The Grice Club

Welcome

The Grice Club

The club for all those whose members have no (other) club.

Is Grice the greatest philosopher that ever lived?

Search This Blog

Wednesday, August 11, 2021

Grice e Boezio

 Maximam operis emensi partem ea quae sequuntur licet magnis quaestionibus impedita, tamen audacius atque animosius exsequimur nec defatigari in singulis partibus oportet totius dialecticae prodere adgressos atque expedire doctrinam. Itaque rectam commentationis seriem conteximus. TRANSPOSITA VERO NOMINA VEL VERBA IDEM SIGNIFICANT, UT EST ALBUS HOMO, EST HOMO ALBUS. NAM SI HOC NON EST, EIUSDEM MULTAE ERUNT NEGATIONES. SED OSTENSUM EST, QUONIAM UNA UNIUS EST. EIUS ENIM QUAE EST EST ALBUS HOMO NEGATIO EST NON EST ALBUS HOMO; EIUS VERO QUAE EST EST HOMO ALBUS, SI NON EADEM EST EI QUAE EST EST ALBUS HOMO, ERIT NEGATIO VEL EA QUAE EST NON EST NON HOMO ALBUS VEL EA QUAE EST NON EST HOMO ALBUS. SED ALTERA QUIDEM EST NEGATIO EIUS QUAE EST EST NON HOMO ALBUS, ALTERA ƿ VERO EIUS QUAE EST EST ALBUS HOMO. QUARE ERUNT DUAE UNIUS. QUONIAM IGITUR TRANSPOSITO NOMINE VEL VERBO EADEM FIT AFFIRMATIO VEL NEGATIO MANIFESTUM EST. Docet nunc quoniam si verba vel nomina transferantur et aliud prius, aliud vero posterius praedicetur, unam sine dubio significantiam retinere. Sive enim quis dicat: Est homo albus  sive: Est albus homo  sive: Homo albus est  sive: Albus homo est  sive quomodolibet aliter ordinem praedicationis permutet, eadem sine dubio significatio permanebit. Et hoc quidem fortasse oratoribus vel poetis non eodem modo perspiciendum est quo dialecticis. Etenim qui ad compositionem orationis spectant, maximum differt quo verba et nomina praedicationis suse ordine proferantur. Multum enim interest in eo quod ait Cicero: Ad hanc te amentiam natura peptrit, voluntas exercuit, fortuna servavit  ita dixisse ut dictum est an ita: ad hanc te amentiam peperit natura, exercuit voluntas, servavit fortuna. Sic enim minor est sententiae magnitudo minusque in ea lucet id quod si componatur eminet et sese vel nolentibus hominum auribus animisque patefacit. Rursus cum dicit Vergilius: Pacique imponere morem, potuisset servare metrum  si ita dixisset: moremque imponere paci sed esset debilior sonus nec eo ictu versus tam praeclare nunc compositus diceretur. Ergo non idem valet oratoribus vel poetis verborum nominumque ordo mutatus. ƿ Qui enim ad compositionem spectant, multum in ordine sermonum ornamenti reperient. Dialecticis vero, quibus nulla ad orationis leporem cura dicendi congruit quibusque sola veritas perscrutatur, nihil differt quolibet ordine verba et nomina si permutentur, cum tamen eandem vim quam prius in significatione retineant. Sed nec apud ipsos modis omnibus permutato ordine dictionis eadem semper vis significatioque servatur. Haec enim particula quae negativa est, id est 'non', multum valet multamque differentiam perficit variis adiecta locis. Si quis enim dicat: Homo albus non est  faciet indefinitam simplicem negationem. Si quis vero dicat: Homo non albus est  faciet indefinitam ex infinito praedicato affirmationem. Si quis autem praedicet: Non homo albus est  idem quoque constituit ex infinito subiecto indefinitam affirmationem. Rursus si quis dicat hoc modo: Omnis homo non iustus est  haec consentit ei quae dicit: Nullus homo iustus est  Quod si idem non ad universalitatis determinationem ponatur, ut dicatur: Non omnis homo iustus est  non iam universalis affirmatio infinitae praedicationis consentiens universali simplici negationi fit sed potius particularis negatio simplex. Videsne igitur quam multas faciat differentias negativa particula diversae nominum praedicationi coniuncta? Sed quamquam haec ita sint, potest tamen eadem alio modo diversis in locis posita eandem vim significationemque servare. ƿ Si enim posita non particula cum universalitate sua cum eadem ipsa saepius permutetur, idem sine dubio in significatione consistit. Si quis enim dicat: Non omnis homo albus est  particularis est negatio simplex. Si quis vero sic dicat: Homo non omnis albus est  eadem significatio est, vel si hoc modo: Homo albus non omnis est  nec haec a superiori significatione discedit, vel si quis amplius quoque permutet dicens: Homo albus est non omnis  a priori significatione nil discrepat. Eodem modo vel si quomodolibet aliter permutetur cum propria tamen universalitatis determinatione, diverso permutata modo idem semper necesse est in significatione seruetur. Eodem modo si eadem non particula cum alio nomine vel verbo iuncta saepius transferatur, ut cum dicimus homo iustus non est, rursus homo non est iustus, rursus non est homo iustus, eadem significatio retinetur. Quocirca si sola negativa parcula permutata sit et non eodem semper ordine praedicetur, multas differentias faciet propositionum. Sin vero iuncta cum alio nomine saepius (ut dictum est) transferatur, eadem in translationibus omnibus significatio permanebit. His igitur ita dispositis videndum est quae sit Aristotelis demonstratio verba et nomina transposita eandem semper vim significationemque subicere. Ait enim: TRANSPOSITA VERO VERBA VEL NOMINA IDEM SIGNIFICANT, UT EST ALBUS HOMO, EST HOMO ALBUS. Haec enim transpositis nominibus atque verbis eandem retinet significationem. In illa enim prius albus est, posterior homo, in hac autem prior homo, posterior albus. Quod si hoc falsum est et non sunt eaedem ƿ sed a se diversae sunt, impossibile aliquid inconveniensque contingit. Erunt enim duae negationes unius affirmationis, quod est impossibile. Ostensum enim est quoniam una negatio unius affirmationis est. Nunc igitur videamus si hae affirmationes quae dicunt: Est albus homo  et: Est homo albus  non sunt eaedem sed diversae, quemadmodum unius affirmationis duae sint negationes. Et primo quidem disponantur hoc modo: Est albus homo Est homo albus  huius ergo propositionis quae dicit: Est albus homo  erit negatio ea scilicet quae proponit: Non est albus homo  Alia namque quae esse possit rationabiliter non potest inveniri. Disponantur igitur rursus eaedem et superior cum propria negatione: Est albus homo Non est albus homo Est homo albus  Cum igitur eius quae dicit: Est albus homo  negatio sit ea quae proponit: Non est albus homo  si ea quae dicit: Est homo albus  diversa erit ab ea propositiones quae enuntiat: Est albus homo  alia eius erit negatio. Sit ergo aut ea quae dicit: Non est non homo albus  aut ea quae dicit: Non est homo albus  Rursus igitur disponantur duae quidem affirmationes primae alternatim positae et e contrario confessa prioris negatio. Contra secundam vero utraeque hae negationes quas dicimus adscribantur. Est albus homo Non est albus homo Est homo albus Non est non homo albus Non est homo albus  ƿ His ergo ita descriptis eius propositionis quae dicit: Est homo albus  non potest illa esse negatio quae dicit: Non est non homo albus  Illius est enim negatio quae habet subiectum infinitum quae dicit: Est non homo albus  similiter autem et si quamlibet aliam quis posuerit negationem, eius sine dubio alia affirmatio reperietur. Unde fit ut relinquatur ea eius esse negatio quae proponit: Non est homo albus  Est ergo negatio eius quae dicit: Est homo albus  ea quae dicit: Non est homo albus  Sed eius affirmationis quae proponit: Est albus homo  negatio est et ista quae dicit: Non est homo albus  Quod probat ea res quod inter se verum falsumque dividunt. Nam si verum est esse album hominem, falsum est non esse hominem album. Quod si in aliquibus verum invenitur, hoc secundum definitionem propositionis agnoscitur, non secundum negationis formam, ut magis secundum quantitatem non sint sibi oppositae potius quam secundum qualitatem. Quod illa res nuonstrat si quis sic dicat: Est albus omnis homo  Si contra hanc ponatur non est omnis homo albus, perspicuum est quoniam inter se et veritatem dividunt et falsitatem. Unam enim veram esse necesse est, unam falsam. Quare etiam si determinationes auferantur, eadem oppositio redit, licet sit indefinita. Nam sicut in ea quae dicit: Omnis homo iustus est Non omnis homo iustus est  sublatis omnis et: Non omnis homo iustus est  et: Homo iustus non est  affirmatio et negatio sunt oppositae, ita quoque et in ƿ his sublato omnis et non omnis ea quae dicit: Est albus homo  ei quae dicit: Non est homo albus  opposita est. Additis enim determinationibus una semper vera est, altera falsa. Sed diximus quoniam eius affirmationis quae dicit: Est albus homo  negatio esset: Non est albus homo  Duae igitur negationes: Non est albus homo  et: Non est homo albus  unius affirmationis sunt quae enuntiat: Est albus homo  Quod evenit si negationes hae quae dicunt: Non est homo albus  et: Non est albus homo  a se diversae sunt. Quod ex eo contingit quod prius propositum est eam quae dicit: Est albus homo  diversam esse ab ea quae dicit: Est homo albus  Quod si hoc impossibile est ut una affirmatio duas habeat negationes et perspicuum est contra eam affirmationem quae dicit: Est albus homo  utrasque has negationes quae dicunt: Non est albus homo  et: Non est homo albus  opponi, hae a se diversae non sunt sibique consentiunt et tantum permutatione nominis distant, caeteris autem omnibus eaedem sunt. Quod si hae negationes eaedem sunt, eaedem quoque sunt affirmationes. Recte igitur dictum est quoniam transposita verba et nomina eandem vim significationemque servarent. Sensus ergo totus sese ita habet. Hoc modo autem ordo verborum: TRANSPOSITA VERO, inquit, NOMINA VEL VERBA IDEM SIGNIFICANT. Et horum exemplum: UT EST ALBUS HOMO, EST HOMO ALBUS. In his enim nomina transposita sunt. NAM SI HOC NON EST, id est si non idem significant verba nominaque transposita, quiddam impossibile et inconveniens. Ait enim EIUSDEM ƿ MULTAE ERUNT NEGATIONES, id est eiusdem affirmationis multae erunt negationes. Sed hoc impossibile est. Ostensum est enim quoniam una negatio unius affirmatio his est. Duas ergo negationes uni opponi affirmationi, si verba et nomina transposita non idem significant, sic demonstrat: EIUS ENIM QUAE EST EST ALBUS HOMO scilicet affirmationis NEGATIO EST NON EST ALBUS HOMO (contra illam enim affirmationem haec negatio iuste ponitur), EIUS VERO QUAE EST EST HOMO ALBUS, id est alterius affirmationis, SI NON EADEM EST EI QUAE EST EST ALBUS HOMO, id est si diversa est a priore propositione quae dicit: Est albus homo  et non est ei eadem, ac si diceret: si ei non consentit, ERIT NEGATIO VEL EA QUAE EST NON EST NON HOMO ALBUS VEL EA QUAE EST NON EST HOMO ALBUS vel quaecumque alia, quam si quis ponat, non esse negationem una ratione refellitur, qua haec quam posuit. Refellitur autem haec hoc modo: ait enim: SED ALTERA QUIDEM EST NEGATIO EIUS QUAE EST EST NON HOMO ALBUS, ALTERA VERO EIUS QUAE EST EST ALBUS HOMO. Inter duas enim negationes quas posuit, illam scilicet quae dicit: Non est non homo albus  et eam quae proponit: Non est homo albus  illa quae dicit: Non est non homo albus  negatio est affirmationis infinitum habentis subiectum quae dicit: Est non homo albus  alia vero scilicet quae proponit: Non est homo albus  eius