Ea quae huius libri series continebit altioris paene tractatus sunt quam ut in logica disciplina conveniat disputari sed quoniam (ut saepe dictum est) orationibus sensa proferuntur, quibus subiectas res esse ƿ manifestum est, non est dubium quin quod in rebus sit idem saepe transferatur ad voces. Quare recte mihi consilium fuit subtilissimas Aristotelis sententias gemino ordine commentationis aperire. Nam quod prior tenet editio, ingredientibus ad haec altiora et subtiliora quandam quodammodo faciliorem semitam parat; quod autem secunda editio in patefaciendis subtilibus sententiis elaborat, hoc studio doctrinaque provectis legendum discendumque proponitur. Quare prius quaedam pauca dicenda sunt, quatenus ea de quibus postea tractaturi sumus haec ipsa legentibus non videantur ignota. Categoricas propositiones Graeci vocant, quae sine aliqua conditione positionis promuntur, ut est dies est, sol est, homo est, homo iustus est, sol calet et caetera quae sine alicuius conditionis nodo atque ligamine proponuntur. Sunt autem conditionales propositiones huiusmodi: Si dies est, lux est quas Graeci hypotheticas vocant. Conditionales autem dicuntur, quod talis quaedam conditio proponitur ut dicatur, si hoc est, illud est. Et illas quidem quas categoricas Graeci nominant, Latini praedicativas dicere possumus. Nam si categoria praedicamentum est, cur non quoque categoricae propositiones praedicativae dicuntur? Harum autem quaedam sunt quae cum sempiterna significent, sicut hae res quas significant semper sunt et numquam a propria natura discedunt, ita quoque ipsae propositiones immutabili significatione sunt: ut si quis dicat: Deus est Deus immortalis est hae namque propositiones sicut de immortalibus dicuntur, ita ƿ quoque sempiternam habent et necessariam significationem. Nec hoc in unius temporis natura perspicitur sed in omnium. Nam cum dicimus: Deus immortalis est vel: Immortalis fuit vel: Immortalis erit a propria significationis necessitate nil discrepat. Necessarias autem propositiones vocamus, in quibus id quod dicitur aut fuisse aut esse aut certe futurum esse necesse est evenire. Et hae quidem quae sempiterna significant sempiternae necessitatis sunt. Nam etiam si in his non sit manifesta veritatis natura, nil tamen prohibet fixam esse necessitatis in natura constantiam, ut si nobis ignotum est, utrum paria sint astra an imparia, non tamen idcirco poterit evenire ut nec paria nec imparia videantur sed sine ulla dubitatione aut paria sunt aut imparia. Omnis enim multitudo horum alterum retinet in natura. Quocirca etiam in his, si quis dicat: Astra paria sunt aliusque respondeat: Astra paria non sunt vel si quis dicat: Astra imparia sunt aliusque respondeat: Astra imparia non sunt unus horum verum ex necessitate proponit, quod, inquam, si id quod quilibet horum verum dixerit nobis ignotum est, necesse est tamen immutabiliter esse quod dicitur. Atque hae quidem sunt immutabiliter necessariae propositiones. Aliae vero sunt, quae non sempiterna significantes tamen et ipsae sunt necessariae, quousque illa subiecta sunt de quibus propositio aliquid affirmat aut negat. Ut cum dico: Homo mortalis est quamdiu homo est tamdiu hominem mortalem esse necesse est. Nam si quis dicat: Ignis calidus est ƿquamdiu est ignis tamdiu ex necessitate vera est propositio. Aliae vero sunt, quae a natura necessitatis recedunt et quaedam tantum contingentia significant sed haec aut aequaliter se ad affirmationem negationemque habentia aut ad unum frequentius vergentia. Et aequaliter quidem se habent, ut si quis dicat hodie me esse lauandum, hodie me non esse lauandum. Nihil enim magis vel affirmatio fiet aut negatio, utraeque enim aequaliter necessariae non sunt. Illae vero quae plus ad alteram partem vergunt huiusmodi sunt, ut si quis dicat hominem in senecta canescere, hominem in senecta non canescere: fit quidem frequentius ut canescat, non tamen interclusum est, ut non canescat. Praedicativarum autem propositionum natura ex rerum veritate et falsitate colligitur. Quemadmodum enim sese res habent, ita sese propositiones habebunt, quae res significant. Nam si in se res ullam retinent necessitatem, propositiones quoque necessariae sunt; sin vero tantum inesse significent -- ut si quis dicat: Homo ambulat homini ambulationem inesse monstravit -- praeter aliquam necessitatem sunt tantum inesse significantes omni uacuae necessitate. Quod si res impossibiles sunt, propositiones quae illas res demonstrant impossibiles nominantur; sin vero res contingenter venientes atque abeuntes, quae illas prodit contingens propositio nuncupatur. Quoniam autem temporum alia sunt futura, alia praesentia, alia vero praeterita, res quoque subiectae temporibus his quoque temporum diversitatibus variae sunt. Aliae enim praesentis temporis sunt, aliae ƿ futuri, aliae praeteriti. Eodem quoque modo propositiones alias praeteriti temporis significatio tenet, ut cum dico Graeci Troiam euertere; aliae praesentis, ut Francorum Gothorumque pugna committitur; aliae futuri, ut Persae et Graeci bella moturi sunt. Et de praeteritis quidem et de praesentibus, ut res ipsae, stabiles sunt et definitae. Nam quod factum est, non est non factum, et quod non est factum, nondum factum est. Idcirco de eo quod factum est verum est dicere definite, quoniam factum est, falsum est dicere, quoniam factum non est. Rursus de eo quod factum non est verum est dicere, quoniam factum non est, falsum est, quoniam factum est. Et de praesenti quoque. Quod fit definitam habet naturam in eo quod fit, definitam quoque in propositionibus veritatem falsitatemque habere necesse est. Nam quod fit definite verum est dicere quoniam fit, falsum quoniam non fit. Quod non fit verum est dicere non fieri, falsum fieri. De definitione ergo propositionum praeteriti vel praesentis supra iam dictum est. Nunc vero ad illarum propositionum veritatem falsitatemque disputationis ordinem vertit, quae in futuro dicuntur quaeque sunt contingentia. Solet autem futura vocare, ƿ quae eadem contingentia dicere consuevit. Contingens autem secundum Aristotelicam sententiam est, quodcumque aut casus fert aut ex libero cuiuslibet arbitrio et propria voluntate venit aut facilitate naturae in utramque partem redire possibile est, ut fiat scilicet et non fiat. Haec ergo in praeteritum et praesens quidem definitum et constitutum habent eventum. Quae enim evenerunt non evenisse non possum et quae nunc fiunt ut nunc non fiant, cum fiunt, fieri non potest. In his autem, quae in futuro sunt et contingentia sunt, et fieri potest aliquid et non fieri. Sed quoniam tres supra modos proposuimus contingentis, de quibus melius in physicis tractavimus, singulorum subdamus exempla. Si hesterno domo egressus inveni amicum, quem in animo habebam quaerere, non tamen tunc quaerebam, ut non invenirem quem inveni antequam invenirem fieri poterat, cum autem inveni vel postquam invent, ut non invenissem fieri non potest. Rursus si ipse sponte praeterita nocte in agrum profectus sum, antequam hoc fieret, ut non proficiscerer fieri poterat, postquam profectus sum vel cum profectus sum, ut id non fieret quod fiebat aut non factum esset quod erat factum, fieri non valebat. Amplius possibile est scindi hanc qua uestior tunicam: si hesterno die scissa est, cum scindebatur aut posiquam scissa est, ut non scinderetur ƿ aut non esset scissa, fieri nequibat, ante vero quam scinderetur, fieri poterat ut non scinderetur. Perspicuum ergo in praesentibus atque praeteritis vel earundem rerum quae sunt contingentes definitum constitutumque esse eventum. In futuris autem unum quidem quodlibet duorum fieri posse, unum vero definitum non esse sed in utramque partem vergere et aut hoc quidem aut illud ex necessitate evenire, ut autem hoc quodlibet definite vel quodlibet aliud definite, fieri non posse. Quae enim contingentia sunt, in utraque parte contingunt. Quod autem dico tale est: egredientem me hodie domo amicum invenire aut non invenire necesse est (in omnibus enim aut affirmatio est aut negatio) sed invenire sine dubio definite aut certe si hoc non est rursus definite non invenire, quemadmodum hesterno die, quo amicum egrediens inveni (definitum est autem, quod non est verum me non invenisse), non eodem modo in his quae sunt contingentia et future sed tantum aut hoc quidem aut illud est et hoc ex necessitate, ut autem una res vel quilibet unus eventus definitus et iam quasi certus sit, fieri non potest. Et in hac re dissimiles sunt propositiones contingentium et futurorum his quae sunt praeteritorum vel praesentium. Nam cum similes sint in eo, quod in his aut affirmatio est aut negatio, ƿ sicut etiam in his quae sunt praeterita vel praesentia, in illo diversae sunt, quod in his quidem id est praeteritis et praesentibus rerum definitus eventus est, in futuris vero et contingentibus in definitus est et incertus, nec solum nobis ignorantibus sed naturae. Nam licet ignoremus nos, utrum astra paria sint an imparia, unum tamen quodlibet definite in natura stellarum esse manifestum est. Et hoc nobis quidem est ignoratum, naturae vero notissimum. Sed non ita hodie me visurum esse amicum aut non visurum nobis quidem quid eveniat ignoratum est, notum vero naturae. Non enim hoc naturaliter sed casu evenit. Quare huiusmodi propositiones non ad nostram sed ad naturae ipsius notitiam secundum incertum eventum et inconstantem veritatem atque mendacium derivabuntur. Talis enim est contingentis natura, ut in utraque parte vel aequaliter sese habeat, ut hodie me esse lauandum vel hodie me non esse lauandum, vel in una plus, minus in altera, ut hominem canescere senescentem vel hominem non canescere senescentem. Illud enim plus fit, illud minus. Sed nihil prohibet id quod rarius fit tamen fieri. De his ergo Aristotelica subtilitas disputatura primum a singularibus inchoans ad universalia tractatui viam pandit. Duobus enim modis contradictiones fiebant: aut in singularibus aut in universalibus universaliter praedicatis et his oppositis. Ingreditur autem ex his tribus quae supra iam dicta sunt: ex casu, ex libero ƿ arbitrio, ex possibilitate, quae omnia uno nomine utrumlibet vocavit, fingens scilicet nomen ad hoc, quod non unius et certi eventus ista sunt sed utriuslibet et quomodo contingit. Hoc autem monstrativum est naturae instabilis et ad utramque partem sine ullius rei obluctatione vergentis. Non autem oportet arbitrari illa esse utrumlibet et contingentium naturae, quaecumque nobis ignota sunt. Neque enim si nobis ignotum est a Persis ad Graecos missos legatos, idcirco missos esse incerti eventus est; nec si letale signum in aegrotantis facie medicina deprehendit, ut aliud esse non possit nisi ille moriatur, nobis autem ignotum sit propter artis imperitiam, idcirco illum aegrum esse moriturum utrumlibet et contingentis naturae esse iudicandum est sed illa sola talia sine dubio esse putanda sunt, quaecumque idcirco nobis ignota sunt, quod per propriam naturam qualem habeant eventum sciri non possunt, idcirco quoniam propria instabilitate naturae ad utraque verguntur, id est ad affirmationis et negationis eventum propria instabilitate atque inconstantia permutantur. Est autem inter philosophos disputatio de rerum quae fiunt causis, necessitatene omnia fiant an quaedam casu. Et in hoc Epicureis et Stoicis et Peripateticis nostris magna contentio est, quorum paulisper sententias explicemus. Peripatetici enim, quorum Aristoteles princeps est, et casum et liberi arbitrium indicii et necessitatem in rebus