Non tamen omnes quaecumque contrariae sunt, hae aut in universalibus universaliter ponunt enuntiationem aut una affirmativa est, altera negativa, ut in eo quod est: Socrates sanus est Socrates aeger est Hic enim neque in universali universalitas posita est neque ƿ rursus una est affirmatio, altera vero negatio sed sunt contrariae propositiones. Contraria enim sunt quae significant quocirca rectissime dictum est, quod quaecumque in universalibus rebus universaliter enuntiarent, si una earum esset affirmativa, altera negativa, statim naturaliter essent contrariae: quae autem contrariae essent, non necesse esse eas vel universale universaliter enuntiare vel unam esse affirmativam, alteram negativam sed aliquotiens quidem posse has esse contrarias, quae universale in universalibus non significarent sed hoc in his tantum quae essent in subiecto de quo fit affirmatio naturaliter, ut in eo quod est animal et homo. Cum dicimus: Homo animal est quoniam inest in natura hominis animal, idcirco haec affirmans illa negans videntur esse contraria, quamquam illic nulla determinatio neque particularitatis neque universalitatis addatur... * * *[1] IN EO VERO, QUOD PRAEDICATUR UNIVERSALE, UNIVERSALE PRAEDICARE UNIVERSALITER NON EST VERUM; NULLA ENIM AFFIRMATIO ERIT, IN QUA DE UNIVERSALI PRAEDICATO UNIVERSALE PRAEDICETUR, UT OMNIS HOMO OMNE ANIMAL EST. Quod dicit huiusmodi est: omnis propositio simplex duobus terminis constat. His saepe additur aut universalitatis aut particularitatis determinatio. Sed ad ƿ quam partem hae determinationes addantur exponit videtur enim Aristoteli praedicato termino terminationem non oportere coniungi. In hac enim propositione quae est: Homo animal est quaeritur, subiectumne debeat cum determinatione dici, ut sit: Omnis homo animal est an praedicatum, ut sit: Homo omne animal est an utrumque, ut sit: Omnis homo omne animal est Sed neutrum eorum quae posterius dicta sunt fieri oportet. Namque ad praedicatum numquam determinatio iungitur sed tantum ad subiectum. Neque enim verum est dicere: Omne animal omnis homo est idcirco quoniam omnis praedicatio aut maior est subiecto aut aequalis (ut in eo quod dicimus omnis homo animal est plus est animal quam homo, et rursus in eo quod dicimus homo risibilis est risibile aequatur homini), ut autem minus sit praedicatum atque angustius subiecto fieri non potest. Ergo in his praedicatis quae subiecto maiora sunt, ut in eo quod est animal, perspicue falsa propositio est, si determinatio universalitatis ad praedicatum terminum ponitur. Nam si dicamus: Homo omne animal est animal quod maius est homine per hanc determinationem ad subiectum hominem usque contrahimus, cum non solum ad hominem sed ad alia quoque nomen animalis possit aptari. Rursus in his quae aequalia sunt idem evenit. Nam si dico: Omnis homo omne risibile est primum si ad humanitatem ipsam referam superfluum est adicere determinationem; quod si ad singulos quosque homines, falsa est propositio. Nam cum dico: Omnis homo omne risibile est hoc videor significare: ƿ singuli homines omne risibile sunt, quod fieri non potest. Non igitur ad praedicatum sed ad subiectum ponenda determinatio est. Verba autem Aristotelis hoc modo sunt et ad hanc sententiam dicuntur: in his praedicatis quae sunt universalia his adicere universale aliquid, ut universale praedicatum universaliter praedicetur, non est verum. Hoc enim est quod ait: IN EO VERO QUOD PRAEDICATUR UNIVERSALE, id est quod habet praedicatum universale, ipsum UNIVERSALE PRAEDICARE UNIVERSALITER NON EST VERUM. In praedicato enim universali, id est quod universale est et praedicatur, id ipsum praedicatum, quod universale est, universaliter praedicare, id est adiecta determinatione universalitatis, non est verum. Neque enim potest fieri ut ulla sit affirmatio in qua de universali praedicato universalis determinatio praedicetur. Eiusque rei notionem exemplo aperit dicens, ut: Omnis homo omne animal Hoc autem quam sit inconveniens supra iam diximus. OPPONI AUTEM AFFIRMATIONEM NEGATIONI DICO CONTRADICTORIE, QUAE UNIVERSALE SIGNIFICAT EIDEM, QUONIAM NON UNIVERSALITER, UT: OMNIS HOMO ALBUS EST, NON OMNIS HOMO ALBUS EST, NULLUS HOMO ALBUS EST, EST QUIDAM HOMO ALBUS; CONTRARIE VERO UNIVERSALEM AFFIRMATIONEM ET UNIVERSALEM NEGATIONEM, UT: OMNIS HOMO IUSTUS EST, NULLUS HOMO IUSTUS EST. QUOCIRCA HAS QUIDEM IMPOSSIBILE EST SIMUL VERAS ESSE, HIS VERO OPPOSITAS CONTINGIT IN EODEM, ƿ UT: NON OMNIS HOMO ALBUS EST, EST QUIDAM HOMO ALBUS. Quae sit integra contradictio his verbis ostendit. Ait