est ƿ negatio quae est: Est albus homo  Cum ea enim verum dividit atque falsum. Quare erunt duae negationes unius affirmationis. Sed hoc impossibile est. QUONIAM IGITUR TRANSPOSITO NOMINE VEL VERBO EADEM FIT AFFIRMATIO VEL NEGATIO MANIFESTUM EST: superiorem argumentationem hac huius sententiae conclusione confirmans. Fecit autem hunc syllogismum in secundo modo hypothetico quem indemonstrabilem vocat hoc modo: si primum est, secundum est; sed secundum non est, primum igitur non est, id est si transpositis verbis et nominibus non sunt eaedem propositiones, unius affirmationis duae sunt negationes; sed hoc impossibile est: non igitur diversae sunt propositiones transpositis verbis atque nominibus. Perihermenias Liber 11 Latin English AT VERO UNUM DE PLURIBUS VEL PLURA DE UNO AFFIRMARE VEL NEGARE, SI NON EST UNUM EX PLURIBUS, NON EST AFFIRMATIO UNA NEQUE NEGATIO. DICO AUTEM UNUM NON SI UNUM NOMEN SIT POSITUM, NON SIT AUTEM UNUM EX ILLIS, UT HOMO EST FORTASSE ET ANIMAL ET BIPES ET MANSUETUM SED EX HIS UNUM FIT; EX ALBO AUTEM ET HOMINE ET AMBULARE NON UNUM. QUARE NEC SI UNUM ALIQUID DE HIS AFFIRMET ALIQUIS ERIT UNA AFFIRMATIO SED VOX QUIDEM UNA, AFFIRMATIONES VERO MULTAE, NEC SI DE UNO ISTA SED SIMILITER PLURES. Multos talis loci huius caligo confudit, ut digne exsequi et quod ab Aristotele dicebatur expedire non ƿ possent. Nos autem supra iam diximus magnae fuisse curae apud Peripateticae sectae principes diiudicare, quae esset una affirmatio vel negatio, quae plures. Neque enim vocis sonitu cognoscuntur aut numero terminorum. Est enim ut una quidem res de una re praedicetur et non sit una enuntiatio. Potest item fieri ut vel plures de una re praedicentur vel una de pluribus, una tamen ex his omnibus enuntiatio fiat. Quae res magnae apud eos cautelae fuit, ut ubi incidisset perspecta regula non lateret. Nam si quis dicat: Canis animal est  non est una enuntiatio. Canis enim multa significat. Si quis vero dicat: Homo animal rationale mortale est  vel animal rationale mortale homo, singulae enuntiationes sunt, idcirco quoniam unum ex omnibus quiddam fieri potest. Nam de animali, mortali et rationali simul iunctis unus homo perficitur. Item alia sunt quae plurima praedicantur, de quibus unum aliquid effici constituique non possit. Neque si illa de altero praedicentur neque si de illis aliud, una affirmatio vel una negatio est sed tot dicendae sunt esse affirmationes quot sunt hae res quae vel de una praedicantur vel de quibus una dicitur, ut cum dicimus: Socrates calvus philosophus ambulat  Ex calvitia et philosophia et ambulatione nihil unum coniungitur, ut haec quasi alicuius speciem forment. Quocirca sive haec de uno praedicentur sive unus de istis, non poterit esse una enuntiatio. Et communiter quidem totius propositi sensus huiusmodi est. Nunc autem ad ipsa Aristotelis verba veniamus. Dicit enim: AT ƿ VERO UNUM DE PLURIBUS VEL PLURA DE UNO AFFIRMARE VEL NEGARE, SI NON EST UNUM ES PLURIBUS, NON EST AFFIRMATIO UNA NEQUE NEGATIO. Si, inquit, plura de uno praedices, ut cum dicis: Philosophus simus calvus Socrates est  vel rursus cum unum de pluribus praedicas, cum dicis: Socrates philosophus simus calvus est  si ex his pluribus quae vel praedicas vel subicis unum aliquid non fit, quemadmodum fieri unum potest de his quae praedicamus substantia animata sensibilis id quod est animal, non fit una negatio nec una affirmatio, quandoquidem plura vel praedicantur vel subiciuntur, ex quibus congregatis una species non exsistat. Quod si unum de uno aliquis praedicaverit, quorum unum nomen plura significet, ex quibus pluribus unum aliquid non fiat, rursus non est una affirmatio nec una negatio. Si quis enim dicat: Canis animal est  nomen canis significat et latrabilem et caelestem et marinum, ex quibus iunctis nihil unum efficitur. Quare quoniam ex his pluribus unum aliquid effici non potest, ex illo quoque nomine non fit una affirmatio et una negatio, quod praedicatur aut subicitur, cum multa significet ex quibus unum fieri non possit. Quod per hoc ostendit quod ait: DICO AUTEM UNUM NON SI UNUM NOMEN SIT POSITUM NON SIT AUTEM UNUM EX ILLIS. Potest enim fieri ut unum nomen de uno praedicetur sed si unum ipsorum plura significet, ex quibus unum non sit, non est una affirmatio nec una negatio. Neque enim vox una perficit enuntiationem sed eius quod significatur simplicitas, vel si plura sins, in unum collectorum ƿ aliquid unum faciendi potentia. Huius autem rei subiecit exemplum quo plurimos fefellit dicens: UT HOMO EST FORTASSE ET ANIMAL ET BIPES ET MANSUETUM SED EX HIS UNUM FIT, EX ALBO AUTEM ET HOMINE ET AMBULARE NON UNUM. Putaverunt enim alii ita hunc dixisse, ut ostenderet exempli gratia se hanc quasi definitionem dedisse, ne forte aliquis arbitraretur hanc quasi veram hominis definitionem posuisse, quae est animal bipes mansuetum. Idcirco enim, inquiunt, dixit FORTASSE ET ANIMAL ET BIPES ET MANSUETUM EST, ne quis omnino putaret huiusmodi esse hominis definitionem Aristotelem arbitrari. Alii vero hoc non ita dictum acceperunt sed potius in hanc sententiam scripturamque Aristotelis dictum interpretati sunt: UT HOMO EST AEQUE ET ANIMAL ET BIPES ET MANSUETUM SED EX HIS UNUM FIT, ut ita intellegeretur: homo quidem aequaliter se habet ad id quod homo est et ad id quod animal bipes mansuetum est. Quocirca si idem et aequum est dicere hominem, quod animal bipes mansuetum, necesse est quotiens de uno haec plura praedicantur, id est animal bipes mansuetum de homine, quoniam aequale est homini, quod unum est, unum quiddam praedices, quamuis tres voces praedicare videaris. Sed omnes hi nihil omnino intellegunt sed est melior expositio quam Porphyrius dedit. Volens, inquit, Aristoteles monstrare, quae una esset affirmatio, quae non una, dixit primo, quoniam plura de uno praedicare vel plura uni subicere non est ad unam enuntiationem, nisi ex illis pluribus unum aliquid fieret. Videns item quod adhuc possint plures esse affirmationes etiam his praedicatis, quae cum ƿ plura sint, unum tamen ex his fieri possit, hoc dixit FORTASSE ET ANIMAL ET BIPES EST ET MANSUETUM quod autem dico tale est: manifestum quidem sit, quoniam si plura de uno praedicentur, ex quibus unum fieri non possit, vel si plura uni subiciantur, ex quibus unum non sit, quoniam non est una affirmatio rel negatio. Nunc autem tractemus de his pluribus ex quibus unum aliquid fieri potest. Inveniemus enim et in his in modo ipso enuntiandi plures aliquotiens enuntiationes et non unam reperiri, quamquam ex pluribus unum fieri aliquid possit. Si quis enim sic dicat: animal rationale mortale homo est, simul iungens animal rationale mortale, quoniam continve dictum est et ex his unum aliquid fit, una est affirmatio. Sin vero sit aliquid interualli, ut ita quis dicat: homo animal et rursus rationale et aliquantulum requiescens dicat mortale est, non est una affirmatio nec una negatio. Haec enim intercapedo plurimas efficit enuntiationes. Rursus si cum coniunctione dicantur homo animal et rationale et mortale est, sic quoque multae propositiones sunt. Nec differt aliquid vel requiescendo vel interponendo coniunctiones dicere quam si quis sic dicat: Homo animal est Homo rationalis est Homo mortalis est  quae perspicue propositiones multae sunt. Videns ergo hoc Aristoteles ita dixit: HOMO EST FORTASSE ET ANIMAL ET BIPES ET MANSUETUM. Ad hoc inquit fortasse tamquam si ita diceret: de homine quidem et bipede et mansueto fit unum sed est aliquotiens forte ut plures propositiones sins, cum ea coniunctio quaedam separat atque discernit. ƿ Erit enim fortasse homo et animal, ut haec una sit propositio, et bipes ut altera et mansuetum ut rursus altera. Sed ex his unum aliquid fit, quae cum continve prolata sunt, quoniam ex his unum aliquid conficitur, una est propositio. Non autem idem evenit in omnibus. EX ALBO enim ET HOMINE ET AMBULARE NON UNUM FIT. Si quis enim dicat: Socrates homo albus ambulat  non est una affirmatio, quoniam ex homine albedine et ambulatione nulla omnino species fit. Quare conclusio est, quoniam nec si de his pluribus, ex quibus unum non fit, unum aliquid praedicetur, ut ex terreno latrabili et caelesti et merino quoniam unum non fit et de his unum aliquid praedicatur, quod dicimus canis, huiusmodi nomen quod plura significat, ex quibus unum non fit, si de altero praedicetur vel si subiciatur alteri, non fit una affirmatio nec una negatio sed erit quidem vox una, affirmationes vero plurimae. Sive enim unum de pluribus praedicetur, ex quibus non fit unum, vel plura huiusmodi de uno, vel si unum de uno praedicetur, quod praedicatum plura significet, ex quibus unum non fit, sive illud praedicatum alteri subiciatur, omnino non fit una affirmatio nec una negatio. Est autem regula huiusmodi: una affirmatio est, si aut duo termini singulas res significent aut si plura ita de uno praedicentur vel uni subiciantur, ut ex his aliquid unum fieri possit, aut unum nomen quod vel praedicatur vel subicitur talia significet plura, quae omnia unam quodammodo speciem valeant congregare. ƿ SI ERGO DIALECTICA INTERROGATIO RESPONSIONIS EST PETITIO, VEL PROPOSITIONIS VEL ALTERIUS PARTIS CONTRADICTIONIS, PROPOSITIO VERO UNIUS CONTRADICTIONIS EST, NON ERIT UNA RESPONSIO AD HAEC; NEC UNA INTERROGATIO, NEC SI SIT VERA. DICTUM AUTEM IN TOPICIS DE HIS EST. SIMILITER AUTEM MANIFESTUM EST, QUONIAM NEC HOC IPSUM QUID EST DIALECTICA EST INTERROGATIO. OPORTET ENIM DATUM ESSE EX INTERROGATIONE ELIGERE UTRAM VELUT CONTRADICTIONIS PARTEM ENUNTIARE QUIA OPORTET INTERROGANTEM DETERMINARE, UTRUM HOC SIT HOMO AN NON HOC. Quisquis dialectica utitur interrogatione, hic aut simpliciter interrogat atque unam propositionem in interrogatione ponit, ut contra eam sit una responsio, aut utrasque interrogans dicit, ad quas non fit simplex responsio sed una tota propositio respondetur. Si quis enim dicat interrogans: Socrates animal est?  Contra hanc talis est responsio: Aut ita aut non  Si quis vero hoc modo interroget: Socrates animal est an non?  Contra hanc non est una responsio. Si enim respondetur ita, de qua adnueris ignoratur, de affirmatione an de negatione; rursus si non responderis, nescitur quam negare volueris, affirmationem an negationem. Quare contra huiusmodi interrogationes tota propositio respondenda est, id est altera pars contradictionis, ƿ aut tota affirmatio aut tota negatio, ut dices aut est animal Socrates aut, si hoc non videtur, respondeas non est animal Socrates. In his igitur quae multa sunt, ex quibus unum fieri nequit, si fiat interrogatio, et ipsa reprehensibilis est et contra eam una responsio. Quisquis enim ea plura interrogat, ex quibus unum esse non possit, multas facit interrogationes. Contra quam si simpliciter respondeatur, etiam si vera sit ipsa responsio, tamen iure reprehenditur. Contra enim multiplicem interrogationem multiplex debet esse responsio. Si quis enim dicat interrogans: Socrates philosophus est et legit et ambulat?  Quia potest fieri ut sit quidem philosophus et legat, non autem ambulet vel ambulet sed non legat, potest item fieri ut et legat et ambulet, contra huiusmodi propositionem non est una responsio. Nam qui ita interrogavit: Socrates philosophus est et legit et ambulat?  