quae fiunt quaeque aguntur cum ƿ gravissima auctoritate tum apertissima ratione confirmant. Et casum quidem esse in physicis probaut: quotiens aliquid agitur et non id evenit, propter quod res illa coepta est quae agebatur, id quod evenit ex casu evenisse putandum est, ut casus quidem non sine aliqua actione sit, quotiens autem aliud quiddam evenit per actionem quae geritur quam speratur, illud evenisse casu Peripatetica probat auctoritas. Si quis enim terram fodiens vel scrobem demittens agri cultus causa thesaurum reperiat, casu ille thesaurus inventus est, non sine aliqua quidem actione (terra enim fossa est, cum thesaurus inventus est) sed non illa erat agentis intentio, ut thesaurus inveniretur. Ergo agenti aliquid homini, aliud tamen agenti res diversa successit. Hoc igitur ex casu evenire dicitur, quodcumque per quamlibet actionem evenit non propter eam rem coeptam, quae aliquid agenti successerit. Et hoc quidem in ipsa rerum natura est, ut non hoc nostra constaret ignorantia, ut idcirco quaedam casu esse viderentur, quod nobis ignota essent sed potius idcirco a nobis ignorarentur, quod haec in natura quaecumque casu fiunt nullam necessitatis constantiam aut providentiae modum tenerent. Stoici autem omnia quidem ex necessitate et providentia fieri putantes id quod ex casu fit non secundum ipsius fortunae naturam sed secundum nostram ignorantiam metiuntur. ƿ Id enim casu fieri putant, quod cum necessitate sit, tamen ab hominibus ignoretur. Et de libero quoque arbitrio eadem nobis paene illisque contentio est. Nos enim liberum arbitrium ponimus nullo extrinsecus cogente in id quod nobis faciendum vel non faciendum indicantibus perpendentibusque videatur, ad quam rem praesumpta prius cogitatione perficiendam et agendam venimus, ut id quod fit ex nobis et ex nostro iudicio principium sumat nullo extrinsecus aut violenter cogente aut impediente violenter. Stoici autem omnia necessitatibus dantes converso quodam ordine liberum voluntatis arbitrium custodire conantur. Dicunt enim naturaliter quidem animam habere quandam voluntatem, ad quam propria natura ipsius voluntatis impellitur, et sicut in corporibus inanimatis quaedam naturaliter gravia feruntur ad terram, levia sursum meant, et haec natura fieri nullus dubitet, ita quoque in hominibus et in caeteris animalibus voluntatem quidem naturalem esse cunctis, et quidquid fit a nobis secundum voluntatem quae in nobis naturalis est autumant, illud tamen addunt, quod ea velimus quae providentiae illius necessitas imperavit, ut sit quidem nobis voluntas concessa naturaliter et id quod facimus voluntate faciamus, quae scilicet in nobis est, ipsam tamen voluntatem illius providentiae necessitate constringi. Ita fieri quidem omnia ex necessitate, ƿ quod voluntas ipsa naturalis necessitatem sequatur fieri etiam quae facimus ex nobis, quod ipsa voluntas ex nobis est et secundum animalis naturam. Nos autem liberum voluntatis arbitrium non id dicimus quod quisque voluerit sed quod quisque iudicio et examinatione collegerit. Alioquin muta quoque animalia habebunt liberum voluntatis arbitrium. Illa enim videmus quaedam sponte refugere, quibusdam sponte concurrere. Quod si velle aliquid vel nolle hoc recte liberi arbitrii vocabulo teneretur, non solum hoc esset hominum sed caeterorum quoque animalium, quibus hanc liberi arbitrii potestatem abesse quis nesciat? Sed est liberum arbitrium, quod ipsa quoque vocabula produnt, liberum nobis de voluntate iudicium quotienscumque enim imaginationes quaedam concurrunt animo et voluntatem irritant, eas ratio perpendit et de his indicat, et quod ei melius videtur, cum arbitrio perpenderit et iudicatione collegerit, facit. Atque ideo quaedam dulcia et speciem utilitatis monstrantia spernimus, quaedam amara licet nolentes tamen fortiter sustinemus: adeo non in voluntate sed in iudicatione voluntatis liberum constat arbitrium et non in imaginatione sed in ipsius imaginationis perpensione consistit. Atque ideo quarundam actionum nos ipsi principia, non sequaces sumus. Hoc est enim uti ratione uti iudicatione. Omne enim commune nobis est cum caeteris animantibus, sola ratione disiungimur. Quod si sola etiam indicatione inter nos et ƿ caetera animalia distantia, cur dubitemus ratione uti hoc esse quod est uti iudicatione? Quam si quis ex rebus tollat, rationem hominis sustulerit, hominis ratione sublata nec ipsa quoque humanitas permanebit. Melius igitur nostri Peripatetici et casum in rebus ipsis fortuitum dantes et praeter ullam necesaitatem et liberum quoque arbitrium neque in necessitate neque in eo quod ex necessitate quidem non est, non tamen in nobis est ut casus sed in electione iudicationis et in voluntatis examinatione posuerunt. Et in eo autem quod possibile esse dicitur est quaedam inter Peripateticos et Stoicos dissensio, quam hoc modo paucis absolvimus. Illi enim definiunt possibile esse quod possit fieri, et quod fieri prohibetur non sit, hoc ad nostram possibilitatem scilicet referentes, ut quod nos possumus, id possibile dicerent, quod vero nobis impossibile esset, id possibile negarent. Peripatetici autem non in nobis hoc sed in ipsa natura posuerunt, ut quaedam ita essent possibilia fieri, ut essent possibilia non fieri, ut hunc calamum frangi quidem possibile est, etiam non frangi, et hoc non ad nostram possibilitatem referunt sed ad ipsius rei naturam. Cui sententiae contraria est illa quae dicit fato omnia fieri, cuius Stoici auctores sunt. Quod enim fato fit ex principalibus causis evenit sed si ita est, hoc quod non fiat non potest permutari. Nos ƿ autem dicimus ita quaedam esse possibilia fieri, ut eadem sint etiam non fieri possibilia, hoc nec ex necessitate nec ex possibilitate nostra metientes. His igitur expeditis illud addere sufficiat, haec Aristoteli fixa in sententia et disciplina retinenti facile fuisse contingentium propositionum modum de futuris ostendere: in utraque parte facere atque ideo determinatam eventus constantiam non habere. Quod ni ita esset, omma ex necessitate fieri crederentur, quod melius liquebit, cum ad ipsa Aristotelis verba venerimus. Non autem incommode neque incongrue Aristoteles de rebus altioribus et fortasse non pertinentibus ad artem logicam disputationem transtulit, cum de propositionibus loqueretur. Neque enim esset rectitudinem et significantiam propositionum constituere, nisi hanc ex rebus ita esse probavisset. Praedicativae enim propositiones (ut dictum est) non in sermonibus neque in complexione praedicationum sed in rerum significatione consistuut. Quare omnibus quae praedicenda erant explicitis ad ipsius Aristotelis sententias aperiendas enodandasque perveniamus. IN HIS ERGO QUAE SUNT ET FACTA SUNT NECESSE EST AFFIRMATIONEM VEL NEGATIONEM VERAM VEL FALSAM ESSE, IN UNIVERSALIBUS QUIDEM UNIVERSALITER SEMPER HANC QUIDEM VERAM, NAM VERO FALSAM, ET IN HIS QUAE SUNT SINGULARIA, QUEMADMODUM DICTUM EST. IN HIS VERO QUAE IN UNIVERSALIBUS NON UNIVERSALITER DICUNTUR, NON EST NECESSE; DICTUM AUTEM EST ET DE HIS. ƿ Categoricas propositiones quae praedicativae Latine possint nominari (ut supra iam diximus) ex rebus quas ipsae propositiones significant integra ratiocinandi norma diiudicat. Illae namque quas hypotheticas vel conditionales vocamus ex ipsa conditione vim propriam trahunt, non ex his quae significant. Cum enim dico: Si homo est, animal est et: Si lapis est, animal non est illud est consequens, illud repugnans. Quare ex consequentia et repugnantia propositionum tota in propositione vis vertitur. Unde fit ut non significatio sed conditio proposita hypotheticarum enuntiationum vim naturamque constituat: praedicativae propositiones (ut dictum est) ex rebus principaliter substantiam sumunt. Atque ideo quoniam quaedam res sunt praesentis temporis, quaedam praeteriti, sicut eventus ipse rerum praesentis temporis vel praeteriti certus est, ita quoque praedicativarum propositionum de praeteritis et praesentibus certa veritas falsitasque est erat autem contradictionis modus duplex: aut enim universalis particularibus angulariter opponebatur aut singularis significatio affirmativa singularem negationem contradictoria oppositione peremerat. Et in his una vera semper, falsa altera reperiebatur. In his autem quae essent indefinitae non necesse erat unam veram esse, alteram falsam. Sed in his, in quibus veritas et falsitas dividebatur, in his non solum una vera est semper, altera semper falsa, in praeterito scilicet et praesenti sed etiam una certam et definitam veritatem retinet, certam et definitam altera ƿ falsitatem. In his autem quae sunt in futuro, si necessariae quidem propositiones sunt, licet et secundum futurum tempus dicantur, necesse est tamen non modo unam veram esse, alteram falsam sed etiam unam definite veram, definite alteram falsam, ut cum dico: Sol hoc anno verno tempore in arietem venturus est si hoc alius neget, non solum una vera est, altera falsa sed etiam vera est in hoc affirmatio definite falsa negatio. Sed Aristoteles non solet illa futura dicere quae sunt necessaria sed potius quae sunt contingentia. Contingentia autem sunt (ut supra iam diximus) quaecumque vel ad esse vel ad non esse aequaliter sese habent, et sicut ipsa indefinitum habent esse et non esse, ita quoque de his affirmationes indefinitam habent veritatem vel falsitatem, cum una semper vera sit, semper altera falsa sed quae vera quaeue falsa sit, nondum in contingentibus notum est. Nam sicut quae sunt necessaria esse, in his esse definitum est, quae autem sunt impossibilia esse, in his non esse definitum est, ita quae et possunt esse et possunt non esse, in his neque esse neque non esse est definitum sed veritas et falsitas ex eo quod est esse rei et ex eo quod est non esse rei sumitur. Nam si sit quod dicitur, verum est, si non sit quod dicitur, falsum est. Igitur in contingentibus et futuris sicut ipsum esse et non esse instabile est, esse tamen aut non esse necesse est, ita quoque in affirmationibus contingentia ipsa prodentibus veritas quidem vel falsitas in incerto est (quae enim vera sit, quae falsa secundum ƿ ipsarum propositionum naturam ignoratur), necesse est tamen unam veram esse, alteram falsam. Porphyrius tamen quaedam de Stoica dialectica permiscet: quae cum Latinis auribus nota non sit, nec hoc ipsum quod in quaestionem venit agnoscitur atque ideo illa studio praetermittemus. IN SINGULARIBUS VERO ET FUTURIS NON SIMILITER. NAM SI OMNIS AFFIRMATIO VEL NEGATIO VERA VEL FALSA EST, ET OMNE NECESSE EST VEL ESSE VEL NON ESSE. SI HIC QUIDEM DICAT FUTURUM ALIQUID, ILLE VERO NON DICAT HOC IDEM IPSUM, MANIFESTUM EST, QUONIAM NECESSE EST VERUM DICERE ALTERUM IPSORUM, SI OMNIS AFFIRMATIO VERA VEL FALSA. UTRAQUE ENIM NON ERUNT SIMUL IN TALIBUS. NAM SI VERUM EST DICERE, QUONIAM ALBUM VEL NON ALBUM EST, NECESSE EST ESSE ALBUM VEL NON ALBUM, ET SI EST ALBUM VEL NON ALBUM, VERUM EST VEL AFFIRMARE VEL NEGARE; ET SI NON EST, MENTITUR, ET SI MENTITUR, NON EST. QUARE NECESSE EST AUT AFFIRMATIONEM AUT NEGATIONEM VERAM ESSE. NIHIL IGITUR NEQUE EST NEQUE FIT NEC A CASU NEC UTRUMLIBET NEC ERIT NECNON ERIT SED EX NECESSITATE OMNIA ET NON UTRUMLIBET. AUT ENIM QUI DICIT verUS EST AUT QUI NEGAT. SIMILITER ENIM VEL FIERET VEL NON FIERET; UTRUMLIBET ENIM NIHIL MAGIS SIC VEL NON SIC SE HABET AUT HABEBIT. AMPLIUS SI EST ALBUM NUNC, VERUM ERAT DICERE PRIMO QUONIAM LERIT ALBUM, QUARE SEMPER VERUM ƿ FUIT DICERE QUODLIBET EORUM QUAE FACTA SUNT, QUONIAM ERIT. QUOD SI SEMPER VERUM EST DICERE QUONIAM EST VEL ERIT;, NON POTEST HOC NON ESSE