enim illam esse oppositionem contradictoriam, quaecumque dicit non esse universaliter rem universalem anutra eam quae rem universalem universaliter proponit. Atque hoc est quod ait: OPPONI AUTEM AFFIRMATIONEM NEGATIONI DICO CONTRADICTORIE QUAE UNIVERSALE SIGNIFICAT EIDEM, QUONIAM NON UNIVERSALITER, ut ei quae est: Omnis homo iustus est opponitur ea quae universale significat non tamen universaliter, ut ea quae est: Quidam homo iustus non est Hominem enim universalem significat non universaliter, ut cum dicit: Non omnis homo iustus est Haec est contradictoria oppositio, ut si sit universalis affirmatio, sit particularis negatio, si sit universalis negatio, sit particularis affirmatio. Angulares enim (ut dictum est) solae faciunt contradictionem. Verba igitur se obscure habent sed sententia manifesta est. Dicit enim eam opponi contradictorie affirmationem negationi vel negationem affirmationi, quaecumque id, quod res altera universale universaliter significaret idem significaret non universaliter quod esset universale, ut in his quas supra diximus: ut haec quae est: Omnis homo iustus est rem universalem universaliter significavit; illa quae est: Non omnis homo iustus est eidem affirmationi opposita de homine universali non universaliter negavit dicens: Non omnis homo iustus est Rursus ea quae dicit: Nullus homo iustus est ƿrem universalem universaliter negavit dicens 'nullus'; ea vero quae dicit: Quidam homo iustus est rem universalem particulariter affirmavit et non universaliter. Hominem enim quendam iustum esse proposuit sed non hominem universaliter enuntiavit rem universalem. Persequitur ergo proprietates omnes propositionum. Ait enim: CONTRARIE VERO UNIVERSALEM AFFIRMATIONEM ET UNIVERSALEM NEGATIONEM. Sicut enim supra dixit eas quae universaliter universale significarent vel in affirmatione vel in negatione esse contrarias, ita nunc quoque idem repetit contrarias esse dicens universalem affirmationem universalemque negationem. Earumque ponit exempla, quae utrasque universales monstrarent, UT: OMNIS HOMO IUSTUS EST NULLUS HOMO IUSTUS EST Harum autem quae proprietas esset proposuit dicens: huiusmodi propositiones impossibile esse utrasque sibi in veritate inuicem consentire, quae autem his essent oppositae contingere utrasque veras esse. Sunt autem oppositae his utraeque particulares: universali enim affirmationi particularis negatio opponitur et universali negationi particularis affirmatio opposita est. Quocirca hae duae particularis affirmatio et particularis negatio, quae oppositae sunt affirmationi et negationi universalibus angulariter, hae possunt aliquando esse verae. Et in eodem, ut in eo quod est: Quidam homo iustus est Quidam homo iustus non est Sed: Quidam homo iustus est opposita est ei quae est: Nullus homo iustus est illa vero quae est: Quidam homo iustus non est opposita est ei quae est: Omnis homo iustus est Sed utraeque inter se, id est: Quidam homo iustus est et: ƿ Quidam homo iustus non est in veritate consentiunt. Hoc est ergo quod ait: HIS VERO OPPOSITAS CONTINGIT IN EODEM easque designat exemplis, UT NON OMNIS HOMO ALBUS EST, EST QUIDAM HOMO ALBUS. Positis ergo duabus propositionibus, affirmatione universali et universali negatione, ars danda est, quatenus earum inveniantur opposita. Opposita autem dico contradictorie, non contrarie neque ullo alio modo. Sit enim haec affirmatio: Omnis homo iustus est et haec negatio: Nullus homo iustus est Contra affirmationem quae est: Omnis homo iustus est videntur ergo esse negationes hae -- una: Nullus homo iustus est altera: Quidam homo iustus non est altera: Non omnis homo iustus est et postrema indefinita: Homo iustus non est Quae harum igitur contra eam quae est: Omnis homo iustus est contradictorie constituitur? Contradictorie autem voco oppositionem, in qua affirmatio et negatio neque verae utraeque sint neque falsae utraeque sed una semper vera, alia falsa. Si ergo opponatur contra eam quae est: Omnis homo iustus est ea quae est: Nullus homo iustus est universalis scilicet negatio, non est oppositio; utraeque enim falsae sunt. Si vero opponatur ea quae est: Homo iustus non est indefinita, nec ipsa quoque facit oppositionem. Quoniam enim indefinita est, potest aliquotiens pro universali negatione pro exspectatione auditoris intellegi. Quocirca nec ipsa facit oppositionem. Si enim hoc modo audita sit, cum ita accipitur ut contraria, simul eas falsas inveniri contingit. Restat ergo, ut aut ea sit quae est:ƿ Non omnis homo iustus est aut ea quae est: Quidam homo