Aut imperite aut captiose interrogavit. Contra quam interrogationem, si contigerit Socratem philosophum esse et ambulare et legere, si respondeatur: ita est, haec quoque responsio reprehenditur. Contra plures enim interrogationes una responsio non debet adhiberi, etiam si vere per illam unam respondeatur sicut in hac quoque, si et philosophus est et legit et ambulat. Quocirca si interrogatio dialectica responsionis petitio est, per quam responsionem fiat propositio, ut cum quis dixerit interrogans: Dies est?  Alius respondeat non, fiat inde negatio: Dies non est  vel certe altera pars propositionis, cum ita interrogatur: ƿ Dies est an dies non est?  Ut congrue scilicet respondeatur diem esse aut diem non esse, id est tota propositio: hae quae ex his pluribus fiunt atque interrogantur, ut unum ex his fieri non possit, non sunt simplices interrogationes. Quocirca nec ad eas simplex est reddenda responsio. De his autem se in Topicis dixisse commemorat. Rursus QUIA DIALECTICA INTERROGATIO RESPONSIONIS EST PETITIO (ut supra dictum est) VEL PROPOSITIONIS VEL ALTERIUS PARTIS CONTRADICTIONIS, quod paulo post demonstrabitur, imperite illi interrogant qui ita dicunt: Quid est animal?  vel: Quid est homo?  Oportet enim qui dialectice interrogat dare interrogatione optionem, an sibi respondens affirmationem eligere velit an negationem. Qui vero sic interrogat, ut quid est aliqua res volit dicere respondentem, non est illa interrogatio dialectica. Interrogant autem quidam hoc modo: Putasne anima ignis est?  Cum respondens negaverit, addet: Nonne tibi aliquid videtur esse inter ignem atque aerem, medium corpus, ut sit anima?  Cum respondens hoc quoque abnuerit, ille persequitur: An fortasse magis tibi videtur aquam esse animam vel terram?  Cum ille neque terram neque aquam animam esse consenserit, tunc defessi interrogationibus ita interrogant: Quid est ergo anima?  Haec autem non est interrogatio dialectica sed potius discipuli ad magistrum aliquid addiscere cupientis. Qui enim aliquid cupit addiscere interrogat eum qui docere potest quid sit de quo ambigit. Dialecticus ƿ autem (ut dictum est) ita interrogare debet, ut respondenti sit optio an affirmationem an negationem velit eligere. Oportet autem scire, quoniam omnis INTERROGATIO RESPONSIONIS EST PETITIO, dialectica vero non cuiusdam responsionis sed eius quae in utraque parte habeat optionem. Ergo hoc ipsum quid est non est dialectica interrogatio. Oportet enim ita interrogare, ut ex interrogatione responsor possit eligere alteram contradictionis partem. Debet enim terminare et definire is qui interrogat, an hoc sit quod dicitur an non, ut: Homo animal est an non?  Ut ille aut affirmationem respondeat aut negationem. Quod autem dixit dialecticam interrogationem petitionem esse responsionis, vel propositionis vel alterius partis contradictionis, huiusmodi est: quisquis interrogat affirmationem; aut eandem exspectat ut auditor sibi respondeat aut contradictionem, ut si quis sic interroget: Homo animal est?  Si ille adnuerit, propositionem reddidit, eam scilicet quam proposuit interrogans; si vero interrogante aliquo, an homo animal sit, respondens dixerit: Non est  contradictionem respondisse videbitur. Ille enim affirmationem interrogavit, ille negationem respondet, quod est contradictio. Rursus si negationem interroget et ille respondeat negationem, eandem propositionem reddidit, quam is qui interrogabat ante proposuerat; sin vero interrogante alio negationem ille affirmationem responderit, contradictio responsa est. Hoc est igitur quod ait interrogationem responsionis petitionem esse et cuius responsionis ƿ addidit VEL PROPOSITIONIS, si idem respondeat, quod ille interrogat, VEL ALTERIUS PARTIS CONTRADICTIONIS, si cum ille affirmationem interrogat, ille responderit negationem, vel si cum ille negationem in interrogatione posuerit, ille affirmationem in responsione reddiderit. Interrogationis autem secundum Peripateticos duplex species est: aut cum dialectica interrogatio est aut cum non dialectica. Non dialecticae autem interrogationis duae sunt species, sicut Eudemus docet: una quidem quando sumentes accidens interrogamus, cui illud accidat, ut quando videmus domum Ciceronis, si interrogemus: Quis illic maneat?  vel quando subiectum quidem ipsum et rem sumimus, quid autem illi accidat interrogamus, ut si ipsum Ciceronem quis videat et interroget: Quo divertat  Et haec una species est eorum, quae secundum accidens non dialectice interrogamus. Altera vero quando proponentes nomen quid sit quaerimus aut genus aut differentiam aut definitionem requirentes, ut si quis interroget: Quid sit animal  vel quando definitionem aut aliquid superius dictorum sumimus et quaerimus, cuius illa sint, ut si quis quaerat, animal rationale mortale cuius sit definitio. QUONIAM VERO HAEC QUIDEM PRAEDICANTUR COMPOSITA, UT UNUM SIT OMNE PRAEDICAMENTUM EORUM QUAE EXTRA PRAEDICANTUR, ALIA VERO NON, QUAE DIFFERENTIA EST? DE HOMINE ENIM VERUM EST DICERE ET EXTRA ANIMAL ET EXTRA BIPES ET UT UNUM ET HOMINEM ET ALBUM ET HAEC UT UNUM. ƿ SED NON, SI CITHAROEDUS ET BONUS, ETIAM CITHAROEDUS BONUS. SI ENIM, QUONIAM ALTERUTRUM DICITUR, ET UTRUMQUE DICITUR, MULTA ET INCONVENIEN IA ERUNT. DE HOMINE ENIM ET HOMINEM VERUM EST DICERE ET ALBUM, QUARE ET OMNE. RURSUS SI A BUM, ET OMNE. QUARE ERIT HOMO ALBUS ALBUS ET HOC IN INFINITUM. ET RURSUS MUSICUS ALUS AMBULANS; ET HAEC EADEM FREQUENTER IMPLICITA. AMPLIUS SI SOCRATES SOCRATES ET HOMO, ET SOCRATES SOCRATES HOMO. ET BIPES, ET HOMO BIPES. Multa sunt quae cum singillatim vere praedicentur, si quis ea coniungat et praedicet, veram praedicationem tenent. Sunt autem alia quae, si per se et disiuncta praedicentur, vera sunt; sin vero coniuncte dicantur, veritatem in praedicatione non retinent. Quae ergo horum sit differentia oportet agnosci. Si quis enim dicat Socratem animal esse, verum dixerit, si quis rursus praedicet, quoniam Socrates bipes est, hoc ƿ quoque verum est. Quae si coniuncta dicantur, ut est: Socrates animal bipes est  a propria veritate non discrepat. Atque haec quidem in genere et ea differentia quae substantialis est Socrati. Quod si de accidenti quoque dicatur, potest idem nihilominus evenire. Si quis enim sic dicat: Socrates homo est  verum est, rursus: Socrates calvus est  hoc quoque verum est. Quod si iungat dicens: Socrates homo calvus est  veram rursus ex coniunctis faciet praedicationem. Atque in his quidem ea quae singillatim vere dicebantur, iuncta veraciter praedicata sunt. Sunt autem alia in quibus singillatim quidem praedicata vera sunt, iuncta vero qualitatem veritatis amittunt. Ut si quis dicat quoniam Socrates bonus est, verum est, rursus Socrates quoque citharoedus est, sit hoc quoque verum. Haec coniungere non necesse est, ut sit verum Socrates bonus citharoedus est. Potest enim bonus quidem esse homo et cum sit citharoedus, non tamen esse bonus sed in alia re quidem bonus, in alia tantum artis illius cognitor, non tamen in ipsa perfectus. Hoc autem facilius tall liquebit exemplo: si quis enim dicat quoniam Tiberius Gracchus malus est, verum est, rursus Tiberius Gracchus orator est, hoc quoque verum est. Si coniungens dicat: Tiberius igitur malus orator est, falso dixerit, optimus enim orator fuit. Sed ne quis nos ita dicentes ignorare putet oratoris esse definitionem utrum bonum dicendi peritum, aliter ista dicta sunt, ad exemplum potius quam ad veritatem. Atque ƿ haec quidem proposita ab Aristotele sunt, cuius in textu verba sic constant: QUONIAM VERO, inquit, ALIA QUIDEM PRAEDICANTUR coniuncta et COMPOSITA, ut ex his unum praedicamentum fiat eorum quae extra vere dicta sunt, alia vero cum extra singillatimque vere praedicarentur iuncta veram non faciunt praedicationem, inquirendum est quae eorum sit differentia. Exempla autem horum talia sunt. Eorum quidem, quae extra praedicantur vere nec si coniuncta sunt naturam veritatis amittunt, tale exemplum est: DE HOMINE VERUM EST DICERE, quoniam et animal est et bipes rursus quoniam animal bipes verum est de eodem homine dicere, ut de Socrate. De eodem quoque Socrate et hominem extra et album, si ita contingit, verum est dicere et de eo praedicare animal bipes a veritate non discrepat. Atque haec quid em extra singillatimque praedicantur vere et iuncta vera sunt. Quod si de aliquo praedicetur, quoniam citharoedus est, et verum sit et rursus quoniam bonus est, et verum sit non necesse est dici quoniam bonus citharoedus est potest enim esse solum quidem citharoedus, bonus autem homo. Hucusque quidem ista disposuit. Quoniam autem videbantur quidam arbitrari, quod omnia quae singillatim vere praedicarentur eadem quoque composita recte dicerentur, contra hos dicit, quoniam multa erunt inconvenientia multaque impossibilia sunt si quis dicat omne quod singillatim praedicatur veraciter id iunctum vere praedicari. De homine enim verum est dicere quoniam homo est. Nam de Socrate ƿ qui homo est vere dicitur quoniam homo est. Rursus de eodem vere potest dici quoniam albus est. Quare et si haec iungas et ut unum praedices, verum est dicere de aliquo homine quoniam homo albue est. Sed homo qui albus est verum est de eo dicere quoniam albus est: quare etiam haec si iungas: erit igitur praedicatio "Socrates homo albus albus est"! Nam de Socrate verum erat dicere quoniam homo albus est. Sed de homine albo verum est dicere quoniam albus est. Haec iuncta homo albus albus faciunt. Quod si de eodem homine albo album rursus praedicari velis, verum est: quocirca et si iungas: erit igitur praedicatio homo albus albus albus est. Atque hoc idem in infinitum. Rursus si quis de aliquo homine dicat quoniam ille homo musicus est, si verum dicat adiciatque quoniam idem homo ambulans est, verum dicit, si iungat quoniam ille homo ambulans musicus est. Sed si verum est de aliquo homine praedicare quod sit ambulans musicus, de ambulante autem musico verum est dicere quoniam musicus est, erit ille homo homo ambulans musicus musicus. Sed de eodem verum est dicere quoniam ambulans est, verum igitur erit de eo rursus dicere quoniam homo ambulans ambulans musicus musicus est. Amplius quoque Socrates Socrates est et rursus homo: erit igitur Socrates Socrates homo. Sed et bipes: erit igitur Socrates Socrates homo bipes. Sed de Socrate verum est dicere quoniam Socrates homo bipes est. Sed cum dixi hominem de eo, iam et bipedem ƿ dixi (omnis enim homo bipes est): verum est ergo de eo dicere quoniam bipes est. Sed verum erat dicere quoniam Socrates Socrates homo bipes est: vera erit igitur praedicatio Socrates homo bipes bipes est. Sed rursus hominem dixi atque in eo aliud bipes nominavi (omnis enim homo bipes est): Socrates igitur homo bipes bipes bipes est. Et hoc in infinitum protractum superfiva loquacitas invenitur. Non igitur fieri potest ut modis omnibus quicquid extra dicitur id iunctum vere praedicetur. QUONIAM ERGO SI QUIS SIMPLICITER PONAT COMPLEXIONES FIERI PLURIMA