NECNON FUTURUM ESSE. QUOD AUTEM NON POTEST NON FIERI, IMPOSSIBILE EST NON FIERI; QUOD AUTEM IMPOSSIBILE EST NON FIERI, NECESSE EST FIERI. OMNIA ERGO QUAE FUTURE SUNT NECESSE EST FIERI. NIHIL IGITUR UTRUMLIBET NEQUE A CASU ERIT; NAM SI A CASU, NON EX NECESSITATE. Geminas esse contradictiones in propositionibus supra iam dictum est et nunc quoque commemoratum in quibus necesse est unam veram esse, alteram falsam. Sed ea quae dicentur de futuris et contingentibus melius intellegentur, si de his contingentibus loquamur, quae in singular) contradictione proveniunt. Est enim universalium angularis contradictio in contmgentibus huiusmodi: Cras omnes Athenienses bello navali pugnaturi sunt Cras non omnes Athenienses bello navali pugnaturi sunt In singularibus autem talis est: Cras Socrates in palaestra disputaturus est Cras Socrates in pallaestra disputaturus non est Non autem oportet ignorare non esse similiter contingentes has quae dicunt: Socrates morietur et: Socrates non morietur et illas quae dicunt: Socrates cras morietur Socrates cras non morietur Illae enim superiores omnino contingentes non sunt sed sunt necessariae (morietur enim Socrates ex necessitate), hae vero quae tempus definiunt nec ipsae in numerum contingentium recipiuntur, idcirco quod nobis quidem cras moriturum esse Socratem incertum est, naturae autem incertum ƿ non est atque ideo nec deo quoque incertum est, qui ipsam naturam optime novit sed illae sunt proprie contingentes, quae neque in natura sunt neque in necessitate sed aut in casu aut in libero arbitrio aut in possibilitate naturae: ex casu quidem, ut cum egredior domo amicum videam non ad hoc egrediens, ex libero arbitrio, ut quod possum et velle et non velle, an velim hoc antequam fiat incertum est, ex possibilitate, quod cum fieri possit et non fieri possit et antequam fiat, quod utroque modo potest, incertum sit. Ideoque Cras Socrates disputaturus est in palaestra contingens est, quod hoc ex libero venit arbitrio. Ergo in huiusmodi contingentibus si in futurum una semper vera est, altera semper falsa et una definite vera, falsa altera definite et res verbis congruent, omnia necesse est esse vel non esse et quidquid fit ex necessitate fit et nihil neque possibile est esse, quod possibile sit non esse, neque liberum erit arbitrium neque in rebus ullis casus erit in omnibus necessitate dominante. In his namque id est in singularibus contradictionibus verum dicere uterque non potest. Contradictoriae enim erant quae simul esse non possint. Sed nec utraeque, negationes atque affirmationes, falsae esse in contradictoriis possum. Illae enim erant contradictoriae quae simul non esse non poterant. Quare unus verum dicturus est, unus falsum. Quod si nihil datur in huiusmodi rebus id est contingentibus instabili eventus ordine et incerta veritatis ƿ et falsitatis enuntiatione provenire, quidquid verum dicitur in affirmatione definite, hoc definite necesse est, quidquid falsum dicitur in negatione, hoc non esse necesse est. Omnia igitur ex necessitate aut erunt aut ex necessitate non erunt. Nihil ergo nec casus nec liberum arbitrium nec possibilitas ulla in rebus est, siquidem tenet cuncta necessitas. Aristoteles vero sumens istam hypotheticam propositionem, si omne quod in futuro dicitur aut verum definite aut falsum est definite, omnia ex necessitate fieri et nihil casu nihil iudicio nihil possibilitate, ea convenienti ordine monstrat. Et posito unam veram, alteram falsam definite esse omnia ex necessitate contingere ex consensu rerum propositionumque demonstrat hoc modo: proponit enim hanc conditionem et hanc veram esse ex rerum ipsarum necessitate confirmat. Est autem conditio: si omnis affirmatio vel negatio in futurum ducta vera vel falsa est definite, et omne quidquid fit ex necessitate fieri et nihil neque casu neque propria et libera voluntate atque iudicio nec vero aliqua possibilitate, quae hic omnia utrumlibet vocabulo nuncupavit. Ponit enim hanc conditionem dicens: NAM SI OMNIS AFFIRMATIO VEL NEGATIO VERA VEL FALSA EST (subaudiendum est "definite"), et OMNE NECESSE EST ESSE VEL NON ESSE. SI HIC QUIDEM DICAT FUTURUM ALIQUID, ILLE VERO NON DICAT HOC IDEM IPSUM, MANIFESTUM ƿ EST, VERUM DICERE ALTERUM IPSORUM, SI OMNIS AFFIRMATIO [uel negatio] VERA VEL FALSA EST. UTRAQUE ENIM NON ERUNT SIMUL IN TALIBUS. Ergo sensus huiusmodi est: si omnis, inquit, affirmatio vel negatio vera vel falsa est definite, et omne necesse est aut esse aut non esse, quod vel affirmatio ponit vel negatio perimit. Nam si quilibet dixerit esse aliquid et alius dixerit idem ipsum non esse, unus quidem affirmat, alter negat sed in affirmatione et negatione, quae in contradictione ponuntur, una semper vera est, altera falsa. Neque enim fieri potest ut utraeque sint verae. Non enim nunc sermo est aut de subcontrarus aut de indefinitis. Namque subcontrariae, id est particularis negatio et affirmatio particularis, et indefinitae utraeque verae in eodem esse poterant, contradictoriae autem minime. Neque enim fieri potest, ut hae quae vel in singularibus contradictiones sunt vel in universalibus angulariter opponuntur simul umquam verae sint. Hoc est enim quod ait UTRAQUE ENIM NON ERUNT SIMUL IN TALIBUS, id est utraeque enuntiationes non erunt verae in enuntiationibus contradictoriis. Posita ergo hac conditione: si omnis affirmatio definite vera vel falsa sit, omnia ex necessitate evenire, hanc ipsam rerum ipsarum et propositionum consequentiam et similitudinem monstrare contendit dicens: NAM SI VERUM EST DICERE, QUONIAM ALBUM VEL NON ALBUM EST, NECESSE EST ESSE ALBUM VEL NON ALBUM, ET SI EST ALBUM VEL NON ALBUM, VERUM EST VEL AFFIRMARE VEL NEGARE; ET ƿ SI NON EST, MENTITUR, ET SI MENTITUR, NON EST. QUARE NECESSE EST AFFIRMATIONEM AUT NEGATIONEM VERAM ESSE. Omnis, inquit, affirmatio omnisque negatio cum rebus ipsis vel vera vel falsa est, huius autem rei exempla ex praesentibus sumit. Nam sicut se habent secundum necessitatem in praesenti tempore enuntiationes, ita se habebunt etiam in futuro. Speculemur igitur in praesenti quae sit rerum propositionumque necessitas. Si qua enim propositio de qualibet re dicta vera est, illam rem quam dixit esse necesse est. Si enim dixerit, quoniam nix alba est, et hoc verum est, veritatem propositionis sequitur necessitas rei. Necesse est enim esse nivem albam, si propositio quae de ea re praedicata est vera est. Quod si dixerit quis non esse albam picem et haec vera est, manifestum est rem quoque propositionis consequi veritatem. Amplius quoque et propositiones rerum necessitates sequuntur. Si enim est aliqua res, verum est de ea dicere quoniam est, et si non est aliqua res, verum est de ea dicere quoniam non est. Ita secundum veritatem affirmationis et negationis necessitas rei substantiam sequitur et rerum necessitas propositionum comitatur necessitatem. Atque hoc quidem in veris. In falsis quoque idem est e contrario. Nam si falsa est affirmatio, rem de qua loquitur non esse necesse est, ut si falsa est affirmatio quae dicit picem esse albam, non esse albam picem necesse est. Rursus si falsa est negatio quae dicit nivem non esse albam, esse albam nivem necesse est. Rursus si res non est, affirmatio quoque de ea re necessarie falsa est. Quod si rursus res non ƿ sit id quod potest dicere falsa negatio, sine ulla dubitatione illa negatio falsa est et hoc esse necesse est, ut quoniam de nive potest dicere falsa negatio, quoniam alba non est, hoc ipsum quod falsa negatio dicit, id est albam non esse, non est. Nix enim non alba non est. Quare rerum necessitati falsitas veritasque convertitur. Nam si est aliquid, vere de eodem dicitur, quoniam est, et si vere dicitur, illam rem de qua vere aliquid praedicatur esse necesse est; quod si non est id quod dicitur, falsa enuntiatio est, et si enuntiationes falsae sunt, res non esse necesse est. Quod si haec ita sunt, positum est autem omnem affirmationem et negationem veram esse definite, quoniam propositionum veritatem vel falsitatem rerum necessitas secundum esse vel non esse consequitur (esse quidem secundum veritatem, ut dictum est, non esse secundum falsitatem): nihil fit casu neque libera voluntate nec aliqua possibilitate. Haec enim quae utrumlibet vocamus talia sunt, quae cum nondum sunt facta et fieri possunt et non fieri, si autem facta sint, non fieri potuerunt, ut hodie me Vergilii librum legere, quod nondum feci, potest quidem non fieri, potest etiam fieri, quod si fecero, potui non facere. Haec igitur huiusmodi sunt quaecumque utrumlibet dicuntur. Utrumlibet autem quid sit ipse planius monstrat dicens: utrumlibet enim nihil magis sic vel non sic se habet aut habebit. Est enim utrumlibet quod vel ad esse vel ad non esse aequaliter sese habeat, id est neque illud esse necesse sit ƿ neque non esse necesse sit. Putaverunt autem quidam, quorum Stoici quoque sunt, Aristotelem dicere in futuro contingentes nec veras esse nec falsas. Quod enim dixit nihil se magis ad esse habere quam ad non esse, hoc putaverunt tamquam nihil eas interesset falsas an veras putari. Neque veras enim neque falsas esse arbitrati sunt. Sed falso. Non enim hoc Aristoteles dicit, quod utraeque nec verae nec falsae sunt sed quod una quidem ipsarum quaelibet aut vera aut falsa est, non tamen quemadmodum in praeteritis definite nec quemadmodum in praesentibus sed enuntiativarum vocum duplicem quodammodo esse naturam, quarum quaedam essent non modo in quibus verum et falsum inveniretur sed in quibus una etiam esset definite vera, falsa altera definite, in aliis vero una quidem vera, altera falsa sed indefinite et commutabiliter et hoc per suam naturam, non ad nostram ignorantiam atque notitiam. Quocirca recte dictum est, si omnis affirmatio vel negatio vera definite esset, nihil fieri neque esse vel a casu vel a communi nomine utrumlibet nec esse aut non esse contingenter sed aut esse definite aut non esse definite... * * *[1]...sed magis ex necessitate omnia. Hoc enim consequitur eum qui dicit aut eum qui affirmat verum esse aut eum qui negat. Quod si hoc verum esset, itidem cum veritate vel fieret vel cum falsitate non fieret quod a vere falseue enuntiantibus dicebatur. Quod si hoc impossibile ƿ est et sunt quaedam res quae necessitate non sint (videmus autem quasdam esse casu, quasdam ex voluntate, quasdam ex propriae possibilitate naturae), frustra putatur sicut in praeteritis, ita quoque in futuris enuntiationibus unam esse veram, alteram falsam definite. Quare haec una fuit eius argumentatio. Aliam vero quasi ipse sibi opponens aliquam quaestionem ingreditur validiore tractatu: AMPLIUS SI EST ALBUM NUNC, VERUM ERAT DICERE PRIMO QUONIAM ERIT ALBUM, QUARE SEMPER VERUM FUIT DICERE QUODLIBET EORUM QUAE FACTA SUNT, QUONIAM ERIT. QUOD SI SEMPER VERUM EST DICERE QUONIAM EST VEL ERIT, NON POTEST HOC NON ESSE NECNON FUTURUM ESSE. QUOD AUTEM NON POTEST NON FIERI, IMPOSSIBILE EST NON FIERI; QUOD AUTEM IMPOSSIBILE EST NON FIERI, NECESSE EST FIERI. OMNIA ERGO QUAE FUTURA SUNT NECESSE EST FIERI. NIHIL IGITUR UTRUMLIBET NEQUE A CASU ERIT; NAM SI A CASU, NON EX NECESSITATE. Ad adstruendum non esse omnes enuntiationes veras definite in futuro vel falsas ex eadem quidem argumentationis virtute et ex eodem possibilitatis eventu, diversam tamen ingreditur actionis viam. Dudum enim ex his quae nondum erant facta, si vere futura esse praedicerentur, in rebus necessitatem solam esse posse collegit. Nunc autem ex his rebus quae facta sunt argumentationem capit, si vere antequam fierent praedicerentur, necessitatis