iustus non est Sed hae sibi consentiunt. Idem enim dicit qui proponit Quidam homo iustus non est et idem qui dicit Non omnis homo iustus est Nam si quidam homo iustus non est, non omnis homo iustus est; et si non omnis homo iustus est, quidam homo iustus non est. Quare utraeque particulares negationes contradictorie opponuntur contra universalem affirmationem. In his enim neque verae utraeque sunt neque utraeque falsae sed una vera, altera falsa rursus sit negatio universalis ea quae est: Nullus homo iustus est Contra hanc videntur oppositae affirmationes hae: Omnis homo iustus est Homo iustus est Quidam homo iustus est Sed contra eam quae est: Nullus homo iustus est si opponitur ea quae est: Omnis homo iustus est possunt esse utraeque falsae; quare non opponuntur contradictorie. At vero etiam ea quae dicit: Homo iustus est quoniam indefinita est, potest ita in aliquibus intellegi tamquam si dicat: Omnis homo iustus est Quod si sic est, poterit aliquando cum ea negatione quae est: Nullus homo iustus est simul esse falsa; quare non est opposita relinquitur ergo, ut ea quae est: Quidam homo iustus est contra eam quae est: Nullus homo iustus est contradictorie videatur opposita. Angulariter igitur requirendae sunt, ut contra universalem affirmationem illa ponatur quae sub universali negatione est, contra universalem negationem illa contradictorie constituatur quae est sub universali affirmatione. Quod scilicet volens Aristoteles ostendere sic ait: ƿ QUAECUMQUE IGITUR CONTRADICTIONES UNIVERSALIUM SUNT UNIVERSALITER, NECESSE EST ALTERAM VERAM ESSE VEL FALSAM ET QUAECUMQUE IN SINGULARIBUS SUNT, UT EST SOCRATES ALBUS, NON EST SOCRATES ALBUS. In illis enim quae contradictoriae sunt universalibus universaliter praedicatis, in his verum semper falsumque dividitur. Contradictoriae autem sunt universalis affirmationis particularis negatio et universalis negationis particularis affirmatio. In his igitur una semper vera est, altera semper falsa. Atque hoc est quod ait: QUAECUMQUE IGITUR CONTRADICTIONES UNIVERSALIUM SUNT UNIVERSALITER, et hic distinguendum est ut intellegatur sic: quaecumque igitur contradictiones sunt universalium propositionum universaliter propositarum, necesse est alteram veram, alteram falsam esse. Et in his primum dividitur veritas falsitasque, quae sibi et qualitate et quantitate oppositae sunt: qualitate quod illa negatio est, illa affirmatio, quantitate quod illa universalis, illa particularis est. Secundo autem modo in his quae sunt singularia, si nullae argumentatorum nebulae sint, veritas falsitasque dividitur, ut in eo quod est: Socrates albus est Socrates albus non est Una enim vera est altera falsa, si (ut dictum est) nulla ambiguitas aequivocationis impediat. QUAECUMQUE AUTEM IN UNIVERSALIBUS NON UNIVERSALITER, NON SEMPER HAEC VERA EST, ILLA VERO FALSA. SIMUL ENIM VERUM EST DICERE QUONIAM ƿ EST HOMO ALBUS ET NON EST HOMO ALBUS, ET EST HOMO PROBUS ET NON EST HOMO PROBUS. SI ENIM TURPIS, ET NON PROBUS; ET SI FIT ALIQUID, ET NON EST. VIDEBITUR AUTEM SUBITO INCONVENIENS ESSE, IDCIRCO QUONIAM VIDETUR SIGNIFICARE NON EST HOMO ALBUS SIMUL ETIAM QUONIAM NEMO HOMO ALBUS. HOC AUTEM NEQUE IDEM SIGNIFICAT NEQUE SIMUL NECESSARIO. Propositiones eas, quae in universalibus non universaliter proferuntur, non semper veras esse vel falsas conatur ostendere. Hoc autem per contraria monstrat. Ea enim propositio quae est: Homo albus est et huius negatio quae est: Homo albus non est hoc modo ostenduntur verum et falsum inter se interdum non posse dividere: nam si verum est, ut hae duae affirmationes: Est homo albus et Est homo niger utraeque uno tempore verae sint, verum est quoque affirmationem indefinitam et indefinitam negationem utrasque veras aliquotiens inveniri. Nam si verum est quoniam est homo albus, verum itidem quoniam est homo niger (nam cum Gallus sit candidus, Aethiops nigerrimus invenitur): simul ergo verum est dicere quoniam est homo albus et est homo niger. Sed qui niger est albus non est: simul ergo verum est dicere quoniam est homo albus et non est homo albus. Idem quoque et de probo et turpi. Nam si verum est dicere quoniam est homo probus, si quis hoc de philosopho dicat, et rursus verum est quoniam ƿ est homo turpis, si quis hoc de Sulla diceret, verum est utrumque, et quoniam est homo probus et quoniam est homo turpis. Sed qui turpis est, probus non est: simul igitur verum est dicere quoniam EST HOMO PROBUS ET NON EST HOMO PROBUS. Sed videbitur fortasse aliquid sibi dixisse contrarium et difficilior procedit