INCONVENIENTIA CONTINGIT DICERE MAVIFESTUM EST; QUEMADMODUM AUTEM PONENDUM, NUNC DICIMUS. EORUM IGITUR QUAE PRAEDICANTUR ET DE QUIBUS PRAEDICANTUR QUAECUMQUE SECUNDUM ACCIDENS DICUNTUR VEL DE EODEM VEL ALTERUM DE ALTERO, HAEC NON ERUNT UNUM, UT HOMO ALBUS EST ET MUSICUS SED NON EST IDEM ALBUM ET MUSICUM; ACCIDENTIA ENIM SUNT UTRAQUE EIDEM. NEC SI ALBUM MUSICUM VERUM EST DICERE, TAMEN NON ERIT ALBUM MUSICUM UNUM ALIQUID; SECUNDUM ACCIDENS ENIM MUSICUM ALBUM. QUARE NON ERIT ALBUM MUSICUM. QUOCIRCA NEC CITHAROEDUS BONUS SIMPLICITER SED ANIMAL BIPES; NON ENIM SECUNDUM ACCIDENS. AMPLIUS NEC QUAECUMQUE INSUNT IN ALTERO. QUARE NEQUE ALBUM FREQUENTER NEQUE ƿ HOMO HOMO ANIMAL VEL BIPES; INSUNT ENIM IN HOMINE BIPES ET ANIMAL. Quae superius comprehendit ea nunc apertissima ratione determinat dicens de his solis extra praedicatis veraciter non posse unam praedicationem fieri veram, si coniuncta sins, quaecumque aut accidentia sunt eidem, aut cum unum alii accidit, accidens aliud de illo accidenti praedicatur. Si quis enim de Socrate dicat quoniam Socrates citharoedus est, rursus Socrates bonus est, si utraque veraciter praedicet, duo accidentia de uno subiecto praedicavit, id est de Socrate. Quocirca non potest ex his una fieri praedicatio, ut dicatur Socrates citharoedus bonus est. Rursus si de Socrate praedicetur musicus (sit enim Socrates musicus), de musico autem si praedicetur albus, et hoc fortasse sit verum, non tamen iam necesse est musicum album esse. Si enim sit musicus Socrates, si de eodem musico albus praedicetur, praedicatur quidem de Socrate subiecto musicus, de musico autem quod est accidens praedicatur album, rursus aliud accidens: ergo non potest hic una fieri vera propositio ut dicatur: Socrates musicus albus est. Neque enim semper musicus albus esse potest sed hanc naturam habent accidentia, ut veniant et recedant. Ergo si eius, qui musicus albus est, in sole stantis cutem calor fuscaverit, non erit quidem albus cum sit musicus. Quocirca neque tunc cum vere praedicabatur, quoniam Socrates musicus albus est, neque tunc fuit recta veraque praedicatio. Non enim habet permanendi naturam accidens, ut semper vere praedicetur. Ratio autem verborum sic constat: quoniam ergo, inquit, si quis ƿ dicat omnino quomodolibet complexiones fieri, id est ut quod singillatim praedicaveras hoc complexum conexumque proponas, plurima inconvenientia dicere contingit (multa enim concurrunt impossibilia, sicut supra ipse monstravit, tunc quando ad nimiam loquacitatem perduxit eos eadem frequenter nomina repetentes), quemadmodum ponendum est nunc dicimus, id est quemadmodum autem debent quae singillatim vere dicuntur iuncta praedicari, nunc, inquit, dicimus. Omnia, inquit, quae praedicantur de alio et rursus de quibus alia praedicantur duplici modo sunt: aut enim accidentia sunt aut substantialia. Et aliae quidem praedicationes sunt secundum accidens, quotiens aut duo accidentia de substantia aut accidens de accidenti alicui substantiae praedicatur, alia vero non secundum accidens, quotiens aliquid de atliquo substantialiter dicetur. Eorum igitur quaecumque secundum accidens dicuntur, eorum si vel duo sint accidentia et de eodem praedicentur vel si alterum accidens de altero accidenti dicatur, ex his non potest una fieri propositio neque erit unum si iuncta sint. Homo enim et albus est et musicus sed album musicum, quoniam in unam formam non concurrunt, non facient unam propositionem. Non enim idem album et musicum. Utraque enim eidem sunt accidentia, non tamen idem sunt. Nec si album de musico praedicemus, id est accidens de accidenti, et hoc verum sit, non tamen necesse est id quod musicum est esse album. Neque enim unum est aliquid. Accidenter enim id quod musicum est ƿ album est. Quoniam enim id ipsum cui musicum accidit album est, idcirco musicum album dicitur. Non est autem idem musicum album. Quocirca eadem ratione tenetur, ut non possit idem esse citharoedus bonus nec in unum corpus coniuncta faciant aliquid unum, quamquam singillatim vere praedicentur. Quod si quis aliquid substantialiter praedicet duasque res singillatim dicat, possunt in unam propositionem redire, quae substantialiter vere seiuncte separatimque praedicantur. Homo enim, cum et animal sit et bipes, est animal bipes et fit ex his una praedicatio. Nam neque animal secundum accidens inest homini nec bipes. Quod per hoc ostendit quod ait: SED ANIMAL BIPES; NON ENIM SECUNDUM ACCIDENS. Addit quoque illud quoniam nec ea iuncta recte praedicantur, quaecumque vel latenter vel in prolatione in aliquo terminorum continentur, qui in propositione positi sunt. Idcirco enim de homine albo non debet dici albus, ut veniat praedicatio homo albus albus, quoniam iam in homine albo continetur album. Rursus de homine idcirco non debet praedicari bipes, quoniam licet non sit prolatum, tamen qui homo est bipes est. Sed de homine si quis bipes praedicet, de re duos habente pedes deque hac differentia quod est bipes praedicat bipes. Quocirca erit hic quoque homo bipes bipes. Homo enim continet intra se bipes et qui dicit hominem cum sua differentia dicit. Si quis ergo ad hunc praedicet bipes, de re duos habente pedes bipedem praedicavit. Erit igitur homo bipes bipes. Sed ita praedicari non debet. Continetur enim in homine bipes, ƿ ad quod si rursus bipes praedices, molestissimam facies repetitionem. Hoc enim est quod ait: AMPLIUS NEC QUAECUMQUE INSUNT IN ALIO: continentur vel prolatione, ut in eo quod est homo albus (continetur in eo albus, quoniam per prolationem iam dictum est) aut potestate et vi, ut in eo quod est homo continetur bipes, quamquam dictum penitus non sit. VERUM AUTEM DICERE DE ALIQUO ET SIMPLICITER, UT QUENDAM HOMINEM HOMINEM AUT QUENDAM ALBUM HOMINEM ALBUM; NON SEMPER AUTEM SED QUANDO IN ADIECTO QUIDEM ALIQUID OPPOSITORUM INEST QUAE CONSEQUITUR CONTRADICTIO, NON VERUM SED FALSUM EST, UT MORTUUM HOMINEM HOMINEM DICERE, QUANDO AUTEM NON INEST, VERUM. Haec quaestio contraria superiori est. Illic enim quaerebatur, si quae singillatim praedicabantur, an semper eadem vere coniuncta compositaque dicerentur; hic autem converso ordine idem quaerit, an ea quae composita vere praedicantur singillatim dicta vere dicantur. Post obitum enim Socratis possumus dicere hoc cadaver homo mortuus est et hominem mortnumque inugentes unam inde veram facere praedicationem. Solum autem hominem dicere cadaver illud non est verum. Rursus eundem Socratem vivum verum est dicere quoniam animal bipes est et singillatim verum ƿ est dicere quoniam animal est. Quare quaeritur quae sit huius quoque differentia praedicationis, ut cum coniuncta dicuntur et vere de subiectis praedicantur alias quidem et extra dici vere possint, alias vero praeter illam coniunctionem simplicia si dicantur falsa sint. Hoc autem quasi dubitans dixit. Ita enim legendum est, quasi si dubitans diceret sic: verum est autem dicere de aliquo compositum coniunctumque aliquid, ut de aliquo homine hominem aut de aliquo albo album, ita ut et horum aliquid simpliciter praedicetur, an certe non semper? Et dat regulam qua pernoscamus, an quae composita dicuntur eadem singillatim dici possint an minime. Quotiens enim talia sunt quae praedicantur cum alio, ut in se non habeant contradictionem praedicata, possunt dici et separata veraciter. Quodsi habeant in se aliquam contradictionem quae praedicantur et composita dicuntur vere, separata vere praedicari non possunt. Qui dicit cadaver hominem mortuum vere dicit, solum autem hominem dicere vere non potest, idcirco quoniam prius cum coniunctione praedicavit dicens hominem mortuum, mortuusque quod adiacet hominis praedicamento (cum homine enim praedicatum est mortuus) contradictionem tenet contra hominem. Est enim homo animal, mortuus vero non animal: ergo mortuus et homo contradictionem quandam inter se habent. Illud est enim animal, illud vero non animal. Quocirca quoniam inter se haec habent quandam contrarietatem, ƿ separatus homo de mortuo homine solus non dicitur. Eodem quoque modo est et si quis dicat manum esse marmoream statuae: verum dicit, solum autem manum dicere esse eam quae statuae est falsum est. Habet enim manus potestatem dandi accipiendique sed illa marmorea non habet. Ergo est quaedam contradictio inter manum et manum marmoream, quod illa dare atque accipere potest, illa non potest. Haec enim sibi contradictionis opponuntur modo. Ergo quotienscumque tale aliquid praedicatur, ut homo de cadavere, cui tale aliquid coniunctum sit atque adiaceat, quod faciat contradictionem contra praedicatum (ut hic adiacet mortnus homo simulque praedicatur de cadavere, ut faciat contra ipsum hominem contradictionem eamque in se contineat), non potest separari una praedicatio, ut singillatim dicatur, sin vero non sit ista contradictio, potest: ut in eo quod est: Socrates animal bipes est  Animal et bipes nulla contradictione opponuntur: quocirca potest de eo et animal singillatim atque simpliciter et bipes dici. Sensus quidem huiusmodi est, ordo autem se sic habet. Dubitans enim dixit: VERUM AUTEM DICERE DE ALIQUO composite et connexe et rursus simpliciter, ut quendam hominem hominem aut quendam album album, an certe non semper sed tunc quando in adiecto, id est in eo quod adiectum cum aliquo praedicatur, inest aliquid oppositorum talium quaecumque consequitur contradictio, id est quam oppositionem mox contradictio consequatur, ut oppositionem hominis et mortui sequitur contradictio, animal scilicet et non animal: si igitur sic sint, non est ƿ verum simpliciter praedicari sed falsum, ut mortuum hominem, quem coniuncte vere dicere possis, eundem hominem solum non vere praedicabis. Quando autem haec oppositio in his quae praedicantur non inest, verum est quod coniuncte praedicaveris et simpliciter praedicare. Adiectum est autem in quo venit aliquotiens oppositio huiusmodi, ut in eo quod est homo mortuus mortuus adicitur homini. Aliter enim vere homo de cadavere non potest praedicari. VEL ETIAM QUANDO INEST QUIDEM SEMPER NON VERUM, QUANDO VERO NON INEST, NON SEMPER VERUM, UT EOMERUS EST ALIQUID, UT POETA. ERGO ETIAM EST AN NON? SECUNDUM ACCIDENS ENIM PRAEDICATUR ESSE DE HOMERO; QUONIAM POETA EST SED NON SECUNDUM SE, PRAEDICATUR DE HOMERO QUONIAM EST. QUARE IN QUANTISCUMQUE PRAEDICAMENTIS NEQUE CONTRARIETAS INEST, SI DEFINITIONES PRO NOMINIBUS DICANTUR, ET SECUNDUM SE PRAEDICANTUR ET NON SECUNDUM ACCIDENS, IN HIS ET SIMPLICITER VERUM ERIT DICERE. QUOD AUTEM NON EST, QUONIAM OPINABILE EST, NON VERUM DICERE ESSE ALIQUID. OPINATIO ENIM EIUS NON EST, QUONIAM EST SED QUONIAM NON EST. Quoniam supra dixerat, quando esset in adiecto contradictio, non esse verum simpliciter praedicare, quando vero non esset, verum esse quod coniuncte ƿ diceretur simpliciter dicere, hoc ipsum quoniam videbatur in aliquibus non esse verum, consequenter emendat. Ait enim verum esse illud quod supra dictum est, quandocumque in adiecto esset aliqua contradictio, non esse verum simpliciter praedicare, quod coniuncte diceretur, quando autem non inest contradictio, non semper verum esse praedicare simpliciter, quod