nexu eventus rerum omnium contineri. Arbitrantur enim hi qui dicunt contingentium quoque propositionum stabilem esse enuntiationis modum secundum veritatem scilicet atque ƿ mendacium, quod omnia quaecumque facta sunt, inquiunt, potuerunt praedici, quoniam fient. Hoc enim in natura quidem fuit antea sed nobis hoc rei ipsius patefecit eventus. Quare si omnia quaecumque evenerunt sunt et ea quae sunt futura esse praedici potuerunt, necesse est omnia quae dicuntur aut definite vera esse aut definite falsa, quoniam definitus eorum eventus secundum praesens tempus est. Quare in omnibus in quibus aliquid evenit verum est dicere, quoniam eventurum est, et si nondum adhuc factum est. Hoc autem illa res probat verum fuisse tunc dici, quoniam evenit id quod praedici potuerat; quod si praedictum esset, res eventura definita veritate praediceretur. Hoc Aristoteles sumens ad idem impossibile validissima ratione perducit et praesentis temporis naturam cum futuri enuntiatione coniungit. Ait enim simile esse de praesentibus enuntiare secundum veritatis necessitatem et de futuris: nam si verum est dicere, quoniam est aliquid, esse necesse est, et si verum est dicere, quoniam erit, futurum sine dubio esse necesse est: omnia igitur ex necessitate futura sunt: ad idem scilicet impossibile argumentationem trahens. Sumit autem huius impossibilitatis ordinem ex his propositionibus quae faciliores quidem ad intellectum sunt, idem tamen valent hoc modo: SI SEMPER, inquit, VERUM EST DICERE, QUONIAM EST VEL ERIT, quidquid tunc verum fuit praedicere, illud NON POTEST NON ESSE NECNON FUTURUM ESSE. Quemadmodum enim id quod in praesenti vere dicitur esse, hoc non potest non esse, si vera de eo propositio ƿ fuit, quae dicebat esse, ita quoque in futuro quae dicit aliquid futurum esse, illa si vera est, non potest non futurum esse quod praedicit. Quod si non potest non fieri quod a vera propositione praedicitur, impossibile est non fieri. Idem est enim dicere non potest non fieri, quod dicere impossibile est non fieri. Quod autem impossibile est non fieri, necesse est fieri. Impossibile enim idem necessitati valet contrarie praedicatum, ut ipse post docuit. Nam quod impossibile est esse necesse est non esse. Quod enim ut sit possibile non est, illud non esse necesse est. Quod si hoc est, et contraria se eodem modo habebunt. Quod est impossibile non esse, hoc esse necesse est. Sed dictum est ea quae vera praedicuntur impossibile esse non esse, hoc autem est ex necessitate esse. Ea igitur quae praedicuntur ex necessitate futura sunt. Nihil igitur utrumlibet neque casu nec omnino secundum liberum arbitrium, quod utrumlibet significatio totum clausit. Nam quod dicit utrumlibet et possibilitatem et casum et liberum in significatione tenet arbitrium. Ergo nihil fit a casu. Nam si quaedam casu fieri dicat, ille rursus in ea re perimit necessitatem. Quod enim casu est non ex necessitate est. Nihil autem fit a casu, quoniam omnia ex necessitate proveniunt, quaecumque enuntiatio vera praedixerit. Evenit autem huiusmodi impossibilitas ex eo quod concessum est prius, omnia quaecumque facta sunt definite vere potuisse praedici. Nam si ex necessitate contingit id quod evenit, verum ƿ fuit dicere quoniam erit. Quod si ex necessitate non contingit sed contingenter, non potius verum fuit dicere quoniam erit sed magis quoniam contingit esse. Nam qui dicit erit, ille quandam necessitatem in ipsa praedicatione ponit. Hoc inde intellegitur, quod si vere dicat futurum esse id quod praedicitur non possibile sit non fieri, hoc autem ex necessitate sit fieri. Ergo qui dicit, quoniam erit aliquid eorum quae contingenter eveniunt, in eo quod futurum esse dicit id quod contingenter evenit fortasse mentitur; vel si contigerit res illa quam praedicit, ille tamen mentitus est: non enim eventus falsus est sed modus praedictionis. Namque ita oportuit dicere: Cras bellum navale contingenter eveniet hoc est dicere: ita evenit, si evenerit, ut potuerit non evenire. Qui ita dicit verum dicit, eventum enim contingenter praedixit. Qui autem ita infit: Cras bellum erit navale quasi necesse sit, ita pronuntiat. Quod si evenerit, non iam idcirco quia praedixit verum dixerit, quoniam id quod contingenter eventurum erat necessarie futurum praedixit. Non ergo in eventu est falsitas sed in praedictionis modo. Quemadmodum enim si quis ambulante Socrate dicat: Socrates ex necessitate ambulat ille mentitus est non in eo quod Socrates ambulat sed in eo quod non ex necessitate ambulat, quod ille eum ex necessitate ambulare praedicavit, ita quoque in hoc qui dicit quoniam erit aliquid , etiam hoc si fiat, ille tamen ƿ falsus est, non in eo quod factum est sed in eo quod non ita factum est, ut ille praedixit esse futurum. Quod si verum esset definite, ex necessitate esset futurum. Igitur ex necessitate futurum esse praedixit, quodcumque sine ullo alio modo eventurum pronuntiavit. Quare non in eventu rei sed in praedicationis enuntiatione falsitas invenitur. Oportet enim in contingentibus ita aliquid praedicere, si vera erit enuntiatio, ut dicat quidem futurum esse aliquid sed ita, ut rursus relinquat esse possibile, ut futurum non sit. Haec autem est contingentis natura contingenter in enuntiatione praedicare. Quod si quis simpliciter id quod fortasse contingenter eveniet futurum esse praedixerit, ille rem contingentem necessarie futuram praedicit. Atque ideo etiam si evenerit id quod dicitur, tamen ille mentitus est in eo quod hoc quidem contingenter evenit, ille autem ex necessitate futurum esse praedixerit. Cum ergo sint quatuor enuntiationum veritatis et falsitatis modi, de his scilicet propositionibus quae in futuro praedicuntur (aut quoniam et erit et non erit id quod dicitur, id est ut et affirmatio et negatio vera sit, aut quoniam nec erit necnon erit, id est ut et affirmatio et negatio falsae sint, aut quoniam erit aut non erit, una tamen definite vera, altera falsa, aut rursus quoniam erit aut non erit utrisque secundum veritatem et falsitatem indefinitis et aequaliter ad veritatem mendaciumque vergentibus) docuit quidem supra et esse et non esse fieri nou posse, cum dicit: UTRAQUE ENIM NON ERUNT SIMUL IN TALIBUS. Docuit etiam aliquantisper aut ƿ esse aut non esse definite in contingentibus et futuris propositionibus esse non posse. Nunc illud addit, quod neque esse neque non esse, id est quod nec illud dici vere possit, posse utrasque inveniri falsas, quae dicuntur in futuro propositiones. Quod si neque utraeque verae sunt neque utraeque falsae neque una definite vera, falsa altera definite, restat ut una quidem vera sit, altera falsa, non tamen definite sed utrumlibet et instabili modo, ut hoc quidem aut hoc evenire necesse sit, ut tamen una res quaelibet quasi necessarie et definite proveniat aut non proveniat fieri non possit. Quemadmodum autem utrasque falsas non esse demonstraret, hic inchoat: AT VERO NEC QUONIAM NEUTRUM VERUM EST CONTINGIT DICERE, UT QUONIAM NEQUE ERIT NEQUE NON ERIT. PRIMUM ENIM CUM SIT AFFIRMATIO FALSA, ERIT NEGATIO NON VERA ET HAEC CUM SIT FALSA, CONTINGIT AFFIRMATIONEM ESSE NON VERAM. AD HAEC SI VERUM EST DICERE, QUONIAM ALBUM EST ET MAGNUM, OPORTET UTRAQUE ESSE; SIN VERO ERIT CRAS, ESSE CRAS; SI AUTEM NEQUE ERIT NEQUE NON ERIT CRAS, NON ERIT UTRUMLIBET, UT NAVALE BELLUM; OPORTEBIT ENIM NEQUE FIERI NAVALE BELLUM NEQUE NON FIERI NAVALE BELLUM. Sensus argumentationis huiusmodi est: nec illud, inquit, dici poterit, quod contingentium propositionum neutra vera sit in futuro. Hoc autem nihil differt dicere quam si quis dicat utrasque esse falsas. Hoc enim impossibile est. In contradictionibus namque utraeque falsae inveniri non possunt. Hoc enim proprium ƿ contradictoriarum est: ut proprietatem subcontrariarum refugiunt in eo quod simul verae esse non possunt, ita quoque et contrariarum proprietatem vitant in eo quod simul falsae non reperiuntur. Habent ergo propriam naturam, ut neque falsae simul sint neque verae. Quare una ipsarum semper erit vera, semper altera falsa. Impossibile est igitur, cum sit falsa negatio, non veram esse affirmationem, et rursus cum sit falsa affirmatio, negationem esse non veram. Igitur nec hoc est dicere, quod utraeque non verae sint. Quod per hoc dixit quod ait: AT VERO NEC QUONIAM NEUTRUM VERUM EST CONTINGIT DICERE, id est non nobis contingit dicere, hoc est impossibile est dicere, quoniam neutrum verum est, scilicet quod affirmationibus negationibusue prop onit ur contingentibus scilicet et futuris. Qui autem Aristotelen arbitrati sunt utrasque propositiones in futuro falsas arbitrari, si haec quae nunc dicit diligentissime perlegissent, numquam tantis raptarentur erroribus. Neque enim idem est dicere neutra vera est quod dicere neutra vera est definite. Futurum esse enim cras bellum navale et non futurum non dicitur quoniam utraeque omnino falsae sunt sed quoniam neutra est vera aut quaelibet ipsarum definite falsa sed haec quidem vera, illa falsa, non tamen una ipsarum definite sed quaelibet illa contingenter. His autem ƿ adicit aliud quiddam dicens: si propositionum veritas ex rerum substantia pendet, ut quidquid verum est in propositionibus dicere hoc esse necesse sit, si verum est dicere, quoniam erit aliquid album, veritatem sequitur rei necessarius eventus. Quod si dicat quis quamlibet illam rem cras albam futuram, si hoc vere dixerit, cras ex necessitate alba futura est. Sic igitur, si quis verum dicit neutram esse veram propositionum earum quae in futuro dicuntur, necesse est id quod dicitur et significatur ab illis propositionibus nec esse necnon esse. Fal sa enim et affirmatione et negatione nec quod affirmatio dicit fieri potest nec quod negatio. Ergo ex necessitate neutrum fit, quod vel affirmatio dicit vel negatio. Ergo si dicat affirmatio cras bellum navale futurum, quoniam falsa affirmatio est, non erit cras bellum navale. Rursus si idem neget negatio dicens non erit cras bellum navale, quoniam haec quoque falsa est, erit cras bellum navale. Quare nec erit bellum navale, quia affirmatio falsa est, necnon erit bellum navale, quia negatio. Sed hanc ineptiam nec animus sibi ipse fingere potest. Quis enim umquam dixerit rem aliquam ex necessitate nec esse nec non esse? Quod ille scilicet dicit, qui dicit utrasque propositiones in futuro falsas exsistere. QUAE ERGO CONTINGUNT INCONVENIENTIA HAEC SUNT ET HUIUSMODI ALIA, SI OMNIS AFFIRMATIONIS ET NEGATIONIS VEL IN HIS QUAE IN UNIVERSALIBUS ƿ DICUNTUR UNIVERSALITER VEL IN HIS QUAE SUNT SINGULARIA NECESSE EST OPPOSITARUM HANC ESSE VERAM, ILLAM VERO FALSAM, NIHIL AUTEM UTRUMLIBET ESSE IN HIS QUAE FIUNT SED OMNIA ESSE VEL FIERI EX NECESSITATE. QUARE NON OPORTEBIT NEQUE CONSILIARI NEQUE NEGOTIARI, QUONIAM SI HOC FACIMUS, ERIT HOC, SI VERO HOC, NON ERIT. NIHIL ENIM PROHIBET IN MILLENSIMUM ANNUM HUNC QUIDEM DICERE HOC FUTURUM ESSE, HUNC VERO NON DICERE. QUARE EX NECESSITATE ERIT QUODLIBET EORUM VERUM ERAT DICERE TUNC. Omnia in futuro vel vera vel falsa esse definite in propositionibus arbitrantes impossibilitas ista consequitur: nihil enim neque ex libero voluntatis arbitrio neque ex aliqua possibilitate, neque ex casu quidquam fieri potest, si omnia necessitati subiecta sunt. Quamquam quidam non dubitaverint dicere omnia ex necessitate et quibusdam artibus conati sunt id quod in nobis est cum rerum necessitate coniungere. Dicunt enim quidam, quorum sunt Stoici, ut omnia quaecumque fiunt fati necessitate proveniant, et omnia quao fatalis agit ratio sine dubio necessitate contingere. Sed