ostensio, quae per huiusmodi exempla proponitur, quae contraria esse videantur. Albus enim et niger et probus et turpis contraria sunt et fortasse dubitet quidam, utrum uno tempore contraria haec in aliquibus valeant reperiri. Sed adiecit exemplum aliud, quod cum contrarium non sit, tamen ex eo sicut in contrariis quoque negatio procreatur: ut si quis dicat: Est homo probus et alius dicat: Fit homo probus si quis vel alio docente vel se ipso corrigente aliqua disciplina rationis eniteat. Nihil ergo contrarium habet esse probum et fieri probum; neque enim ita contrarium est, ut esse hominem probum et esse hominem turpem. Quare si nihil habet contrarium, dubium non est quin simul esse possint. Sed quod fit nondum est adhuc cum fit: quare nondum est probus qui fit probus. Sed verum erat dicere cum eo quod est: Est probus homo quoniam fit probus homo. Sed qui fit probus homo, non est probus homo: verum est igitur dicere simul, quoniam est probus homo et non est probus homo, licet non invalida exempla sint posita de contrariis. Nihil enim prohibet uno tempore contraria aliis atque aliis inesse subiectis. Quocirca constat indefinitas per id quod in exemplis supra proposuit simul aliquotiens veras videri et non semper inter se verum falsumque partiri. Quod vero ait: VIDEBITUR AUTEM SUBITO INCONVENIENS ESSE, IDCIRCO ƿ QUONIAM VIDETUR SIGNIFICARE NON EST HOMO ALBUS, SIMUL ETIAM QUONIAM NEMO HOMO ALBUS EST, huiusmodi est: dixit enim propositionem affirmationis eam quae dicit: Est homo albus veram posse esse cum ea quae dicit: Non est homo albus Nunc hoc notat: videtur, inquit, aliquotiens inconveniens esse et incongruum dicere eam quae dicit: Est homo albus et eam quae est: Non est homo albus simul veras esse posse, idcirco quod ea quae est: Non est homo albus emittit imaginationem quandam quod significet quoniam nullus homo albus est. Videtur enim negatio huiusmodi, quae est: Non est homo albus illud quoque significare simul quoniam nullus homo albus est, ut si quis dixerit: Non est homo albus hoc eum dixisse putandum sit, quoniam nullus homo albus est. HOC AUTEM, inquit, id est "Non est homo albus" et rursus "Nullus homo albus est", NEQUE IDEM SIGNIFICAT neque semper simul sunt. Nam qui dicit: Nullus homo albus est universalitatem determinans negationem de universalitate proponit, qui vero dicit: Non est homo albus non omnino de tota universalitate negat sed ei tantum sufficit de particularitate negasse. Atque ea quae est: Nullus homo albus est si unus homo albus fuerit, falsa est, ea vero quae dicit: Non est homo albus etiam si unus homo albus non fuerit, vera est. Quare non significant idem. Dico autem, quoniam nec omnino, quotienscumque dictum fuerit: Non est homo albus mox significat quoniam nullus homo albus est. Nam cum dico: Nullus homo albus est haec eadem significat quoniam non est homo albus (universalis enim intra se continet indefinitam): ƿ cum autem dicimus: Non est homo albus non omnino significat nullus homo albus est, indefinita enim non intra se continet universalem. Superius namque monstravimus, quod indefinitae vim particularium optinerent. Quare si, cum est universalis negatio, est indefinita negatio, cum vero est indefinita negatio, non omnino est universalis negatio, non convertitur secundum subsistendi consequentiam. Quare non sunt simul. Quae enim non convertuntur, simul non sunt, ut nos Praedicamentorum liber edocuit. Quare neque idem significant negationes: Non est homo albus Nullus homo albus est neque simul sunt, quoniam non convertuntur ad consequentiam subsistendi. Syrianus tamen nititur indefinitam negationem vim definitae optinere negationis ostendere. Hoc multis probare nititur argumentis Aristotele maxime reclamante. Nec hoc tantum suis sed Platonicis quoque Aristotelicisque rationibus probare contendit: eam quae dicit: Non est homo iustus huiusmodi esse qualis est ea quae dicit: Nullus homo iustus est Sed nos auctoritati Aristotelicae seruientes id quod ab illo veraciter dicitur approbamus. Nam quod Syrianus dicit indefinitam quidem affirmationem particularis optinere vim, indefinitam vero negationem universalis, quam mendaciter diceretur quamque utraeque in particularibus rectissime proponerentur, et supra monstravimus et in his libris quos de categoricis syllogismis composuimus in primo libro diligenter expressimus. Nunc nobis ipse quoque Aristoteles testis est et Syrianus facillima ratione conuincitur, quod in Analyticis quoque ex duabus indefinitis dicit non posse colligi syllogismum ƿ cum ex affirmativa