coniuncte vere diceretur sed aliquotiens verum, aliquotiens vero falsum. Huius rei tale exemplum est: cum dico: Homerus poeta est  est et poeta coniuncte de Homero vere praedicavi. Sin vero dixero: Homerus est  falsum est, quamquam non sit aliqua contradictio inter est et poetam, neque in adiecto est ulla talis est oppositio quam consequatur contradictio. Cur autem hoc eveniat, talis ratio est: de Homero enim poetam quidem principaliter praedicamus, cum dicimus Homerus poeta est, est autem verbum de poeta quidem praedicamus principaliter, de Homero autem secundo loco. Non enim idcirco praedicamus esse, quia Homerus est sed quia poeta est. Sublato igitur eo quod principaliter praedicatur, id est poeta, licet nullam contradictionem habeat est, quod adiacet poetae, contra poetam, non fit vera praedicatio dicendo Homerus est. Secundum accidens enim est praedicatur, non principaliter. Sublata autem principali praedicatione, quod secundum accidens praedicabatur, falsum continuo reperitur. Quod autem addit: QUARE IN QUANTISCUMQUE PRAEDICAMENTIS NEQUE CONTRARIETAS INEST, SI DEFINITIONES PRO NOMINIBUS DICANTUR, ET SECUNDUM SE PRAEDICANTUR ET NON SECUNDUM ACCIDENS, ƿ IN HIS ET SIMPLICITER VERUM ERIT DICERE huiusmodi est. Ea quae superius dixit una ratione collegit dicens: quaecumque eo modo praedicantur, ut neque in nominibus neque in definitionibus propriis aliquam teneant contrarietatem, haec et extra simpliciterque praedicata vera sunt, ut in eo quod est homo mortuus mortuus atque homo: haec quidem nominibus nullius contrarietatis contradictionisue sunt sed si horum pro no minibus definitiones sumantur, mox contrarietas oppositionis agnoscitur. Si quis enim dederit hominis definitionem, dicit animal esse rationale, si quis mortui, dicit esse corpus, verum vita privatum atque inanimum atque ex hoc tota vis contradictionis apparet. Quocirca si sumantur definitiones pro nominibus et in his aliqua contrarietas inesse videbitur vel si secundum accidens aliquid praedicetur, ut est de Homero, cum de poeta principaliter praedicetur, non praedicabuntur simpliciter vere quaecumque composita praedicabantur. Quod si neque contrarietas ulla sit et per se praedicentur et non per accidens, quicquid composite vere dicitur, hoc simpliciter vere praedicatur. Quoniam autem fuerunt quidam qui hoc ipsum quod non est esse dicerent totum syllogismum his propositionibus coniungentes: Quod non est opinabile est Quod autem opinabile est est Igitur est quod non est hoc igitur dicit: si verum est praedicare, inquit, de ƿ eo quod non est quoniam opinabile est, est quidem verbum de opinabili praedicamus, de eo autem quod non est secundum accidens. Quoniam enim quod non est opinabile est, idcirco secundo loco de eo quod non est verbum est praedicamus. Quare non possumus simpliciter dicere esse quod non est. Idcirco enim opinabile est, quia non est. Scibile enim esset, si per se esset, non opinabile, sicut Homerus idcirco esse dicitur, quia poeta est, non quia per se est. Vel certe idcirco dicitur Homerus esse poeta, quia poesis ipsius exstat et permanet, sicut aliquos in filiis suis saepe vivere dicimus. Quocirca id quod non est idcirco esse dicitur opinabile, quoniam ipsius est opinatio, non autem quoniam id quod non est per se aliquid esse potest. His igitur ante perstructis atque ordine terminatis ad propositionum modos, rem in dialectica utilissimam, de propositionibus tractatum disputationemque convertit. Restat nunc de propositionum modis oppositionumque disserere. Multis enim dubitatum est rationibus, an idem modus esset propositionum sine modo positarum, qui illarum quoque quae propriis modis et qualitatibus terminantur. Inchoat autem de his rebus dubitationem sic. Perihermenias Liber 12 Latin English HIS VERO DETERMINATIS PERSPICIENDUM QUEMADMODUM SE HABENT NEGATIONES ET AFFIRMATIONES AD SE INVICEM HAE SCILICET QUAE SUNT ƿ DE POSSIBILE ESSE ET NON POSSIBILE ET CONTINGERE ET NON CONTINGERE ET DE IMPOSSIBILI ET DE NECESSARIO; HABET ENIM ALIQUAS DUBITATIONES. Omnis propositio aut sine ullo modo simpliciter pronuntiatur, ut Socrates ambulat vel dies est vel quicquid simpliciter et sine ulla qualitate praedicatur. Sunt autem aliae quae cum propriis dicuntur modis, ut est Socrates velociter ambulat. Ambulationi enim Socratis modus est additus, cum dicimus eum velociter ambulare. Quomodo enim ambulet, significat id quod de ambulatione eius velociter praedicamus. Similiter autem si quis dicat Socrates bene doctus est, quemadmodum sit doctus ostendit nec solum doctus dixit sed modum quoque doctrinae Socratis adiungit. Sed quoniam sunt modi alii per quos aliquid posse fieri dicimus, aliquid esse, aliquid necesse esse, aliquid contingere, quaeritur in his quoque quemadmodum fieri contradictionis debeat oppositio. In his enim propositionibus, quae simpliciter et sine ullo modo praedicantur, facile locus contradictionis agnoscitur. Huius enim affirmationis quae est: Socrates ambulat  negatio si ad verbum ponatur, ut est: Socrates non ambulat  rectissime oppositione facta ambulare a Socrate disiunxit. Rursus huius propositionis quae est: Socrates philosophus est  si quis ad est verbum negationem ponat, integram faciet negationem dicens: Socrates philosophus non est  Neque enim fieri potest ut ad aliud in simplicibus affirmationibus negatio ƿ ponatur nisi ad id verbum quod totius vim continet propositionis. Si quis enim in hac propositione quae est homo albus est non dicat fieri negationem eam quae est homo albus non est sed potius homo non albus est, hoc modo falsum ostenditur: proposito lapide interrogetur de eo: An lapis ille homo albus sit?  ut si ille negaverit ponens negationem eius quae est: Homo albus est  eam quae dicit: Homo non albus est  dicatur ei: si non est de hoc lapide vera affirmatio quae dicit: Homo albus est  vera erit de eo negatio ea scilicet quae dicit: Homo non albus est  Sed haec quoque falsa est. Omnino enim lapis homo non est atque ideo de eo non poterit praedicari quoniam homo non albus est. Quod si neque affirmatio neque negatio de eo vera est, hoc autem impossibile est, ut contradictoriae affirmationes et negationes de eodem praedicatae utraeque falsae sins, constat non esse eius affirmationis quae dicit: Homo albus est  illam negationem quae dicit: Homo non albus est  sed potius eam per quam proponitur quoniam albus non est. Nusquam igitur alibi ponenda negatio est in his quae simpliciter et sine modo aliquo praedicantur nisi ad verbum quod totem continet propositionem. De his autem sufficienter supra iam diximus. In his autem in quibus aliqui modus apponitur dubitatio est, an ad modum ilium ponatur negativa particula an locum suum serues ad verbum, sicut in his quoque propositionibus fiebat, ƿ quae simplices et sine modo ullo proponebantur. Nam si serues locum suum negativa particula, ut ponatur ad verbum, proprietas contradictionis excidit et verum inter se falsumque non dividit. Modus enim quidam est faciendi aliquid, quotiens dicimus possibile esse vel necesse esse vel quicquid huiusmodi est. Ergo si quis me dicat nunc posse ambulare, idem neget negationem ponens ad verbum quod est ambulare dicatque me posse non ambulare, affirmatio et negatio contradictoriae de eodem dictae verae simul invenientur. Me namque et ambulare posse et non ambulare posse manifestum est. Quod si in hoc modo possibilitatis non recte verbo particula negatira coniangitur, etiam in his quoque quae nullam habent differentiam, an ad modum an ad verbum negatio ponatur, custodienda est talis oppositio quae huic speciei propositionum quae cum modo proferuntur conveniat. In hac propositione quae dicit: Socrates velociter ambulat  sive quis ita neget: Socrates velociter non ambulat  ad verbum ponens negationem sive sic: Socrates non velociter ambulat  modo negativam particulam iungens, prope simile esse ridebitur. Dividit enim cum affirmatione veritatem falsitatemque utroque modo apta negatio. Sed quoniam sunt plurimi modi, in quibus si ad verbum inugatur particula negativa, non est negatio superius enuntiatae affirmationis, idcirco servanda est in omnibus secundum modum propositionibus ista oppositio, ut uno eodemque modo cunctarum ƿ fieri oppositiones dicantur, ut in illis quidem negatio quae simplices sunt rem neget, in his autem quae cum modo sunt modum neget, ut in eo quod est: Socrates ambulat  rem ipsam id est ambulat neget adimatque propositio dicens: Socrates non ambulat  in illis autem quae cum modo sunt rem quidem esse consentiat, modum neget, ut in ea propositione quae dicit: Socrates velociter ambulat  negatio dicat: Socrates non velociter ambulat  ut sive ambulet sive non ambulet nulla sit differentia, modum autem id est velociter ambulandi perimat ex adverso constitute negatio. Quamquam in quibusdam hoc non sit: simul enim cum modo ipso etiam rem perimi necesse est, ut in eo quod est: Socrates potest ambulare Socrates non potest ambulare  et modum et rem modo ipsi iuncta particula negationis intercipit. Sed hoc in his fere evenit, in quibus non fieri quidem aliquid dicitur et actus ipsius additur modus sed potius faciendi in futuro modus, ut si quis dicat Socratem ambulare posse, non quod iam ambulet sed quod eum sit ambulare possibile. Hic si possibili negatio coniungatur, etiam rem illam tulisse videbitur de qua illa possibilitas praedicatur. Si quis autem dicat quoniam Socrates velociter ambulat, facere eum aliquid dicit modumque illi actui iungit, ut quemadmodum illud faciat quod facere dicitur quilibet agnoscat. In his res quidem permanet, modus autem subruitur, ut superius dictum. An certe illud magis verius est dicendum, quod semper huiusmodi ƿ propositiones modum quidem auferant, rem vero de qua modus ille praedicatur non perimant? Et in quibus ponitur res, ut in eo quod est: Socrates velociter ambulat  et in quibus praedicatur actus ipse et praesens, quia fiat atque agatur, manifestum est modum quidem subrui, rem vero quae fieri dicitur permanere, ut cum dicimus: Socrates non velociter ambulat  ambulare eum quidem non subtractum est sed tantum haec negatio velocitatem ab ambulatione disiunxit. In his autem quae possibilitatem aliquid in futuro faciendi per modum ponunt nullus omnino actus ponitur sed tantum modus. Ad quem modum iuncta negatio modum quidem perimit sed res illa de qua modus praedicabatur non permanet, idcirco quoniam nec tunc cum praedicabatur cum modo aliquid fieri agive propositum est, ut si quis dicat: Socratem possibile est ambulare  positus quidem modus est, res vero actu constitute non est. Non enim dictum est quoniam ambulat sed quoniam eum possibile est ambulare. Hanc ergo possibilitatem tollit negatio in propositione quae dicit: Socratem non possibile est ambulare  sed in eadem propositione res de qua dicebatur modus ille non permanet. Hoc autem idcirco evenit, quia ne in affirmatione quidem posita est res de qua praedicatus est modus. Atque ideo non a negatione perempta res, quippe quam negatio positam non invenit sed tantum modus, qui etiam ab affirmatione constitutus est. Magna autem