illa esse sola in nobis et ex voluntate nostra, quaecumque per voluntatem nostram et per nos ipsos vis fati complet ac perficit. Neque enim, inquiunt, voluntas nostra in nobis est sed idem volumus idemque nolumus, quidquid fati necessitas imperavit, ut voluntas quoque nostra ex fato pendere ƿ videatur. Ita, quoniam per voluntatem nostram, quaedam ex nobis fiunt et ea quae fiunt in nobis fiunt quoniamque voluntas ipsa ex necessitate fati est, etiam quae nos voluntate nostra facimus, quod necessitas imperavit ea, ipsa impulsi facimus necessitate. Quare hoc modo significationem liberi arbitrii permutantes necessitatem et id quod in nobis est coninugere impossibiliter et copulare contendunt. Illud enim in nobis est liberum arbitrium, quod sit omni necessitate uacuum et ingenuum et suae potestatis, quorumdamque nos domini quodammodo sumus vel faciendi vel non faciendi. Quod si voluntatem quoque nostram fati nobis necessitas imperet, in nobis voluntas ipsa non erit sed in fato, nec erit liberum arbitrium sed potius seruiens necessitati. Unde fit ut, qui omnes actus eventnum necessitate constringunt, dicant per hoc poplitem quoque nos non flectere, nisi fatalis necessitas iusserit, caput quoque non scalpere, quare nec lauare, quare nec agere aliquid. His etiam adiciam vel aliquid feliciter vel aliquid infeliciter facere vel pati. Unde fit ut neque casum neque liberum arbitrium nec possibile in rebus ullum esse contendant, quamuis liberum destruere metuentes arbitrium aliam ei fingant significationem, per quam nihilominus libera hominis voluntas euertitur. Aristotelica vero auctoritas ita haec in rebus posita et constituta esse confirmat, ut non exponat nunc, quid sit casus quidue possibile quidue in nobis, nec ea esse in rebus ƿ probet atque demonstret sed in tantum apud illum haec in rebus esse manifestum est, ut opinionem, qua quis arbitratur enuntiationes in futuro omnes esse veras, per hoc impossibilem esse dicat, quod casum et possibilitatem liberumque euertat arbitrium. Haec enim ita constituta in rebus putat, ut non de his ulla opus sit demonstratione sed impossibilis ratio iudicetur, quaecumque vel possibile vel casum vel id quod in nobis est conatur euertere. Et casum quidem quemadmodum definita in propositionibus futuris veritas destruat supra monstravit. Nunc autem quemadmodum eadem ipsa veritas definita futurarum et contingentium propositionum tollat liberi arbitrii facultatem maxima vi argumentationis exsequitur dicens: huiusmodi cuncta contingere impossibilia, si quis unam enuntiationis partem definite veram vel falsam esse confingat. Sed nos secuti Porphyrium, cum huius disputationis expositionem coepimus, id quod prius dixit IN SINGULARIBUS ET FUTURIS ob hoc dixisse praediximus, quod facilior sit intellectus disputationis, si haec prius in singularibus perspicerentur. De quibus singularibus diligentissime praelocutus nunc de universalibus universaliter praedicatis et quae in his fiunt contradictiones loquitur. Ita enim dicit: SI OMNIS AFFIRMATIONIS ET NEGATIONIS VEL IN HIS QUAE IN UNIVERSALIBUS DICUNTUR UNIVERSALITER VEL IN HIS QUAE SUNT SINGULARIA NECESSE EST OPPOSITARUM HANC ESSE VERAM, ILLAM VERO FALSAM. Alexander autem in singularibus et futuris dixisse eum arbitratur, tamquam si diceret in his futuris ƿ quae in generatione et corruptione sunt. Sunt enim quaedam futura quae in generatione et corruptione non sunt, ut quod de sole vel de luna vel de caeteris caelestibus pronuntiatur. Haec vero, quae sunt in rebus his quarum est et nasci et corrumpi natura, unam semper non necesse est veram esse, alteram falsam. Sed neutram ego improbo expositionem, utraeque enim veracissima ratione firmantur. Omnis autem sensus talis est, quo necessitatem solam in rebus imperare destruit Aristoteles: omne quod natura est non frustra est; consiliari autem homines naturaliter habent; quod si necessitas in rebus sola dominabitur, sine causa est consiliatio; sed consiliatio non frustra est, natura enim est: non igitur potest in rebus cuncta necessitas. Ordo autem se sit habet: QUAE ERGO, inquit, CONTINGUNT INCONVENIENTIA HAEC SUNT ET HUIUSMODI ALIA, scilicet quoniam qui est in rebus casus euertitur, alia vero quoniam possibilitas et liberi arbitrii voluntas amittitur. Et haec quomodo contingunt ipse secutus est dicens: SI OMNIS AFFIRMATIONIS ET NEGATIONIS VEL IN HIS QUAE IN UNIVERSALIBUS DICUNTUR UNIVERSALITER VEL IN HIS QUAE SUNT SINGULARIA NECESSE EST OPPOSITARUM HANC ESSE VERAM, ILLAM VERO FALSAM, NIHIL AUTEM UTRUMLIBET ESSE IN HIS QUAE FIUNT SED OMNIA ESSE VEL FIERI EX NECESSITATE. Tunc enim inconvenientia illa contingunt, si omnis affirmatio et negatio definite vera vel falsa est sive in his contradictionibus quae in universalibus angulariter fiunt sive ƿ in singularibus. Tunc enim nihil est utrumlibet sed ex necessitate omnia, quoniam veritatem et falsitatem propositionum rerum eventus ex necessitate consequitur. Quare (ut ipse ait) non oportebit neque consiliari neque negotiari, quoniam si hoc facimus, erit hoc, si vero hoc, non erit. Euertitur enim consiliatio, si frustra est, frustra autem eam esse dicit, quisquis in rebus solam ponit fati necessitatem. Cur enim quisque consilium habeat, si nihil ex eo quod consiliatur efficiet, cum administret cuncta necessitas? Quare non oportebit consiliari vel, si quis consiliatur, negotiari non debet. Negotiari autem est actu aliquid et negotio agere, non lucrum sed aliquam causam vel actum. Nihil enim ipse per actum suum consiliumque expediet, nisi fati necessitas inbet. Docuit autem quid esset consiliatio per hoc quod ait: QUONIAM SI HOC FACIMUS, ERIT HOC, SI HOC, NON ERIT. Ita enim semper fit consiliatio, ut si sit Scipio, ita consiliabitur: si in Africam exercitum ducam, cladem Hannibalis ab Italia removebo: sin vero non ducam, non eripietur Italia. Hoc est enim dicere: si hoc facio, ut si in Africam exercitum ducam, erit hoc, id est eripietur Italia: sin vero hoc, id est si hic mansero, non erit hoc, non eripietur Italia. Et in aliis omnibus rebus eodem modo. Simul autem monstravit in consiliis non esse necessitatem. Si enim hoc, inquit, faciam, erit hoc, et si hoc, non erit. Quod si necessitas in rebus esset, sive hoc quis faceret sive non faceret, quod necesse esset eveniret. Quare quod consilii ratione fit non fit violentia necessitatis. Adiunxit ƿ autem ei quod est consiliari NEQUE NEGOTIARI et est ordo hoc modo: QUARE NON OPORTEBIT NEQUE CONSILIARI, QUONIAM SI HOC FACIMUS, ERIT HOC, SI VERO HOC, NON ERIT (NIHIL ENIM PROHIBET IN MILLEN SI MUM ANNUM HUNC QUIDEM DICERE HOC FUTURUM ESSE, HUNC VERO NON DICERE. QUARE EX NECESSITATE ERIT QUODLIBET EORUM VERUM ERAT DICERE TUNC) NEQUE NEGOTIARI id est actum incipere atque negotium gerere. Prior enim est consiliatio, posterius negotium sed negotium post consiliationem posuit et cuncta quae ad consiliationis naturam addi oportebat post negotiationis interpositionem subdidit. Est autem hoc modo: si omnia, inquit, necessitas agit, non oportet consiliari, quoniam si hoc facimus proveniet nobis hoc, si vero hoc facimus, non proveniet. Nihil enim prohibet frustra unum dicere, alterum negare dicentem: si hoc facimus, erit hoc aut non erit. Quod enim eventurum est fiet, sive ille per consilium coniectet hoc posse fieri, si quid aliud fecerit, sive ille neget hoc posse fieri, si hoc quod dixit faciat. Ex necessitate enim futurum est quidquid unus ipsorum verum dixerit. Quod si consiliari omnino non oportet, nec negotiari oportebit id est nullum incipere negotium. Sive enim quis incipiat sive non incipiat, quod ex necessitate est sine ulla dubitatione proveniet. Quare nihil alter homo altero distabit homine. Eo enim meliores homines ƿ iudicamus, quod potiores sunt in consilio. Sed ubi consiliatio frustra est cuncta necessitate faciente, homines quoque inter se nihil differunt. Ipsa enim consiliatio nil differt utrum bona an mala sit, cum proventus necessitas in fati administratione consistat. Quare si boni consilii homines laude digni sunt, mali consilii vituperatione, non aliter hoc erit iuste, nisi malus actus malumque consilium et e contra bonum in nostra sit potestate et non in fato. Cum enim nulla ex necessitate constringitur eventus rei, tunc et liberum voluntatis arbitrium, ut non sit fatali seruiens necessitati. Ergo neque qui in hoc mundo simplices rerum ordines posuerunt recipiendi sunt et hi qui in permixta hac mundana mole non permixtas quoque actuum causas accipiunt repudiandi. Nam neque qui casu omnia evenire dicunt recte arbitrantur neque qui omnia necessitatis violentia fingunt sana opinione tenentur neque omnia ex libero arbitrio esse manifestum est sed horum omnium et causae mixtae et eventus. Sunt enim quaedam ex casu, sunt aliqua ex necessitate, quaedam etiam videmus libero teneri iudicio. Et actuum quidem nostrorum voluntas in nobis est. Nostra enim voluntas domina quodammodo est nostrorum actuum et totius vitae rationis sed non ƿ eodem modo eventus quoque in nostra est potestate. Pro alia namque re aliquid ex libero arbitrio facientibus ex isdem veniens causis casus interstrepit. Ut [cum] scrobem deponens quis, ut infodiat vitem, si thesaurum inveniat, scrobem quidem deponere ex libero venit arbitrio, invenire thesaurum solus attulit casus, eam tamen causam habens casus, quam voluntas attulit. Nisi enim foderet scrobem, thesaurus non esset inventus. Quidam autem eventus nostris voluntatibus suppetit, quosdam impedit quaedam violenta necessitas. Prandere enim vel legere et alia huiusmodi sicut ex nostra voluntate sunt, ita quoque eorum saepe ex nostra voluntate pendet eventus. Quod si nunc imperare Persis velit Romanus, arbitrium quidem voluntatis in ipso est sed hunc eventum durior necessitas retinet et ad perfectionem uetat adduci. Itaque omnium rerum et casus et voluntas et necessitas dominatur nec una harum res in omnibus ponenda est sed trium mixta potentia. Unde fit ut peccantium consideretur magis animus potius quam eventus et puniatur animus non perfectio, idcirco quod voluntas quidem nobis libera est sed aliquotiens perfectionis ordo retinetur. Quod si omnia vel casu vel necessitate fierent, nec laus digna bene facientibus nec ultio delinquentibus nec leges ullae essent iustae, quae aut bonis praemia aut malis restituerent poenas. Venio nunc ad illud, quod multis quaeritur modis, an divinatio maneat, si non omnia in rebus ex necessitate contingunt. Nam quod in vera praedictione est, ƿ idem est in scientia, et sicut cum quis verum praedicit quod vere praedicitur esse necesse est, ita quod quis futurum novit illud futurum esse necesse est. Sed divinatio non omnia ut ex necessitate futura pronuntiat atque idcirco frequenter ita divinatur, quod facillime in ueterum libris agnoscitur: hoc quidem eventurum est sed si hoc fit non eveniet, quasi intercidi possit et alio modo evenire. Quod si ita est, necessitate non evenit. Utrum autem, si omnia futura sciat deus, omnia esse necesse est, ita quaeramus. Si quis dicat dei scientiam de futuris eventuum subsequi necessitatem, is profecto conversurus est, si omnia necessitate non contingunt, omnia deum scire non posse. Nam si scientiam dei sequitur eventuum necessitas, si eueutuum necessitas non sit, divina scientia perimitur. Et quis tam impia ratione animo torqueatur, ut haec de deo dicere audeat? Sed fortasse quis dicat, quoniam evenire non potest, ut deus omnia futura non noverit, hinc evenire ut omnia ex necessitate sint, quoniam deo notitiam rerum futurarum tollere nefas est. Sed