particulari et negativa universali particularis negativa possit esse collectio. Quod si indefinitae affirmatio et negatio et negationis universalis et particularis affirmationis vim optinerent, numquam diceret Aristoteles has propositiones non colligere syllogismum. Sed illud verius est, quoniam ex duabus particularibus nihil in qualibet propositionum complexione colligitur, quod in his propositionibus quae indefinitae sunt nihil colligi dixit, quia particularium vim propositiones indefinitas arbitratus est optinere. Quare multis modis Syriani argumenta franguntur. Sed nos expositionis cursum ad sequentia convertamus. MANIFESTUM EST AUTEM QUONIAM UNA NEGATIO UNIUS AFFIRMATIONIS EST; HOC ENIM IDEM OPORTET NEGARE NEGATIONEM, QUOD AFFIRMAVIT AFFIRMATIO, ET DE EODEM, VEL DE ALIQUO SINGULARIUM VEL DE ALIQUO UNIVERSALIUM, VEL UNIVERSALITER VEL NON UNIVERSALITER. DICO AUTEM UT EST SOCRATES ALBUS, NON EST SOCRATES ALBUS. SI AUTEM ALIUD ALIQUID VEL DE ALIO IDEM, NON OPPOSITA SED ERIT AB EA DIVERSA. HUIC VERO QUAE EST OMNIS HOMO ALBUS EST ILLA QUAE EST NON OMNIS HOMO ALBUS EST, ILLI VERO QUAE EST ALIQUI HOMO ALBUS EST ILLA QUAE EST NULLUS HOMO ALBUS EST, ILLI AUTEM QUAE EST EST HOMO ALBUS ILLA QUAE EST NON EST HOMO ALBUS. Hinc quoque apparet affirmationem indefinitam et ƿ indefinitam negationem non semper unam in veritate aliam in falsitate consistere. Atque hinc docetur indefinitam negationem non idem valere, quod universalis negatio potest, et est alia universalis, alia indefinita negatio. Nam si unicuique affirmationi una negatio videtur opponi cumque diversae sint affirmatio quae dicit: Est homo albus et ea quae dicit: Est quidam homo albus diversas quoque habebunt in negationibus enuntiationes. Et illa quidem quae indefinita est affirmatio habebit indefinitam negationem, ut ea quae dicit: Est homo albus huic opponitur: Non est homo albus ea vero quae dicit: Est quidam homo albus negationem habebit oppositam eam quae dicit: Nullus homo albus est Quare si particularis affirmatio definita et rursus affirmatio indefinita a se ipsae diversae sunt, illud verum est oppositas quoque contradictorie negationes habere dissimiles. Quare ea quae est: Nullus homo iustus est diversa est ab ea quae dicit: Homo iustus non est Atque hoc nunc Aristoteles exsequitur: ait enim unam semper negationem contra unam affirmationem posse constitui. Et eius causam conatur ostendere, quod omnis negatio eosdem terminos habet in enuntiatione sed enuntiandi modo diversa est. Nam quod ponit affirmatio idem aufert negatio et quod illa praedicatum subiecto iungit hoc illa dividit atque disiungit. Quare si idem praedicatum idem subiectum in negatione est, quod affirmatio ante posuerat, non est dubium quin unius affirmationis una negatio videatur. Nam si duae sint, aut subiectum altera mutatura est aut praedicatum. Sed quaecumque sunt huiusmodi, non sunt oppositae. Hoc enim est quod ait: SI AUTEM ALIUD ALIQUID VEL ƿ DE ALIO IDEM, NON OPPOSITA SED ERIT AB EA DIVERSA. Sensus enim huiusmodi est: si negatio aliud aliquid praedicando neget quam in affirmatione fuit (ut si sit affirmatio "Est homo albus", negatio dicat "Non est homo iustus", aliud praedicavit in negatione quam in affirmatione fuerat constitlltum) vel si de alio subiecto quam in affirmatione fuerat idem quod in affirmatione fuit dixerit praedicatum (ut si affirmatio sit "Est homo iustus", negatio respondeat "Non est leo iustus", idem praedicatum est, subiecta diversa sunt): si ergo vel aliud quiddam praedicet in enuntiatione propositio vel de alio subiecto idem praedicet quod affirmatio ante posuerat, non erunt illa affirmatio negatioque oppositae sed tantum a se diversae; neque enim se perimunt. Et hanc rem demonstrativam addidit et quae esset argumentum unius affirmationis praeter unam negationem esse non posse, sive in singularibus, ut in eo quod ipse dicit exemplo: EST SOCRATES ALBUS, NON EST SOCRATES ALBUS, sive in universalibus universaliter praedicatis. Cum his particulares in oppositione contradictorie constituuntur, ut in universali universaliter affirmativa: Omnis homo albus est in universali particulariter negativa praedicetur: Non omnis homo albus est illi vero quae est in universali particulariter affirmativa: Quidam homo albus est opponatur in universali universaliter propositio negativa: Nullus homo albus est illi vero quae in universali non universaliter affirmativa est: Est homo albus illa quae in universali non universaliter negativa est: Non est homo albus ut quod ait vel de aliquo singularium ad