distantia est, an ad modum negatio ponatur an ad verbum. Nam si ad verbum ponam, praedicaho a subiecto disiungitur, ut est: Socrates non ambulat  Nam ambulat quod praedicatio ƿ est a subiecto quod est Socrates divisum est. Sin vero ad modum ponatur, non praedicatio a subiecto dividitur sed a praedicatione potius disiungitur modus, ut in eo quod est: Socrates non velociter ambulat  non ambulationem a Socrate propositio ista disiunxit sed velocitatem ab ambulatione id est modum a praedicato. Et hoc in his facilius evidentiusque apparet, quaecumque ita praedicantur... * * * [1] ...ac fieri. Oportet autem quid possibile, quid necessarium, quid inesse definire eorumque significationes ostendere, quod nobis et ad huius loci subtilitatem proderit, quem tractamus, et superiora quaecumque de contingentibus dicta sunt magis liquebunt et Analyticorum nobis mentem apertissima luce vulgabit. Quatuor modi sunt quos Aristoteles in hoc libro de interpretatione disponit: aut enim esse aliquid dicitur aut contingere esse aut possibile esse aut necesse esse. Quorum contingere esse et possibile esse idem significat nec quicquam discrepat dicere cras posse esse circenses et rursus cras contingere esse circenses, nisi hoc tantum quod possibile quidem potest privatione subduci, contingens vero minime. Contra enim id quod dicitur possibile esse et negatio possibilitatis infertur aliquotiens, ut est non possibile esse, et privatio, ut est impossibile esse. Namque quod dicimus impossibile esse privatio possibilitatis est. In contingenti autem quamquam idem significet sola tantum opponitur negatio, nulla vero privatio ƿ reperitur: ut in eo quod est contingens, si hoc perimere volumus, dicimus non contingens et hoc negatio est, incontingens autem nullus dixerit quod est privatio. Cum igitur contingens esse et possibile esse idem significent, multa in his diversitas est secundum Porphyrium quae sunt necessaria et inesse tantum significantia et contingentia vel possibilia. Quod enim esse aliquid dicitur, de praesenti tempore iudicatur. Si quid enim nunc alicui inest, hoc esse praedicatur, quod vero ita inest, ut semper sit et numquam mutetur, illud necesse esse dicitur, ut soli motus lunaeque cum terra obstitit defectus. Quae autem contingere dicuntur vel possibilia esse, illorum neque secundum praesens neque secundum aliquam immutabilitatem speculamur euentum sed tantum respicimus quantum contingentis propositio pollicetur. Quod enim posse esse vel contingere dicitur, nondum quidem est sed esse poterit. Sive autem eveniat sive non eveniat, quia tamen esse potest, contingens vel possibilis dicitur propositio. Non enim ex euentu diiudicantur huiusmodi propositiones sed potius ex significatione hoc modo: si quis enim dicat posse cras esse circenses, possibilis est contingensque affirmatio. Quod si cras sint circenses, non tamen aliquid est actu propositionis contingentis vel possibilis permutatum, ut necesse fuisse videatur, quod illa possibiliter promittebat. Quod si rursus non sint circenses, omnino nec sic aliquid permutatum est, ut necesse fuisse non esse circenses ƿ videatur. Non enim (ut dictum est) secundum euentum ista iudicantur sed potius secundum ipsius propositionis promissum. Quid enim dicit quisquis dixerit cras posse esse circenses? Hoc, ut opinor, sive sint sive non sint nulla tamen interclusum esse necessitate ne non sint. Quare quatuor modorum duo quidem idem sunt, contingens atque possibile, hi autem duo cum duobus reliquis atque ipsi reliqui a se dissentiunt. Possibile enim et contingens distat ab ea propositione quae esse aliquid dicit. Haec enim secundum possibilitatem futuri temporis affirmationem proponit, illa vero secundum praesentis actum. Utraeque vero, et ea quae esse et ea quae possibile esse vel contingere significat, a necessaria propositione disiunctae sunt. Necessitas enim non modo inesse uult aliquid sed etiam immutabiliter inesse, ut illud quod esse dicitur numquam esse non possit. Quocirca consequentiae quoque ordinis evidenter apparent. Quod enim est necessarium sine eo quod est esse vel contingere esse vel possibile esse dici non potest. Quidquid enim necessarium est et est et esse potest vel si esse non posset, nec esset omnino. Quod si non esset, nec necesse esse diceretur. Quare omne necessarium et est et possibile est. Sed neque omne est necessarium est (possunt enim esse quaedam, quae ut sint non est necesse, ut Socratem ambulare vel caetera quae de separabilibus accidentibus sumuntur) vel rursus quod contingit esse vel esse possibile est mox esse necesse ƿ est. Quare necesse est quidem sequuntur esse et possibilitas, Sed neque esse neque possibile esse necessitas ulla consequitur. Rursus omne esse sequitur posse esse. Quod enim est et potest esse. Nam si esse non posset, sine ulla dubitatione nec esset. Possibile autem esse non consequitur esse. Quod enim possibile est potest et non esse, ut me possibile est quidem nunc procedere sed hoc mihi non est esse. Non enim nunc procedo. Quare gradatim haec omnis est consequentia. Necesse est namque et esse sequitur et possibilitas. Rursus esse eadem sequitur possibilitas, possibilitatem autem nec esse sequitur nec necessitas. Liquet ergo, quoniam duo modi sunt possibilium: unum quod iam sequitur necessitatem, alterum quod non sequitur ipsa necessitas. Nam cum dico: Necesse est ut nunc sol moveatur  hoc etiam possibile est, cum vero dico: Possibile est me nunc sumere codicem  non est necesse. Recte igitur ab Aristotele paulo post dubitabitur, utrum sit illud possibile quod necessitati conveniat. Sed cum ad eadem loca venerimus, quid sibi ista possibilium similitudo velit vel quemadmodum discerni possit agnoscemus. Nunc autem quoniam affirmativarum propositionum consequentias explicuimus, negativarum rursus consequentias exploremus. Harum namque quatuor propositionum, quae fiunt ex esse, ex necesse esse, ex possibile esse vel contingit esse, quatuor negationes sunt id est non esse, non necesse esse, non possibile esse vel non contingere esse. Sed quemadmodum affirmationes contingere esse et possibile esse eaedem ƿ erant secundum significationum similitudinem, ita quoque negationes eaedem sunt. Neque enim discrepat quicquam dicere non possibile est quam si enuntiet non contingit. Consequentiae autem se in affirmativis habebant hoc modo, ut necessaries propositiones sequerentur esse aliquid significantes atque possibiles, eas autem quae esse aliquid dicerent eaedem possibiles sequerentur sed neque possibilibus esse aliquid significantes nec necessariae consentiebant. In negativis vero e contra est. Negationem enim possibilitatis sequitur et eius quae est esse aliquid significantis negatio et necessariae. Negationem vero necessarii neque eius quod est esse neque eius quod est possibile esse negatio sequitur. Disponantur enim in ordinem omnes hoc modo: Possibile esse Non possibile esse Contingens esse Non contingens esse Esse Non esse Necesse esse Non necesse esse  Repetendum igitur breviter est affirmativarum consequentias, ut quemadmodum e converso sint in negativis evidentius patefiat. Esse sequitur possibilitas et contingentia, possibilitatem vero et contingentiam esse non sequitur, necesse esse vero sequitur et esse et possibilitas et contingentia, possibilitatem autem et contingenham nec esse sequitur nec necessitas. In negationibus vero e contra est. Non posse esse et non contingere sequitur non esse. Quicquid enim non potest esse non est. Non esse autem non posse esse ƿ non sequitur. Quod enim non est non omnino interclusum est ut esse non possit. Nunc ego enim Traiani forum non video sed non est necesse ut non videam. Fieri enim potest ut propius acceders videam. Rursus non posse esse et non contingens esse nec non esse sequitur nec non necesse esse. Quod enim esse non potest non videbitur vere dici, quoniam illud non necesse est esse sed potius quoniam illud necesse est non esse. Negationem autem necessitatis, id est non necesse esse, neque non esse sequitur neque non possibile esse. Me enim cum ambulo non necesse est ambulare. Neque enim ex necessitate quisquam ambulat. Nec rursus quod non est necesse id non potest fieri. Quisquis enim ambulat non quidem illi ambulare necesse est sed tamen potest. Atque ideo quod non est necesse esse non omnino interclusum est ut esse non possit. Et de non contingenti eadem ratio est. Diverso igitur modo quam in affirmationibus negativa conversio est. Illic enim necessitatem et essentia et possibilitas sequebatur, essentiam autem possibilitas sed neque possibilitatem essentia vel necessitas nec rursus essentiam necessitas sequebatur. Hic autem non possibile esse et non esse et non necesse esse consequitur. Sed neque non necesse esse non esse sequitur neque utrasque possibilitatis negatio, quae non posse aliquid esse proponit. An magis illud dicendum est, quod sicut se in affirmationibus habet, ita quoque in negationibus, ut Theophrastus ƿ acutissime perspexit? Fuit enim consequentia in affirmativis, ut necessitatem et esse consequeretur et possibilitas, possibilitatem vero nec esse nec necessitas sequeretur. Idem quoque penitus perspicientibus in negationibus apparebit. Veniens namque negatio in necessario faciensque huiusmodi negationem quae dicit "non necesse est" vim necessitatis infringit et totam propositionem ad possibile duxit. Quod enim non necesse est esse fracto rigore necessitatis ad possibilitatem perductum est. Sed possibilitatem nec esse sequebatur nec necessitas. Recte igitur fractam necessitatem et ad possibile perductam, cum negatio dicit non necesse esse, nec non esse nec non contingere esse consequitur. Rursus qui dicit possibile esse, si ei disiunctio negationis addatur, tollit possibile et ad necessitatis perpetuitatem negativa forma totam propositionem reuocat, ut est non possibile. Quod enim non possibile est fieri non potest ut sit, quod autem fieri non potest ut sit necesse est ut non sit. Ergo necessariam quandam vim habet haec propositio in qua dicimus non posse esse aliquid. Sed necessitatem sequebatur et essentia et possibilitas. Non necesse autem esse ad possibilitatem respicit. Recte igitur non necesse esse, quod est iam possibilitatis, sequetur propositionem quae dicit non posse esse, quod est necessitatis. Alii ergo ordines propositionum sunt, vis tamen eadem, ut necessitatem cuncta sequantur, possibilitatem vero necessitas non sequatur. Hic oritur ƿ quaestio subdifficilis. Nam si necessitatem sequitur possibilitas, non necesse autem possibilitati confine est, cur non necesse esse sequatur id quod dicimus non necesse esse? Nam si possibilitas sequitur necessitatem, non necesse autem esse possibilitatem, sequi debet necessitatem id quod non necesse praedicamus. Quae hoc modo dissolvitur: non possibile esse quamquam vim habeat necessitatis, differt tamen a necessitate, quod illud affirmativam habet speciem, illud vero negativam. Sic etiam possibile esse et non necesse esse differunt eo tantum, quod illud est affirmativum, illud vero negativum, cum vis significationis eadem sit. Sed necessitatem affirmatio possibilitatis et contingentis sequebatur. Quamquam tamen possibilitatem imitetur eique consentiat id quod dicimus non necesse esse, tamen negatio quaedam est. Recte igitur affirmationem quod est necesse esse non sequitur negatio per quam aliquid non necesse esse proponimus. Et hanc quidem huius solutionem quaestionis Theophrastus vir doctissimus repperit. Nos autem his determinatis ad sequentia procedamus. Sunt enim, ut ipse ait Aristoteles, in his multae dubitationes. Sed totius textus plenissimum sensum primo ponimus. Quod etsi longum est, tamen ne intercisa videatur esse sententia non grauabor apponere.  