si quis hoc dicat, illi videndum est, quod deum dum omnia scire conatur efficere omnia nescire contendit. Binarium enim numerum esse imparem si quis se scire proponat, non ille noverit sed potius nescit. Ita quod non est potentiae nosse se id ƿ arbitrari nosse potius impotentiae est. Quisquis ergo dicit deum cuncta nosse et ob hoc cuncta ex necessitate esse futura, is dicit deum ex necessitate eventura credere, quaecumque ex necessitate non eveniunt. Nam si omnia ex necessitate eventura novit deus, in notione sua fallitur. Non enim omnia ex necessitate eveniunt sed aliqua contingenter. Ergo si quae contingenter eventura sunt ex necessitate eventura noverit, in propria providentia falsus est. Novit enim futura deus non ut ex necessitate evenientia sed ut contingenter, ita ut etiam aliud posse fieri non ignoret, quid tamen fiat ex ipsorum hominum et actuum ratione persciscat. Quare si quis omnia ex necessitate fieri dicat, deo quoque benivolentiam subripiat necesse est. Nihil enim illius benignitas parit, quandoquidem cuncta necessitas administrat, ut ipsum dei benefacere ex necessitate quodammodo sit et non ex ipsius voluntate. Nam si ex ipsius voluntate quaedam fiunt, ut ipse nulla necessitate ciaudatur, non omnia ex necessitate contingunt. Quis igitur tam impie sapiens deum quoque necessitate constringat? Quis omnia ex necessitate fieri dicat, ista quoque vis impossibilitatis eveniet? Quare ponendum in rebus est casu quaedam posse et voluntate effici et necessitate constringi et ratio, quae utrumuis horum subruit, impossibilis iudicanda est. Non igitur immerito Aristoteles ad impossibilem rationem perducit dicens et possibilitatem et casum et liberum arbitrium deperire, quod fieri nequit, si omnium futurarum ƿ enuntiationum una semper vera est definite, falsa semper altera definite. Harum enim veritatem et falsitatem necessitas consequitur, quae et casum de rebus et liberum subiudicat arbitrium. Unde nunc quoque idem repetens dicit: nihil impedire, utrum aliquis ante mille annos dicat aliquid futurum esse an alius neget. Non enim secundum dicere vel negare cuncta facienda sunt vel non facienda sed si necesse est dicentem vel negantem res quoque affirmatas vel negatas subsequi, [etiam si illi non dicant] quae illis dicentibus evenire necesse erat, etiam non dicentibus evenire necesse est. Dicit autem hoc modo: AT VERO NEC HOC DIFFERT, SI ALIQUI DIXERUNT CONTRADICTIONEM VEL NON DIXERUNT; MANIFESTUM EST ENIM, QUOD SIC SE HABENT RES, ET SI HIC QUIDEM AFFIRMAVERIT, ILLE VERO NEGAVERIT; NON ENIM PROPTER NEGARE VEL AFFIRMARE ERIT VEL NON ERIT NEC IN MILLENSIMUM ANNUM MAGIS QUAM IN QUANTOLIBET TEMPORE. QUARE SI IN OMNI TEMPORE SIC SE HABEBAT, UT UNUM verE DICERETUR, NECESSE ESSET HOC FIERI ET UNUMQUODQUE EORUM QUAE FIUNT SIC SE HABERET, UT EX NECESSITATE FIERET. QUANDO ENIM VERE DICIT QUIS, QUONIAM ERIT, NON POTEST NON FIERI ET QUOD FACTUM EST VERUM ERAT DICERE SEMPER, QUONIAM ERIT. ƿ Eventus necessariarum rerum Aristoteles non ex praedicentium veritate sed ex ipsarum rerum natura considerans inquit: licet necesse sit, quisquis de re aliqua vera praedixerit, rem quam ante praenuntiaverit evenire, non tamen idcirco rerum necessitas ex praedictionis veritate pendet sed divinandi veritas ex rerum potius necessitate perpenditur. Non enim idcirco esse necesse est, quoniam verum aliquid praedictum est sed quoniam necessario erat futurum, idcirco de ea re potuit aliquid vere praedici. Quod si ita est, eveniendi rei vel non eveniendi non est causa is qui praedicit futuram esse vel negat. Non enim affirmationem et negationem esse necesse est sed idcirco ea esse necesse est quae futura sunt, quoniam in natura propria quandam habent necessitatem, in quam si quis incurrerit, verum est quod praedicit. Ergo si quaecumque nunc facta sunt verum de his fuisset dicere quoniam erunt, sive ille dixisset sive non dixisset, haec quae nunc facta sunt erant ex necessitate futura. Non enim propter dicentem vel negantem in rebus necessitas est sed propter rerum necessitatem veritas in praenuntiatione vel falsitas invenitur. Quare si etiam ea quae nunc facta sunt vere potuissent praedici quoniam erunt et his ita positis rem necesse esset evenire, sive illi praedicerent sive non praedicerent, necesse est omne quod fit ex necessitate es se futurum et nihil omnino utrumlibet ƿ in rebus est. Namque si nihil necessitatem rerum adivuat divinatio et nihil interest, utrum quis praedicat futurum esse aliquid an neget an nullus omnino aliquid nec in affirmatione nec in negatione praedicat, manifestum est quoniam nec de eo ulla distantia est, sive quis ante quamlibet multum tempus aliquid eventurum vere esse praedixerit sive ante quamlibet paucos dies vel horas vel momenta. Nihil enim interest: sive enim quis ante mille annos praediceret, quod ex necessitate esset futurum, sive ante annum vel mensem vel diem vel horam vel momentum, de necessitate rei eventurae nihil moveret. Quod enim nihil interesset utrum praediceretur an non praediceretur, nihil quoque interest an iuxta praedicatur an longius. Quod si haec ita sunt et omnia quaecumque evenerunt futura fuisse necesse est, totum liberum arbitrium perit, totus casus absumitur, rerum possibilitas praeter necessitatem omnis excluditur. Simul autem Aristoteles praenuntiationem eventumque coniungens rerum necessitatem ex ipsa propositionum veritate confirmat dicens: si haec ita sunt, ut in omni tempore sic se haberet unumquodque quod factum est, ut hoc ipsum vere praediceretur, NECESSE ESSET HOC FIERI, id est necesse esset quod praedictum vere est evenire. Unumquodque enim eorum quae fiunt et verepraedicuntur sic se habet, ut ex necessitate fiat. Hoc autem cur fiat haec ratio est: quod enim vere quis dicit, fieri necesse est. Illa enim veritas ex rerum ƿ necessitate procreatur. Quod si etiam id quod factum est veraciter praenuntiaretur futurum, nulla esset dubitatio omnia ex necessitate provenire. Quod si hoc, inquit, est impossibile (videmus enim quasdam res ex principio liberi arbitrii et ex nostrorum actuum fonte descendere), quid dubitamus frivolam rationem omnium necessitatis excludere nec dilectum humanae vitae interpositione necessitatis absumere? Quae enim erit ulla discretio inter homines, si liberi arbitrii iudicium perit? Cur postremum leges conditae, cur publice iura responsa sunt? Cur instituta moresque, publici et privati actus constitutionibus principum et iudiciorum nexibus continentur, si certum est nihil humanis licere propositis? Frustra enim cuncta sunt, si liberum arbitrium non est. Leges enim et caetera ad continendos animos hominum conditas scimus. Quod si se ipsi animi non regunt et eos aliqua quaedam violentia necessitatis impellit, dublum non est quin uacuae istae leges sint, quae nihil sponte facientibus proponuntur. Sed haec quam sint impossibilia ipse Aristoteles probat, cuius recta sententia neque casum neque necessitatem neque possibilitatem in utraque parte naturae neque liberum tollit arbitrium sed cuncta permiscens rebus pluribus mundum compositum non arbitratur simplici vel casu vel necessitate vel liberae voluntatis iudicio contineri. ƿ QUOD SI HAEC NON SUNT POSSIBILIA: VIDEMUS ENIM ESSE PRINCIPIUM FUTURORUM ET AB EO QUOD CONSILIAMUR ATQUE AGIMUS ALIQUID. Impossibilia, inquit, ista sunt ut omnia ex necessitate proveniant. Sumus enim quorundam nos ipsi quoque principia et animus noster ratione formatus actionesque nostrae ea ratione directae quarundam rerum principium tenent. Sic enim id quod in nobis est habere videmur: nullo extra impediente vel cogente ad quod nobis videtur ratione iudicante prosilimus. Nec omnia necessitatibus subripienda sunt. Omnium namque animalium genus in eo quod animalia sunt subiectum est aliud naturae, aliud caelestibus siderum cursibus, aliud rationi quoque mentis et animi cogitationi. Arbores namque et animalia irrationabilia illae quidem tantum naturae subiectae sunt, pecudes vero etiam caelestium decretis. Homines autem et naturae et sideribus et propriae voluntati subiecti sunt. Multa enim natura dominante vel facimus vel patimur, ut mortem vel huiusmodi habitudinem corporis. Multa secum rerum ipsarum necessitas trahit, ut ea quae cum facere velimus, non tamen facere valeamus. Multa autem dat liberum voluntatis arbitrium, quae nobis volentibus fiunt [ut fierent si velimus]. Unde fit ut natura quae motus ƿ est principium et liberi arbitrii facultate animi ratione participet. Anima vero velut inligata corporibus, quibus natura dominatur, imaginationibus et cupiditatibus et iracundiae ardoribus caeterisque, quae afferunt corpora, ex ipsa cui inligata est natura participat. Cuncti autem divinae providentiae subiecti ex illa quoque divinorum voluntate pendemus. Itaque nec caelestium necessitas tota subruitur nec casum disputatio haec de rebus eliminat et liberum firmat arbitrium. Sed haec maiora sunt quam ut nunc digne pertractari queant. Sumus igitur nos quoque rerum principia et ex nostris consiliis atque actibus in rebus plura consistunt. Quod si ea quae per hanc rationem auferuntur perspicua sunt, quod vero ponitur id est affirmationem et negationem omnem in futuro veram esse non aeque perspicuum est, cur dubitamus mendacem subterfugere rationis viam et tenere ea quae cum vera sunt tum manifesta sunt repudiatis his, quae nec veritate ulla firma sunt nec perspicuitate clarescunt? ET QUONIAM SUPRA IAM DIXERAT: QUARE NON OPORTEBIT NEQUE CONSILIARI NEQUE NEGOTIARI, nunc hoc reddidit ad id quod ait CONSILIARI DICENS ESSE PRINCIPIUM FUTURORUM ET AB EO QUOD CONSILIAMUR; ad id quod ait NEQUE NEGOTIARI reddidit id quod subiecit ATQUE AGIMUS. Quare tanta brevitate oratio constricta est, ut in ea teneatur rationis ordinisque necessitas. ET QUONIAM EST OMNINO IN HIS QUAE NON SEMPER ACTU SUNT ESSE POSSIBILE ET NON, IN ƿ QUIBUS UTRUMQUE CONTINGIT ET ESSE ET NON ESSE, QUARE ET FIERI ET NON FIERI. ET MULTA NOBIS MANIFESTA SUNT SIC SE HABENTIA, UT QUONIAM HANC UESTEM POSSIBILE EST INCIDI ET NON INCIDETUR SED PRIUS EXTERETUR. SIMILITER AUTEM ET NON INCIDI POSSIBILE EST. NON ENIM ESSET EAM PRIUS EXTERI, NISI ESSET POSSIBILE NON INCIDI. QUARE ET IN ALIIS FACTURIS, QUAECUMQUE SECUNDUM POTENTIAM DICUNTUR HUIUSMODI: MANIFESTUM EST, QUONIAM NON OMNIA EX NECESSITATE VEL SUNT VEL FIUNT SED ALIA QUIDEM UTRUMLIBET ET NON MAGIS VEL AFFIRMATIO VEL NEGATIO, ALIA VERO MAGIS QUIDEM IN PLURIBUS ALTERUM SED CONTINGIT FIERI ET ALTERUM, ALTERUM VERO MINIME. Continuus quidem sensus est ex superioribus hoc modo: supra enim ait quod si haec non sunt possibilia id est ut omnia necessitas administret: videmus enim a nobis quoddam esse principium futurorum et a nostris actibus atque consiliis: his illud addidit: quoniamque sunt aliqua quae possibilia quidem sunt esse cum non sint et non esse cum sint. Haec etiam simul auferuntur, si necessitas in omnibus dominetur. Et sensus quidem cum superioribus ita coniunctus est, quid autem habeat argumentationis tota sententia, hoc modo perspiciendum est: possibile esse dicitur quod in utramque partem facile naturae suae ratione vertatur, ut et cum non sit possibile sit ƿ esse nec cum sit ut non sit res ulla prohibeat. Ita ergo et quod possibile dicimus a necessitate seiungimus. Aliter enim dicitur possibile me esse ambulare cum sedeam, aliter solem nunc esse in sagittario et post paucos dies in aquarium transgredi. Ita enim possibile est ut etiam necesse sit. Possibile autem dicere solemus, quod et cum non sit esse possit et cum sit non esse iterum possit. Si