haec exempla pertineat: EST SOCRATES ALBUS, NON EST SOCRATES ƿ ALBUS; quod autem secutus est VEL DE ALIQUO UNIVERSALIUM, VEL UNIVERSALITER ad illa exempla dictum esse videatur quae sunt: OMNIS HOMO ALBUS EST, NON OMNIS HOMO ALBUS EST, ALIQUI HOMO ALBUS EST, NULLUS HOMO ALBUS EST; quod vero addidit VEL NON UNIVERSALITER scilicet in universalibus ad illa exempla rettulerit quae sunt: HOMO ALBUS EST, NON EST HOMO ALBUS. Hinc igitur omnia rursus brevissime repetit dicens: iam sese dixisse, quoniam uni negationi una affirmatio esset opposita et hoc non quolibet modo sed contradictorie, in quibus scilicet verum falsumque divideretur. Dixisse etiam commemorat, quae essent hae quas contradictorias nominaret. Dixit autem esse angulares, affirmativam universalem et negativam particularem, rursus affirmativam particularem et negativam universalem. Disserui quoque, inquit, ET QUONIAM ALIAE SUNT CONTRARIAE. Non enim eaedem sunt contrariae quae sunt contradictoriae. Contrariae enim sunt sibimet universalis affirmatio universalisque negatio. Exposui illud quoque, inquit, QUONIAM NON OMNIS VERA VEL FALSA CONTRADICTIO. Nunc contradictionem non illam proprie sed communiter de his dixit quae sibi sunt oppositae sive contrario modo sive subcontrario. Hae namque non semper verum inter se falsumque dividebant, ƿ ut una semper esset vera, alia falsa. Poterat enim fieri ut contrariae simul invenirentur falsae, subcontrariae simul verae. De his autem, quae proprie contradictoriae sunt, de his sequitur et se iam exposuisse commemorat, et quare una vera vel falsa est et quando. Idcirco enim affirmatio universalis particulari negationi vi contradictionis opponitur, quod in omnibus a se ipsae diversae sunt et qualitate et quantitate. Illa enim est affirmatio, illa negatio, universalis illa, illa particularis. Ideo ergo aut utraeque falsae aut utraeque verae inveniri non possunt. Quando autem ita fuerit, constat unam veram esse, aliam falsam. Atque hoc est quod ait: ET QUARE ET QUANDO VERA VEL FALSA, dictum esse scilicet memorans, quare oppositio et quando una semper vera sit, altera falsa: tunc utique quando angulariter constituuntur, idcirco quoniam et quantitate a se propositiones et qualitate diversae sunt. Nobis autem dicendum est, quando oppositiones contrariae vel subcontrariae aut utraeque illae simul falsae sint aut utraeque illae simul verae aut una falsa, alia rursus inveniatur vera. In contrariis enim si ea quae non sunt naturaliter praedicentur, [utraeque] ut albedo, quoniam naturaliter homini non est, utraeque falsae sunt quae albedinem praedicant. Falsum est enim: Omnis homo albus est falsum est: Nullus homo albus est Sed quando ambae falsae sunt, verae sunt subcontrariae, ut est: Quidam homo albus est Quidam homo albus non est Quod si quid naturale praedicetur in contrariis, affirmatio vera est, falsa negatio, ut quoniam naturale est homini esse animal, vera est ea quae dicit: Omnis homo animal est falsa quae dicit: Nullus ƿ homo animal est Eodem quoque modo in subcontrariis vera est affirmatio, falsa negatio. Sin vero aliquid impossibile praedicetur, falsa affirmatio est, vera negatio, ut quoniam impossibile est hominem esse lapidem, si dicamus: Omnis homo lapis est falsum est, Nullus homo lapis est verum est. Eandem quoque retinet vim subcontrarii natura: affirmatio enim hic falsa est, vera negatio. Perihermenias Liber 8 Latin English UNA AUTEM EST AFFIRMATIO ET NEGATIO QUAE UNUM DE UNO SIGNIFICAT, VEL CUM SIT UNIVERSALE UNIVERSALITER VEL NON SIMILITER, UT OMNIS HOMO ALBUS EST, NON EST OMNIS HOMO ALBUS; EST HOMO ALBUS, NON EST HOMO ALBUS; NULLUS HOMO ALBUS EST, EST QUIDAM HOMO ALBUS, SI ALBUM UNUM SIGNIFICAT. Ea quae a nobis superius sunt diligenter exposita, illa nunc ipse clarius monstrat. Diximus namque unam propositionem esse quae unam quamlibet rem significaret et non plurimas, ita ut nec aequivocum subiectum haberet nec aequivocum praedicatum; una enim propositio sic fit. Nunc hoc dicit: una propositio est quae unam rem significat id est quae neque subiectum aequivocum habet nec praedicatum. Sive autem sit universalis affirmatio sive universalis negatio sive particularis affirmatio sive particularis negatio sive indefinitae utraeque sive contra se angulariter ponantur: una illa propositio est, quae unam rem in affirmatione vel negatione significat. Sed hic quaestio est, quemadmodum universalis affirmatio unam rem significare ƿ possit, cum ipsa universalitas non de uno sed de pluribus praedicetur. Nam cum dico: Omnis homo albus est