NAM SI EORUM QUAE COMPLECTUNTUR ILLAE SIBI INVICEM OPPOSITAE SUNT CONTRADICTIONES, QUAECUMQUE SECUNDUM ESSE ET NON ESSE DISPONUNTUR, ƿ UT EIUS QUAE EST ESSE HOMINEM NEGATIO EST NON ESSE HOMINEM, NON, ESSE NON HOMINEM ET EIUS QUAE EST ESSE ALBUM HOMINEM, NON ESSE NON ALBUM HOMINEM SED NON ESSE ALBUM HOMINEM. SI ENIM DE OMNIBUS AUT DICTIO AUT NEGATIO, LIGNUM ERIT VERUM DICERE ESSE NON ALBUM HOMINEM. QUOD SI HOC MODO, ET QUANTISCUMQUE ESSE NON ADDITUR, IDEM FACIET QUOD PRO ESSE DICITUR, UT EIUS, QUAE EST AMBULAT HOMO NON, AMBULAT NON HOMO NEGATIO EST SED NON AMBULAT HOMO; NIHIL ENIM DIFFERS DICERE HOMINEM AMBULARE VEL HOMINEM AMBULANTEM ESSE. QUARE SI HOC MODO IN OMNIBUS, ET EIUS QUAE EST POSSIBILE ESSE NEGATIO EST POSSIBILE NON ESSE, NON, NON POSSIBILE ESSE. VIDETUR AUTEM IDEM POSSE ET ESSE ET NON ESSE; OMNE ENIM QUOD EST POSSIBILE DIVIDI VEL AMBULARE ET NON ƿ AMBULARE ET NON DIVIDI POSSIBILE EST. RATIO AUTEM, QUONIAM OMNE QUOD SIC POSSIBILE EST NON SEMPER ACTU EST, QUARE INERIT EI ETIAM NEGATIO; POTEST IGITUR ET NON AMBULARE QUOD EST AMBULABILE ET NON VIDERI QUOD EST VISIBILE. AT VERO IMPOSSIBILE DE EODEM VERAS OPPOSITES ESSE DICTIONES; NON IGITUR EST ISTA NEGATIO. CONTINGIT ENIM EX HIS AUT IDEM IPSUM DICERE ET NEGARE SIMUL DE EODEM AUT NON SECUNDUM ESSE ET NON ESSE QUAE APPONUNTUR FIERI AFFIRMATIONES VEL NEGATIONEA SI ERGO ILLUD IMPOSSIBILIUS, HOC ERIT MAGIS ELIGENDUM. EST IGITUR NEGATIO EIUS QUAE EST POSSIBILE ESSE NON POSSIBILE ESSE. EADEM QUOQUE RATIO EST ET IN EO QUOD EST CONTINGENS ESSE; ETENIM EIUS NEGATIO NON CONTINGENS ESSE. ET IN ALIIS QUOQUE SIMILI MODO, UT NECESSARIO ET IMPOSSIBILI FIUNT ENIM QUEMADMODUM IN ILLIS ESSE ET NON ESSE APPOSITIONES, SUBIECTAE VERO RES HOC QUIDEM ALBUM, ILLUD VERO HOMO, EODEM QUOQUE MODO HOC LOCO ESSE QUIDEM SUBIECTUM FIT, POSSE VERO ET CONTINGERE APPOSITIONES DETERMINANTES QUEMADMODUM IN ILLIS ESSE ET NON ESSE VERITATEM, SIMILITER ƿ AUTEM HAE ETIAM IN ESSE POSSIBILE ET ESSE NON POSSIBILE. Haec Aristotele subtiliter discutiente illud oportet agnoscere, quod multum differt ipsius possibilitatis vim naturamque definire vel propriae scientiae qualitate concludere et possibilem enuntiationem qualis esse debeat iudicare. Namque in possibilis cognitione illud solum perspicitur, an id quod dicitur fieri possit nuilo extrinsecus impediente casu. Quod etiamsi accidat, nihil de statu prioris possibilitatis. Ipsius possibilis enuntiationis diiudicatio plurimum differt, quod mox poterit ex ipsa de possibilibus enuntiationibus disputatione cognosci. Nam sicut non est idem hominis definitionem respondere quaerentibus et ipsam definitionem alio termino definitionis includere, ita non idem est de possibili enuntiatione et quid ipsum possibile est tractare. Unde fit ut, cum possibile atque contingens idem in significationibus sit, diversum esse in enuntiatiombus videatur. Supra namque docuimus possibilitatem et contingentiam eiusdem significationis esse, ut quod contingeret fieri idem esset possibile, quod possibile esset idem quoque contingeret. Sed possibilis enuntiatio non est eadem quae contingens. Neque enim si quis possibilem affirmationem proponat eique opponat contingentem negationem, rectam faciet contradictionem. Si quis enim dicat quodlibet illud esse possibile, alius respondeat negans rem illam contingere, licet quantum in significatione est priorem possibilitatem abstulerit, non tamen est dicenda contradictio, ƿ in qua alii termini in negatione, alii in affirmatione enuntiati sunt. Possibilis enim affirmatio de possibilitate negationem, non de contingentia habere debebit. Idem quoque in contingentibus. Neque enim si quis aliquid contingere dixerit, opponenda illi est possibilitatis negatio, licet idem sit possibile quod contingens. Constat igitur diversissimam esse rationem modi per se diiudicandi et enuntiationis, quae cum modo et cum qualitate praedicatur. Unde fit ut quamquam idem in significationibus possibilitas et contingentia sint, quasi diversae ab Aristotele in modorum ordine proponantur. Illud autem ignorandum non est quod Stoicis universalius videatur esse quo distet possibile a necessario. Dividunt enim enuntiationes hoc modo: enuntiationum, inquiunt, aliae sunt possibiles, aliae impossibiles, possibilium aliae sunt necessariae, aliae non necessariae, rursus non necessariarum aliae sunt possibiles, aliae vero impossibiles: stulte atque improvide idem possibile et genus non necessarii et speciem constituentes. Novit autem Aristoteles et id possibile quod non necessarium est et id possibile rursus quod esse necessarium potest. Eodem namque modo non dicitur possibile esse, quod vel ex falsitate in verum transit aliquando vel rursus ex veritate in falsum. Ut si quis dicat nunc, quoniam dies est, verum dixerit, idem si hoc nocte praedicet, falsum est et haec veritas propositionis in falsum est permutata sic ergo quaedam sunt possibilitates, ut eas et esse et non esse contingat, quae non eodem modo dicuntur quemadmodum illae quae mutabilem naturam non habent, ut hae scilicet quas necessarias dicimus. Ut ƿ si quis dicat solem moveri vel solem possibile esse moveri, haec numquam ex veritate in falsitatem mutabitur. Sed nunc de Aristotelis Stoicorumque dissensione tacendum est. Illud tamen solum studiosius perquirendum est, quo loco sit ponenda negatio in his propositionibus, in quibus modus aliqui praedicatur, ut quae dicentur esse possibiles enuntiationes. Possibiles, contingentes et necessariae et quaecumque cum modo sunt propositiones illae veraciter esse dicentur, in quarum significationibus rei de qua prasdicantur subsistendi qualitas invenitur, ut cum dico: Socrates bene loquitur  modus quidam est loquendi Socratem. Ergo sicut in his propositionibus, quaecumque cuiuslibet illius rei subsistentiam promittunt, ad ipsam subsistentiam negatio ponitur (ut cum dicimus "Socrates est", ad esse aptatur negatio, cum negamue "Socrates non est"), ita quoque in his quae modum subsistentiae dicunt ad eum modum ponenda negatio est, qui ad illam subsistentiam videtur adiectus, ut cum dicimus: Socrates bene loquitur  modus ipsius rei est id quod praedicatum est bene: ad hunc igitur modum et qualitatem ponenda negatio est. Possibiles autem propositiones vel contingentes eas esse dicimus, in quibus modus ipse monstratur et potius non esse de modo dicitur sed modus de eo quod est esse. Cum enim dicimus possibile esse, esse quidem quiddam dicimus, quemadmodum autem sit additum est, id est possibile, ut non necessarium neque aliquo alio modo nisi tantum secundum potestatem dicatur. Fit ergo esse ƿ subiectum, praedicatio vero modus vel contingans vel possibilis vel necessarius vel quilibet alius. Atque hae quidem propositiones secundum modum dicuntur, in quibus de substantia nihil ambigitur, de modo autem et qualitate sola tractatur. Sin vero subiciatur quidem modus, praedicetur vero esse, tunc de substantia rei quaeritur non de modo, ut si quis dicat possibile est, ut ipsum possibile in rebus esse pronuntiet, huic propositioni nullus modus adiectus est. Cum enim dicimus possibile esse modum habere, hoc per se ita non dicimus sed particulam propositionis ablatam. Ita enim perspicimus quasi si cum propositione esset iuncta. Quam si cum propria propositione iunxerimus, et quali modo praedicetur apparet. Cum enim dicimus possibile est, ut modum significet, particula propositionis est. Quam si suo corpori adgregemus facientes aliquam propositionem, quid modus ille profiteatur agnoscimus. Age enim id quod dixi possibile est coniungamus aliis praedicamentis atque inde una enuntiatio conficiatur dicamusque Socratem ambulare possibile est. Videsne modum in propositione possibile, ut etiam sive Socrates ambulet sive non ambulet, posse eum tamen ambulare ex ipso propositionis modo quilibet agnoscat? Ita igitur auferentes de toto partem possibilem enuntiationem quasi si tota sit propositio speculamur, ut in his dictionibus fieri solet, quae pluralitatem determinant, ut si dubitemus contra omnis an nullus ponatur an non omnis, ita eas speculemur, quasi si integras propositiones, quas determinationes propositionum ƿ esse manifestum est. Concludenti igitur dicendum est: in his quae modum praedicant omnes aliae res subiectae sunt vel esse vel ambulare vel legere vel dicere vel quicquid aliud cum aliquo modo fieri dicetur, in his autem ubi modus ipse praedicatur, ut integra sit propositio, non enim propositionis, non est cum modo propositio sed ibi tantum de subsistentia modi proponitur. Ut si qui dicat possibile est, quiddam in rebus dicit esse possibile, et rursus contingens est, quiddam in rebus dicit esse quod contingat, et rursus necesse est, esse quiddam dicit in rebus quod sit necesse: hic non de modo sed de solo esse tractatur. Quare quotiens esse quidem subicitur, modus autem praedicatur, ut cum dicimus: Socratem ambulare possibile est  ad modum iungenda negatio est, quotiens vero modus subicitur, esse autem praedicatur, ad esse ponenda negatio est. Ut cum dicimus possibile est, quia ita dicimus tamquam si diceremus possibilitas est, et cum dicimus contingere est, ita dicimus tamquam si diceremus contingentia est, ad esse ponenda negatio est dicendumque possibile non est, quod idem valet tamquam si diceretur possibilitas non est. Eodem quoque modo et de contingentia. Non autem perfecte speculantibus idem semper videri debet subiectum, quod primo loco reperiri dicitur, idem praedicatum semper, quod secundo loco praedicatur. In quibusdam enim verum est, in ƿ aliis vero ex significatione potius propositionum colligimus, qui terminus subiectus sit, qui vero praedicatus. Nam cum dico: Homo animal est  prius mihi necesse est dicere hominem, post praedicare animal atque ideo subiectum dicitur homo, animal vero praedicatur. In his autem in quibus modus additur sic est: cum dicimus: Socrates bene loquitur  idem valet tamquam si dicamus: Socrates bene loquens est  et hic quidem bene prius dictum est, postea vero loquens est et videtur subiectum quidem esse id quod dictum est bene, praedicatum autem id quod dictum loquens est. Sed hoc falsum est. Et hinc facillime poterit inveniri, quod loquentem quidem esse eum nullus ignorat, quisquis audit Socratem bene loquentem esse, vim autem totius propositionis modus continet. In id enim intendendus est animus, non si loquatur. Hoc enim indubitatum est. Nam qui eum bene dicit loqui, loqui quoque consentit. Quare ad