quis ergo omnia necessitati subiecerit, ille naturam possibilitatis intercipit. Tres sunt ergo sententiae de possibilitate. Philo enim dicit possibile esse, quod natura propria enuntiationis suscipiat veritatem, ut cum dico me hodie esse Theocriti Bucolica relecturum. Hoc si nil extra prohibeat, quantum in se est, potest veraciter praedicari. Eodem autem modo idem ipse Philo necessarium esse definit, quod cum verum sit, quantum in se est, numquam possit susceptivum esse mendacii. Non necessarium autem idem ipse determinat, quod quantum in se est possit suscipere falsitatem. Impossibile vero, quod secundum propriam naturam numquam possit suscipere veritatem. Idem tamen ipse contingens et possibile unum esse confirmat. Diodorus possibile esse determinat, quod aut est aut erit; impossibile, quod cum falsum sit non erit verum; necessarium, quod cum verum sit non erit falsum; non necessarium, quod aut iam est aut erit falsum. Stoici vero possibile quidem posuerunt, quod susceptibile esset verae praedicationis nihil his prohibentibus, quae cum extra sint cum ipso tamen fieri contingunt. ƿ Impossibile autem, quod nullam umquam suscipiat veritatem aliis extra eventum ipsius prohibentibus. Necessarium autem, quod cum verum sit falsam praedicationem nulla ratione suscipiat. Sed si omnia ex necessitate fiunt, in Diodori sententiam non rectam sine ulla dubitatione veniendum est. Ille enim arbitratus est, si quis in mari moreretur, eum in terra mortem non potuisse suscipere. Quod neque Philo neque Stoici dicunt. Sed quamquam ista non dicant, tamen si unam partem contradictionis eventu metiuntur idem Diodoro sentire coguntur. Nam si, quisquis in mari mortuus est, illum necesse fuit in mari necari, impossibile eum fuit mortem in terra suscipere. Quod est perfalsum. Atque haec omnia impossibilia subire coguntur, quicumque cum definite alteram contradictionis partem in futuro veram esse contendunt, solam necessitatem in rebus esse dicunt. Neque enim, si quis naufragio periit in pelago, idcirco si numquam navigasset immortalis in terra futurus fuisset. At ergo non ex eventu rerum sed ex natura eventus ipsos suscipientium propositionum contradictiones indicandae sunt. Si enim mihi omnia nunc suppeditent ut Athenas eam, etiamsi non uadam, posse me tamen ire manifestum est; et cum vero potuisse non ire, id quoque apud eos qui eventus ex rerum natura recta ratione diiudicant indubitatum est. ƿ Non ergo id est possibile ut sit necessarium sed quamquam quod necessarium est possibile sit; est tamen alia quaedam extrinsecus possibilitatis natura, quae et ab impossibili et a necessitate seiuncta sit. Aristoteles enim hanc habet opinionem de his quae semper esse necesse est. Ea enim putat nullam habere ad contraria cognationem: ut nix quoniam semper est frigida numquam calori coniuncta est. Ignis quoque numquam frigori cognatus est, idcirco quod semper in frigoris contrarietate versatur id est in calore. Omnia ergo quaecumque sunt necessaria nullam ad contraria earum qualitatum, quas ipsa retinent, habent cognationem. Quod si quam cognationem haberet ignis ad frigus, frustra esset illa cognatio numquam igne in frigus qualitatem vertente. Sed novimus nihil proprium natum frustra naturam solere perficere. Ergo illa sint posita necessaria quaecumque ad contraria nullam habent cognationem. Quaecumque autem habent illa sunt non necessaria sed quoniam ad utramque partem contrarietatis naturali quadam cognatione videntur esse coniuncta, idcirco in utraque parte eorum eventus possibilis est: ut lignum hoc potest quidem secari sed nihilo tamen minus habet ad contraria cognationem, potest enim non secari, et aqua potest quidem calescere sed nihil eam prohibet frigori quoque esse coniunctam. Et universaliter dicere ƿ est: quaecumque neque semper sunt neque semper non sunt sed aliquotiens sunt, aliquotiens non sunt, ea per hoc ipsum quod sunt et non sunt habent aliquam ad contraria cognationem. Haec autem impossibilium et necessariorum media sunt. Impossibile enim numquam esse potest, necessarium numquam non esse: inter haec propria quorundam natura est, quae horum utrorumque sit media, quae et esse scilicet possit et non esse. Ergo hoc nunc dicit: videmus, inquit, IN HIS QUAE NON SEMPER ACTU SUNT (illa autem non semper actu sunt, quae ad utraque contraria habent cognationem: ignis semper actu calidus est, aqua vero non semper) quocirca videmus IN HIS QUAE NON SEMPER ACTU SUNT esse quaedam possibilia et non, id est ut et sint et non sint. Quod in his evenit IN QUIBUS UTRUMQUE CONTINGIT ID EST ET ESSE ET NON ESSE, ut aquam et esse calidam et non esse calidam, fieri quoque calidam et non fieri. Multaque nobis perspicua sunt ita sese habentia, ut in utraque parte eventus sine ullo alicuius rei impedimento vertatur, ut uestem quam possibile est quidem secari sed fortasse ita contingit, ut non ante ferro dividatur, quam eam exterat uetustas. Et hoc fieri potest, ut quaelibet uestis non ferro potius minutatim eat quam usu ipso exteratur. Similiter autem non solum eam secari possibile est. Non enim esset eam prius exteri quam secari, nisi prius possibile esset non secari. Cum enim ƿ exteritur, non secatur. Hoc autem in quibus eveniat universaliter monstrat. Evenit hoc enim, inquit, in facturis. Facturae autem sunt, in quibuscumque generatio est atque corruptio. Sive enim quid natura fiat sive arte, in his a faciendo facturam dixit. In his ergo facturis alia quidem potestate sunt, alia actu: ut aqua calida quidem est possibilitate, potest enim fieri calida, frigida vero actu est, est enim frigida. Hoc autem actu et potestate ex materia venit. Nam cum sit materia contrarietatis susceptrix et ipsa in se utriusque contrarietatis habeat cognationem, si ipsa per se cogitetur, nihil eorum habet quae in se suscipit et ipsa quidem nihil actu est, omnia tamen potestate. Suscipiens autem contraria quamquam unam habeat contrarietatem, habet tamen et alteram simul sed non actu, ut in eadem aqua. Huius enim materia et caloris susceptrix est et frigoris sed cum utrumlibet horum susceperit vel calorem vel frigus, est quidem si ita contigit, calida, est etiam simul frigida sed non eodem modo. Nam fortasse actu calida est, frigida potestate. Ergo quod potestate est in rebus ex materia venit. Alioquin divinis corporibus nihil omnino est potestate sed omne actu: ut soli numquam est lumen potestate, cui quidem nulla obscuritas, vel toto caelo nulla quies. Ita sese ergo habent ex materia ut omnia ipsa essent potestate, nihil autem actu, arbitratu ƿ naturae, quae in ipsa materia singulos pro ratione distribuit motus et singulas qualitatum proprietates singulis materiae partibus ponit, ut alias quidem natura ipsa necessarias ordinarit, ita ut quam diu res illa esset eius in ipsa proprietas permaneret, ut igni calorem. Nam quamdiu ignis est, tamdiu ignem calidum esse necesse est. Aliis vero tales qualitates apposuit, quibus carere possint. Et illa quidem necessaria qualitas informat uniuscuiusque substantiam. Illa enim eius qualitas cum ipsa materia ex natura coniuncta est. Istae vero aliae qualitates extra sunt, quae et admitti possunt et non admitti. Atque hinc est generatio et corruptio. Ex natura igitur et ex materia ista in rebus possibilitas venit. Qua in re casus quoque aliquando subrepit, quae est indeterminata causa et sine ulla ratione cadens. Neque enim natura est quae frustra nil efficit nec arbitrium liberum quod in iudicio et ratione consistit sed extra est casus, qui propter aliam rem quibusdam factis ipse subitus et improvisus exoritur. Ex hac autem possibilitate etiam illa liberi arbitrii ratio venit. Si enim non esset fieri aliquid possibile sed omnia aut ex necessitate essent aut ex necessitate non essent, liberum arbitrium non maneret. Recte igitur nec omnia casu ut Epicurus nec necessitate omnia ut ƿ Stoicus nec rursus omnia libero arbitrio fieri proposuit sed cuncta permiscens in permixto mundo permixtas quoque rerum causae esse proposuit, ut aliae quidem ex necessitate, aliae vero casu vel libero arbitrio vel postremo possibilitate contingerent. Quorum omnium unum nomen est utrumlibet, vel in casu vel in voluntate vel in possibilitate. Sed horum divisionem facit. Nam eorum quae sunt utrumlibet alia sunt quae aequaliter se ad affirmationem et negatio. Nem habent, ut est lecturum me esse hodie Vergilium et non lecturum: utroque enim modo utrumque est. Hoc est enim quod ait ET NON MAGIS VEL AFFIRMATIO VEL NEGATIO. Aequaliter enim et possum legere Vergilium nunc et possum non legere. Alia vero sunt quae non se aequaliter habeant sed quamquam in una re frequentius eveniat, non tamen prohibitum est in altera provenire, ut in eo quod est hominem in senecta canescere. In pluribus quidem hoc contingit sed CONTINGIT FIERI ET ALTERUM, id est ut non canescat, alterum vero minime, id est ut canescat. Ita igitur et ex possibilitate et ex casu et ex libero arbitrio contradictionem in una parte de futuro definite non esse veram vel falsam firmissima et validissima argumentatione constituit. His autem adicit hoc: IGITUR ESSE QUOD EST, QUANDO EST, ET NON ESSE QUOD NON EST, QUANDO NON EST, NECESSE EST; SED NON QUOD EST OMNE NECESSE EST ESSE NEC QUOD NON EST NECESSE EST NON ESSE. NON ENIM IDEM EST OMNE QUOD EST ESSE NECESSARIO, QUANDO EST, ET SIMPLICITER ESSE EX NECESSITATE. ƿ Duplex modus necessitatis ostenditur: unus qui cum alicuius accidentis necessitate proponitur, alter qui simplici praedicatione profertur. Et simplici quidem praedicatione profertur, cum dicimus solem moveri necesse est. Non enim solum quia nunc movetur sed quia numquam non movebitur, idcirco in solis motu necessitas venit. Altera vero quae cum conditione dicitur talis est: ut cum dicimus Socratem sedere necesse est cum sedet, et non sedere necesse est cum non sedet. Nam cum idem eodem tempore sedere et non sedere non possit, quicumque sedet non potest non sedere, tunc cum sedet: igitur sedere necesse est. Ergo quando quis sedet tunc cum sedet eum sedere necesse est. Fieri enim non potest ut cum sedet non sedeat. Rursus quando quis non sedet, tunc cum non sedet, eum non sedere necesse est. Non enim potest idem non sedere et sedere. Et potest ista esse cum conditione necessitas, ut cum sedet aliquis, tunc cum sedet, ex necessitate sedeat, et cum non sedet, tunc cum non sedet, ex necessitate non sedeat. Sed ista cum conditione quae proponitur necessitas non illam simplicem secum trahit (non enim quicumque sedet simpliciter eum sedere necesse est sed cum adiectione ea quae est tunc cum sedet), sicut solem dicimus non necesse esse tunc moveri, cum movetur, nec hoc addimus, ut solem moveri necesse sit cum movetur sed tantum simpliciter dicimus solem moveri necesse est. Et haec necessitas simplex de sole dicta veritatem in oratione perficiet. At vero illa quae cum conditione dicitur, ut cum dicimus Socratem sedere necesse est, tunc cum sedet, id ƿ quod proponimus tunc cum sedet et hanc conditionem temporis si a propositione dividamus, de tota propositione veritas perit. Non enim possumus dicere quoniam Socrates ex necessitate sedet. Potest enim et non sedere. Habet enim quandam convenientiam et cognationem potestas Socratis sicut ad sedendum sic etiam ad non sedendum. Ergo id quod dicimus ex necessitate Socraten sedere, tunc cum sedet, ad accidens respicientes proponimus. Nam quoniam accidit Socrati sedere et eo tempore quo accidit ei non accidisse non potest (sic enim fiet ut eidem eadem res et accidat et non accidat uno