singulos homines qui plures sunt significans multa in ipsa affirmationis praedicatione designo. Quocirca nulla erit affirmatio vel negatio universalis, quae unam rem significare possit, idcirco quod ipsa universalitas de pluribus (ut dictum est) individuis praedicatur. Sed ad hoc respondemus: cum universale quiddam dicitur, ad unam quodammodo collectionem totius propositionis ordo perducitur et eius non ad particularitatem sed ad universalitatem quae est una qualitas applicatur: ut cum dicimus omnis homo iustus est, non tunc singulos intellegimus sed ad unam humanitatem quidquid de homine dictum est ducitur. Quare sive sit universalis affirmatio sive universalis negatio vel in singularibus, potest fieri ut hae unae sint, si una significatione teneantur. Atque hoc est quod ait eas propositiones quas supra proposuit, quae sunt OMNIS HOMO ALBUS EST, NON EST OMNIS HOMO ALBUS; HOMO ALBUS EST, NON EST HOMO ALBUS; NULLUS HOMO ALBUS EST, EST QUIDAM HOMO ALBUS, unas videri, SI ALBUM, inquit, UNUM SIGNIFICAT. Si enim album quod praedicatur multa significet vel si homo quod subiectum est non unum, non est una affirmatio nec una negatio. Hoc autem in sequentibus clarius monstrat dicens: SIN VERO DUOBUS UNUM NOMEN EST POSITUM, EX QUIBUS NON EST UNUM, NON EST UNA AFFIRMATIO, UT SI. QUIS PONAT NOMEN TUNICA HOMINI ƿ ET EQUO, EST TUNICA ALBA HAEC NON EST UNA AFFIRMATIO NEC NEGATIO UNA. Sensus huiusmodi est: si una res plura significet, ex quibus multis unum effici possit, illa affirmatio, in qua illud nomen vel praedicatur vel subicitur, multa non significat, ut in eo quod est homo. Quod dicimus homo significat animal, significat rationale, significat mortale; sed ex his quae multa significat unum potest effici, quod est animal rationale mortale. Quare hoc nomen homo licet plura sint quae significet, tamen quoniam iuncta in unum quodammodo veniunt corpus et unum quiddam ex se iuncta perficiunt, cum ita dictum fuerit, quasi ut ex his quae significat unum aliquid fiat, unum quod tota illa iuncta perficiunt nomen illud significare manifestum est. Atque hoc est quod ait: SIN VERO DUOBUS UNUM NOMEN EST POSITUM, EX QUIBUS NON EST UNUM, non esse unam affirmationem. Si enim talia quilibet sermo plura significet, ex quibus iunctis unum effici nequeat corpus, nec possint ea quae significantur uno illo nomine in unam speciem substantiae convenire, non est illa una affirmatio. Quale autem nomen sit quod positum unam affirmationem non facit, idcirco quod plura significet ex quibus unum fieri non possit, exempli sollertissima virtute monstravit dicens: ƿ UT SI QUIS PONAT NOMEN TUNICA HOMINI ET EQUO, EST TUNICA ALBA HAEC NON EST UNA AFFIRMATIO NEC NEGATIO UNA. NIHIL ENIM HOC DIFFERT DICERE QUAM EST EQUUS ET HOMO ALBUS. HOC AUTEM NIHIL DIFFERT QUAM DICERE EST EQUUS ALBUS ET EST HOMO ALBUS. Si quis ponat homini et equo nomen tunica, inquit, et in propositione nomen hoc ponitur, illa propositio non est una sed multiplex. Nam si verbi gratia tunica homo atque equus dicatur, ut, cum dicit aliquis tunicam, aut equum designet aut hominem: si quis dicat in propositione sic: Tunica alba est non est una affirmatio. Quod enim dicit: Tunica alba est huiusmodi est quasi si dicam "Homo et equus albus est". Tunica enim equum atque hominem significatione monstravit. Quod vero dicit: Homo atque equus albus est nihil differt tamquam si dicat: Equus albus est Homo albus est Sed hae duae sunt propositiones et non similes, in his enim subiecta diversa sunt. Quocirca si hae affirmationes duae sunt, duplex quoque illa est affirmatio, quae dicit homo atque equus albus est. Quod si haec rursus duplex est, quoniam equum atque hominem tunicam significare propositum est, cum dicimus "Tunica alba est" non unum sed plura significat. Quocirca si ea affirmatio quae multa designat non est una, haec quoque affirmatio una non erit, cuius aut praedicatio aequivoca fuerit aut subiectum. Atque hoc est quod ait: SI ERGO HAE MULTA SIGNIFICANT ET SUNT PLURES, MANIFESTUM EST QUONIAM ET PRIMA MULTA ƿ VEL NIHIL SIGNIFICAT; NEQUE ENIM EST ALIQUIS HOMO EQUUS. Quod si, inquit, est equus albus et est homo albus multa significant, illa quoque prima propositio, quae est est tunica alba, unde hae fluxerunt, multa designat: aut si quis dicat non eam multa significare, concedit profecto nihil omnino propositionis ipsius significatione monstrari. Tunc enim nomen unum multa significans in unam significationem poterat convenire, quotiens ex his quae significat una posset coniungi constituique substantia, ut in eo quod supra proposui, cum homo animal rationale et mortale significat, quae in unum possunt iuncta congruere. Nunc autem si tunica hominem equumque significat, multa designat sed ea ipsa in unum corpus non veniunt. Neque enim fieri potest ut aliqui homo equus sit. Quare aut multa significat, quod verum est, aut si quis contendat non eam multa significare sed quiddam ex his quae significat iunctum, quoniam nihil est quod ex equo et homine coniungatur, nihil omnino significat. Hoc est enim quod dixit NEQUE ENIM EST ALIQUIS HOMO EQUUS, et hoc sub uno legendum est, non discrete pronuntiandum homo et rursus equus sed homo equus, ut ex his iunctis appareat nihil omnino posse constitui. Cur autem hoc dixerit, sequens monstrat oratio. Si enim ita facienda est oppositio, ut contra affirmationem huiusmodi opponatur ƿ negatio, quae in oppositione verum falsumque dividat, ut una vera, alia falsa sit, unam oportet esse affirmationem et uuam negationem, quod contingit, si neque subiectum neque praedicatum multa significet. Quod si plura designet et sit aequivocum, non erit in huiusmodi propositionibus una semper vera, altera falsa. Herminus vero sic sentit quod ait Aristoteles: SIN VERO DUOBUS UNUM NOMEN EST POSITUM, EX QUIBUS NON EST UNUM, NON EST UNA AFFIRMATIO: ut in eo, inquit, quod est homo gressibilis est, quoniam quod dicimus gressibile potest et bipes esse et quadrupes et multipes animal demonstrari: ex his, inquit, omnibus unum fit, quod est pedes habens: ista, inquit, huiusmodi affirmatio non multa significat. Sed sententiam Aristotelis omnino non sequitur. Neque enim ex his omnibus unum fit nec quadrupes et bipes et multipes pedem habere faciunt. Hic enim numerus pedum, non pedum constitutio est. Quare Herminus praetermittendus est. Huic autem expositioni quam supra disserui et Aspasius et Porphyrius et Alexander in his quos in hunc librum ediderunt commentariis consenserunt. Sed ne diutius nobis Aristotelis exemplum caliginis obscuritatem ferat, hoc in aliquo noto exemplo vocabuloque videndum est. Cum enim dicimus: Aiax se peremit, et Telamonis Aiacem filium et Oileum demonstrat, ex quibus duobus unum fieri aliquid non potest. Ex duobus enim individuis nihil omnimodis iungitur. ƿ Quare huiusmodi propositio multa significat. Sed haec hactenus. Perihermenias Liber 9 Latin English Nunc autem determinat haec, quae de propositionibus supra iam dixerat, non de omni tempore sed de solis tantum praeterito et praesenti, quemadmodum se in veritate et in falsitate habeant, disseruisse. In futuris vero non idem est quale in praeterito praesentique in propositione iudicium, idcirco quod iam vel cum contigit vel cum est definita veritas et falsitas in propositionibus invenitur. Ut cum dico: Brutus consulatum primus instituit sub rege Tarquinio dicat alius: Brutus consulatum non primus instituit sub rege Tarquinio hic una vera est, una falsa, et iam affirmatio definite vera est, definite falsa negatio rursus in praesenti cum dicimus: Vernum tempus est Vernum tempus non est si hoc verno tempore dictum sit, affirmatio vera est et definite vera, negatio falsa est et definite falsa. Quod si hoc autumno dictum sit, definite falsa affirmatio et definite vera negatio, idcirco quod sive in praeterito sive in praesenti veritas affirmationis negationisue iam contigit. In futuro vero non eodem modo sese habet. Ut cum dicimus: Gothos Franci superabunt si quis negat: Gothos Franci non superabunt una quidem vera est, una falsa sed quae vera quae falsa ante exitum nullus agnoscit. Atque hoc est quod ait: IN HIS ERGO QUAE SUNT ET FACTA SUNT NECESSE EST AFFIRMATIONEM VEL NEGATIONEM VERAM ƿ VEL FALSAM ESSE, IN UNIVERSALIBUS QUIDEM UNIVERSALITER SEMPER HANC QUIDEM VERAM, ILLAM VERO FALSAM, ET IN HIS QUAE SUNT SINGULARIA, QUEMADMODUM DICTUM EST ut non modo una semper vera sit, altera falsa in tota contradictione sed illud quoque habeat, ut in una qualibet definite veritas aut falsitas reperiatur: ita ut in his singularibus veritas et falsitas in propositionibus dividatur, in universalibus autem, si his particularitates opponantur (quemadmodum dictum est) unam necesse est veram esse, alteram falsam sed definita propositionum veritate vel falsitate, sicut supra disserui. Quare in sequentibus quaedam de futuris tractanda sunt et quoniam maius opus est (quam hoc breviter dici possit viderimus) et nos secundi voluminis seriem longius extraximus, hoc loco fastidiosam longitudinem terminemus.
Wednesday, August 11, 2021
Subscribe to:
Post Comments (Atom)
No comments:
Post a Comment