eodemque tempore, quod impossibile est), idcirco accidens eius inspicientes dicimus necesse esse Socraten sedere sed non simpliciter sed tunc cum sedet. Et sicut Aethiopem dicere simpliciter esse candidum falsum est, verum tamen in aliquo esse candidum (in oculis enim illi vel in dentibus candor est), ita quoque falsum dicere Socraten ex necessitate sedere simpliciter, verum autem est hanc necessitatem in aliquo quodam tempore, non simpliciter praedicare, ut dicamus tunc cum sedet. Quemadmodum enim in sole dicimus, quoniam solem moveri necesse est, simpliciter, si ita dicamus Socraten sedere necesse est, falsum est. Sin vero marmoreum Socraten dicamus, quoniam Socraten marmoreum sedere necesse est, si fortasse sedens formatus sit, verum est et simpliciter de tali Socrate necessitas poterit praedicari. De ipso autem Socrate simpliciter ƿ talis necessitas non dicitur. Neque enim fieri potest, ut Socrates ex necessitate sedeat, nisi forte cum sedet. Tunc enim cum sedet, quoniam sedet et non potest non sedere, ex necessitate sedet. Alioquin non simpliciter ex necessitate sedet sed contingenter, potest enim surgere. Quod autem ex necessitate simpliciter est, illam permutare non potest necessitatem: ut quoniam simpliciter solem moveri necesse est, sol stare nulla ratione potest. Hoc igitur dicit Aristoteles: omne quod est, quando est, et omne quod non est, quando non est, esse cum conditione et non esse necesse est sed non sine conditione aut esse aut non esse simpliciter. Haec enim illis solis necessitatibus attributa sunt quaecumque nullius potentiae aut cognationis ad opposita sunt, ut sol ad quietem vel ignis ad frigus. Neque enim idem est, inquit Aristoteles, ex necessitate esse aliquid, quando est, in conditione vel non esse, quando non est, et simpliciter dicere omne ex necessitate esse vel non esse. Illud enim conditio verum fecit, in hoc simplicitatis natura effecit veritatem. SIMILITER AUTEM, inquit, ET IN EO QUOD NON EST. Etiam in eo quod non est idem est: non omne quod non est non esse necesse est sed tunc cum non est tunc non esse necesse est, et hoc in conditione rursus, non simpliciter. Duabus igitur his necessitatibus demonstratis, una conditionali, altera simplici, nunc ad contradictionem rursus de futuro contingentemque reuertitur. ƿ ET IN CONTRADICTIONE EADEM RATIO. ESSE QUIDEM VEL NON ESSE OMNE NECESSE EST ET FUTURUM ESSE VEL NON; NON TAMEN DIVIDENTEM DICERE ALTERUM NECESSARIO. DICO AUTEM NECESSE EST QUIDEM FUTURUM ESSE BELLUM NAVALE CRAS VEL NON ESSE FUTURUM SED NON FUTURUM ESSE CRAS BELLUM NAVALE NECESSE EST VEL NON FUTURUM ESSE, FUTURUM AUTEM ESSE VEL NON ESSE NECESSE EST. QUARE QUONIAM SIMILITER ORATIONES VERAE SUNT QUEMADMODUM ET RES, MANIFESTUM EST QUONIAM QUAECUMQUE SIC SE HABENT, UT UTRUMLIBET SINT ET CONTRARIA IPSORUM CONTINGANT NECESSE EST SIMILITER SE HABERE ET CONTRADICTIONEM. QUOD CONTINGIT IN HIS, QUAE NON SEMPER SUNT ET NON SEMPER NON SUNT. Planissime quam sententiam haberet de contingentibus propositionibus et futuris exposuit dicens: in his totam quidem contradictionem dictam unam quamlibet partem habere veram alteram falsam sed non ut aliquis dividat atque respondeat hanc quidem ex necessitate veram esse, illam vero ex necessitate alteram falsam: ut in eo quod dicimus: Sol occidit Sol hodie non occidit facillime in his aliquis dividens dicit, quoniam solem hodie occidere ex necessitate verum est, non occidere ex necessitate falsum. Ita sese enim habet divinorum corporum ratio et natura, ut in his ƿ nulla cognatio sit ad opposita, atque ideo vel quod sunt ex necessitate sunt vel quod non sunt ex necessitate non sunt. Ea vero quae in generatione et corruptione sunt non ita sunt. Habent enim hoc ipso, quod et gignuntur et corrumpuntur, ad opposita cognationem atque ideo in his non est unam partem contradictionis assumere et eam necessario esse praedicare et rursus aliam necessario non esse proponere quamuis totius contradictionis una quaelibet pars vera sit, altera falsa sed incognite et indefinite, et non nobis, verum natura ipsa harum rerum quae proponuntur dubitabilis, ut in ea propositione quae est: Socrates hodie lecturus est Socrates hodie lecturus non est Totius quidem contradictionis una vera est, una falsa (aut enim lecturus est aut non lecturus) et hoc confuse in tota oratione perspectum sed nullus potest dividere et respondere, quoniam vera est lecturum eum esse vel certe quoniam vera est non eum esse lecturum. Hoc autem non quod audientes de futuro nesciamus sed quod eadem res et esse possit et non esse. Alioquin si ex nostra inscientia hoc eveniret et non ex ipsarum rerum variabili et indefinito proventu, illa rursus impossibilitas contingeret, ut omnia necessitas administraret. Non enim propter scientiam nostram quod ex necessitate est eventurum est sed etiam si nos nesciamus, erit tamen alicuius rei eventus constitutus et indubitatus: illam rem futuram esse necesse est. Ergo quoniam hoc fieri non potest et ƿ sunt quaedam quae non ex necessitate proveniant sed contingenter, in his quamquam totius contradictionis in qualibet eius parte veritas inveniatur aut falsitas, non tamen ut aliquis dividat et dicat hanc quidem veram esse, illam vero falsam. Quod huiusmodi monstravit exemplo: cras enim bellum navale fieri aut non fieri necesse est, non tamen ex necessitate fiet cras aut ex necessitate cras non fiet, ut possit aliquis dividere et praedicare dicens cras fiet, ut hoc vere dicat et ita ex definito contingat, vel rursus cras non fiet, et hoc eodem modo proveniat: hoc fieri non potest sed tantum indefinite quaecumque una pars contradictionis vera est, altera falsa sed quae evenerit. Eventus autem ipsorum indiscretus est: et illud enim et illud poterit evenire. Hoc autem idcirco est quoniam non est ex antiquioribus quibusdam causis pendens rerum eventus, ut quaedam quodammodo necessitatis catena sit sed potius haec ex nostro arbitrio et libera voluntate sunt, in quibus est nulla necessitas. Quod si, inquit, itidem ORATIONES VERAE SUNT QUEMADMODUM ET RES: hoc sumpsit a Platone, qui dixit similiter se habere orationes rebus et cognatas quodammodo esse in ipsa significatione, si sint res impermutabiles et ratione stabili permanentes oratio quoque de his vera esset et necessaria, sin vero esset res quae varietate naturae numquam perpetuo permaneret in orationibus quoque fixa veritas non esset et nulla per huiusmodi orationes demonstratio proveniret. ƿ Hoc igitur sumens Aristoteles ut optime dictum sic ait: quoniam, inquit, orationes similiter sese habent quemadmodum res, manifestum est quoniam quaecumque res ita sunt, ut utrumlibet sint et contraria ipsorum contingere possint, necesse est ita contradictionem se habere, quae de illis natura instabilibus atque indefinitis rebus est, ut si res sint dubitabiles et indefinito variabilique proventu contradictio quoque quae de his rebus fit variabili indefinitoque proventu sit. Quae autem essent huiusmodi res, quarum eventus varius indefinitusque constaret, planissime demonstravit dicens: QUOD CONTINGIT IN HIS, QUAE NON SEMPER SUNT ET NON SEMPER NON SUNT. Ea enim sunt, in quibus contingit utrumlibet, quae neque semper sunt (possunt enim corrumpi) neque semper non sunt (possunt enim generari et fieri). Haec enim sunt quae habent ad opposita cognationem, sicut in ipsa propria substantia rerum ipsarum eventus docet. Nam esse et non esse oppositum est. Quod autem non fuit et generatur et fit ex eo quod non fuit est. Habuit igitur in hoc ad esse et non esse id est ad opposita cognationem. Sin vero idem ipsum quod est corrumpatur, ex eo quod fuit non erit. Habebit igitur rursus ad opposita cognationem. Quare et sicut harum quae sunt in generatione et corruptione rerum proventus indefinitus est, ita quoque et contradictionum partes, quamquam in tota contradictione una vera sit, altera falsa. Indefinitum ƿ enim et indiscretum est, quae una harum vera sit, quae altera falsa. HORUM ENIM NECESSE EST QUIDEM ALTERAM PARTEM CONTRADICTIONIS VERAM ESSE VEL FALSAM, NON TAMEN HOC AUT ILLUD SED UTRUMLIBET ET MAGIS QUIDEM VERAM ALTERAM, NON TAMEN IAM VERAM VEL FALSAM. QUARE MANIFESTUM EST, QUONIAM NON EST NECESSE OMNIS AFFIRMATIONIS VEL NEGATIONIS OPPOSITARUM HANC QUIDEM VERAM, ILLAM VERO FALSAM ESSE. Docuit supra nos in his quae utrumlibet sunt rebus contradictionis unam partem non esse definite veram, falsam vero alteram definite: nunc a frequentiori et a rariori argumentum trahit. Supra namque monstravit esse quasdam res quae frequentius quidem contingent, non tamen interclusum sit, ut et opposita aliquando contingent. Contingit enim ut rarius infrequentiusque contingat. Ergo si in his quaecumque in pluribus eveniunt non necesse est unam veram esse, alteram falsam (idcirco quod quicumque dixerit hominem in senecta canescere et hoc ex necessitate esse protulerit mentietur, potest enim et non canescere): si in his ergo non est definite una vera, altera falsa, in quibus una res frequentius evenit, rarius altera, multo minus in his in quibus oppositorum eventus aequalis est. Et verum est quidem dicere, quoniam hoc contingit frequentius, non tamen omnino quoniam ƿ contingit, idcirco quod, licet rarius, tamen contingit oppositum. Quod si neque in his quae in pluribus praedicantur una definite vera est, altera falsa et multo minus in his quorum aequaliter indiscretus eventus est, manifestum est in futuris et contingentibus propositionibus non esse unam veram, alteram falsam. Hoc enim in principio ut monstraret validissima argumentatione contendit. NEQUE ENIM QUEMADMODUM IN HIS QUAE SUNT, SIC SE HABET ETIAM IN HIS QUAE NON SUNT, POSSIBILIBUS TAMEN ESSE AUT NON ESSE SED QUEMADMODUM DICTUM EST. Ad divisionem temporum in principio factam totam reuocat quaestionem. Ait enim prius propositiones eas quae fierent aut in praesenti aut in praeterito aut in futuro praedicari. Et eas quidem quae de praeterito vel praesenti dicerentur definitam veritatem vel falsitatem habere, sive in sempiternis et divinis dicerentur rebus sive in nascentibus atque morientibus, in quibus utrumlibet contingeret, ut haberent ad opposita cognationem. In futuris vero, si de divinis quidem rebus aliquis et in mutabilibus loqueretur, eodem modo unam veram definite, alteram falsam esse definite. Non enim habere huiusmodi naturas ad opposita cognationem. In his autem quae in generatione et corruptione essent de futuro praedicatis vel affirmative vel negative non eundem esse modum veritatis definitae sed totius quidem contradictionis unam partem veram esse, alteram falsam, definite autem unam veram, definite alteram falsam minime. ƿ Nunc autem non utraque tempora posuit, praesens scilicet et praeteritum sed tantum praesens. Dixit enim: NEQUE ENIM QUEMADMODUM IN HIS QUAE SUNT, id est in his quae praesentia sunt. Quod vero ait IN HIS QUAE NON SUNT, POSSIBILIBUS TAMEN ESSE, de futuris loquitur, quae cum non sint tamen esse possunt. Non enim sic se habet in praesenti prasdicata propositio, quemadmodum in futuro, in his scilicet quae utrumlibet sunt et in generatione et in corruptione consistunt. In illis enim id est praeteritis et praesentibus definite una vera est, altera falsa: in his id est futuris et contingentibus veritas et falsitas propositionum nulla definitione constringitur. Sed quoniam de futuris propositionibus Aristotelicam sententiam quantum facultas fuit diligenter expressimus, prolixitatem voluminis terminemus.
Wednesday, August 11, 2021
Subscribe to:
Post Comments (Atom)
No comments:
Post a Comment