modum intendendus est animus, ad id quod dictum est bene. Socrates enim bene loquitur quod dixit, loqui quidem non sufficit dicere, nisi etiam dicat bene. Continet igitur totam propositionem modus. Sed rursus propositionem continet praedicatio: modus igitur in his propositionibus potius praedicatur. Concludendum igitur universaliter est omnem modorum contradictionem non secundum esse verbum fieri nec secundum id rursus verbum quod in se esse contineat sed potius secundum modum. Continere autem in se verba id quod est esse dicuntur, ut cum dicimus loquitur. Tantundem enim valet tamquam si dicamus loquens est. Quare quaecumque propositiones quemlibet illum in se retineant modum, ƿ dubitandum non est quin non ad id quod ponit esse negatio iuste applicetur sed potius ad eum modum quo aliquid esse fierive pronuntietur. Omnis namque cum modo affirmatio talis est, ut non intendere debeat animum auditor ad id quod esse dicitur sed ad id potius quomodo illud esse dicatur. Ut cum dicimus: Socrates bene loquitur  non perspiciendum est an loquatur sed illuc potius animi dirigenda intentio est quemadmodum loquatur. Hoc enim videtur totam continere propositionem. Ergo contra possibile esse non est ea negatio quae dicit possibile non esse sed non possibile esse. Eodem modo et contra eam quae dicit contingere esse non ea quae enuntiat contingere non esse sed potius ea negatio est quae dicit non contingere esse. Idem quoque et in necessariis impossibilibusque modis caeterisque, quae nunc Aristoteles pro solita brevitate transgressus est, faciendum videtur. Sed quoniam commentationis virtus est non solum universaliter vim sensus expromere, verum etiam textus ipsius sermonibus ordinique conectere, ea quae superius confuse dicta sunt nunc per sermonum ipsorum ab Aristotele dictorum ordinem dividamus. HIS VERO DETERMINATIS PERSPICIENDUM QUEMADMODUM SE HABENT NEGATIONES ET AFFIRMATIONES AD INVICEM HAE SCILICET QUAE SUNT DE POSSIBILE ESSE ET NON POSSIBILE ET CONTINGERE ET NON CONTINGERE ET IMPOSSIBILI ET DE NECESSARIO; HABET ENIM ALIQUAS DUBITATIONES. PERSPICIENDUM, inquit, est de affirmationibus negationibusque, qua ƿ ratione videantur opponi in his propositionibus, quas quidam modus continet, ut in his quae sunt possibiles vel contingentes vel necessariae vel impossibiles vel verae vel falsae vel bene vel male vel quicquid aliqua qualitate praedicatur. HABET ENIM, inquit, ALIQUAS DUBITATIONES et quas dubitationes habeat continuo eas subicit. NAM SI EORUM QUAE COMPLECTUNTUR ILLAE SIBI INVICEM OPPOSITAE SUNT CONTRADICTIONES, QUAECUMQUE SECUNDUM ESSE ET NON ESSE DISPONUNTUR. Sensus totus huiusmodi est: in omnibus complexionibus propositionum illa in his oppositio valet, quaecumque secundum esse et non esse fit. Ut cum dicimus: Homo est  huius negatio: Homo non est  sed non ea quae dicit: Non homo est  Et rursus eius quae proponit: Est albus homo  illa negatio est quae dicit: Non est albus homo  non ea quae proponit: Est non albus homo  Hoc ipsum autem, quoniam eius quae dicit: Est albus homo  non est negatio ea quae dicit: Est non albus homo  sed potius ea quae dicit: Non est albus homo  sic demonstrat: SI ENIM DE OMNIBUS AUT DICTIO AUT NEGATIO, LIGNUM ERIT VERUM DICERE ESSE NON ALBUM HOMINEM. Breviter dictum est sed ita posse videtur exponi: propositum, inquit, sit lignum, de quo duae enuntiationes dicantur. Illud tamen nobis manifestum sit de omnibus, si affirmatio vera est, falsam esse negationem, eam scilicet quae contradictorie opponitur, et si vera negatio, falsam affirmationem. Pronuntietur igitur de proposito ligno, quoniam lignum hoc est albus homo. Hoc falsum est. ƿ Si igitur haec affirmatio falsa est, vera debet eius esse negatio. Si igitur ea est negatio affirmationis quae dicit: Est albus homo  ea quae negat dicens: Est non albus homo  haec negatio vere praedicabitur de ligno dicente quolibet quod lignum hoc est non albus homo. Sed hoc fieri non potest. Perspicue enim falsum est lignum esse non album hominem. Quod enim omnino homo non est nec non albus homo esse potest. Falsae igitur utraeque, et affirmatio quae dicit de ligno quoniam est albus homo et negatio de eo quae dicit quoniam est non albus homo. Quod si sunt falsae utraeque, haec negatio illius affirmationis non est. Quaerenda igitur est alia quae cum ea verum dividat atque falsum. Qua in re nulla alia reperietur contra eam quae dicit: Est albus homo  praeter eam quae dicit: Non est albus homo  Nam si ea dicitur esse affirmationis huius quae dicit: Est albus homo  negatio quae enuntiat: Est non albus homo  erit ut de ligno de quo affirmatio dicta falsa est vera sit enuntiata negatio eritque de ligno verum dicere, quoniam lignum hoc est non albus homo sed hoc impossibile est. Constat igitur neque eam propositionem quae dicit: Est non albus homo  illius affirmationis esse negationem quae proponit: Est albus homo  et eam quae dicit: Non est albus homo  negationem esse eiusdem affirmationis quae dicit: Est albus homo  Videsne igitur ut prope in omnibus affirmationes et negationes secundum esse vel non esse fiant? Illa enim album quod esse dixit, illa negat album non esse dicens rursus illa dicit hominem esse, illa vero negat dicens hominem non esse et in caeteris eodem modo est. QUOD ƿ SI HOC MODO, ET IN QUANTISCUMQUE ESSE NON ADDITUR, IDEM FACIET QUOD PRO ESSE DICITUR, UT EIUS, QUAE EST AMBULAT HOMO, NON EA QUAE EST AMBULAT NON HOMO NEGATIO EST SED EA QUAE EST NON AMBULAT HOMO; NIHIL ENIM DIFFERT HOMINEM AMBULARE VEL HOMINEM AMBULANTEM ESSE. Nec hoc solum, inquit, in his evenire potest propositionibus, quae secundum esse vel non esse disponuntur sed etiam in his quaecumque verbis talibus continentur, ut verba illa vim eius quod est esse concludant, ut est: Homo ambulat  ambulat continet in se esse. Idem enim est ambulat quod est ambulans. Ad haec igitur verba quae in propositionibus esse continent aptanda negatio est. Si enim omnis contradictio secundum esse vel non esse fit, haec autem verba esse propria significatione concludunt quoniamque verba haec ita ponuntur tamquam si hoc ipsum esse poneretur, manifestum est ad ea verba quae esse continent negationem poni oportere ad earum similitudinem propositionum, quae secundum esse et non esse supra dicta ratione sibimet opponuntur. His igitur ante praedictis quid inconveniens ex his possit esse persequitur. QUARE SI HOC MODO IN OMNIBUS, ET EIUS QUAE EST POSSIBILE ESSE NEGATIO EST POSSIBILE NON ESSE, NON, NON POSSIBILE ESSE. VIDETUR AUTEM IDEM POSSE ET ESSE ET NON ESSE; OMNE ENIM QUOD EST POSSIBILE DIVIDI VEL AMBULARE ET NON AMBULARE ET NON DIVIDI POSSIBILE EST. Superius ƿ demonstratum est quemadmodum in his quae complectuntur enuntiationibus secundum esse potius et non esse fierent oppositiones, nunc hoc dicit: si hoc, inquit, in omnibus propositionibus faciendum est, ut earum contradictiones secundum esse et non esse ponantur, et in his quae aliquid possibile esse pronuntiant non ita ponenda negatio est, ut dicat non possibile esse sed potius secundum non esse constituenda est, ut dicatur possibile non esse negationem eius esse quae dicit possibile esse. Sed si hoc dicimus, inquit, affirmatio et negatio contradictoriae verum inter se falsumque non dividunt. Omne enim quod potest esse idem etiam potest non esse. Quod enim potest dividi idem potest non dividi et quod potest ambulare idem potest et non ambulare. Quae autem sit huiusmodi possibilitas, per quam cum dicitur aliquid fieri posse, illud tamen relinquatur posse non fieri, consequenter explanat dicens: RATIO AUTEM EST, QUONIAM OMNE QUOD SIC POSSIBILE EST NON SEMPER IN ACTU EST, QUARE INERIT EI ETIAM NEGATIO; POTEST IGITUR ET NON AMBULARE QUOD EST AMBULABILE ET NON VIDERI QUOD EST viSIBILE. AT VERO IMPOSSIBILE EST DE EODEM VERAS OPPOSITES ESSE DICTIONES; NON IGITUR EST ISTA NEGATIO. Causa est igitur, inquit, cur id quod posse esse dicitur idem possit non esse, quod omne quod possibile dicimus ita pronuntiamus, ut non semper in actu sit, id est non sit necessarium. Omne namque quod semper in actu est necessarium est, ut sol semper movetur: itaque illi semper agitur motus. Si quis autem me dicat ambulare posse, quoniam ƿ mihi ambulationis motus non semper agitur et inest mihi aliquotiens non ambulare, inest quoque illud ut vere de me dicatur posse me non ambulare, cum vere pronuntietur posse ambulare. Ergo quaecumque non semper in actu sunt et posse esse et posse non esse recipiunt. Potest igitur et quod est ambulabile, id est quod ambulare potest, non ambulare et quod est visibile non videri. Quocirca docetur non esse negationem eius quae dicit posse esse eam quae proponit posse non esse, idcirco quod utraeque sunt verae in his quae (ut ipse ait) NON SEMPER ACTU sunt. CONTINGIT ENIM unum ex utrisque quae Aristoteles dicit: AUT IDEM IPSUM DICERE ET NEGARE SIMUL DE EODEM AUT NON SECUNDUM ESSE ET NON ESSE QUAE APPONUNTUR FIERI AFFIRMATIONES VEL NEGATIONES, ut aut idem sint affirmatio et negatio sibique consentiant, si secundum esse et non esse in omnibus contradictio fit, ut est in eo quod est posse esse et posse non esse (idem enim utraeque sunt sibique consentiunt et si quis eam dicit contradictionem esse contradictionem sibi consentire dicit), aut certe non in omnibus negationibus secundum esse et non esse ea quae apponuntur fieri affirmationes vel negationes, id est non in omnibus negationibus secundum appositionem esse vel non esse vel eorum verborum quae esse continent fieri contradictionem. SI ERGO ILLUD, INQUIT, IMPOSSIBILIUS EST, HOC ERIT MAGIS ELIGENDUM. Duo supra posuerat quae ex supra dictis rationibus evenirent: aut unum et idem ipsum esse ƿ dicere et negare simul de eodem, id est ut dictio et negatio idem essent simul de eodem praedicatae sibique consentirent, aut non secundum esse vel non esse fieri contradictionem. Sed videntur utraque quasi quodammodo inconvenientia esse, quippe cum illud unum etiam impossibile sit, ut affirmatio negatioque consentiant, illud alterum id est non secundum esse et non esse fieri oppositiones inconsentiens sit aliis propositionibus, in quibus hoc modo contradictionem fieri manifestum est. Nunc ergo hoc dicit: quoniam utrumque, inquit, inconveniens est, unum autem ex his erit eligendum, quod minus est impossibile, hoc sumendum est. Minus autem est impossibile, ut secundum esse et non esse non fiant oppositiones. Hoc enim nihil prohibet, illud autem impossibilius, ut affirmatio negatioque consentiant. Hoc igitur erit eligendum potms: has quae cum modo sunt propositiones non eas habere oppositiones, quae secundum esse et non esse fiunt sed potius eas quae ad modum ponuntur. Non autem ita dixit impossibilius est, tamquam si altera impossibilis sit sed ad hoc potius rettulit quod utraeque quasi inconvenientes videntur, quarum unam etiam impossibilem esse non dubium est. Hinc quoque disponit secundum modum aliquem pronuntiatarum propositionum quae esse negationes ponuntur. Dicit enim: EST IGITUR NEGATIO EIUS QUAE EST POSSIBILE ESSE EA QUAE EST NON POSSIBILE ESSE, negationem scilicet ƿ addens non ad esse verbum sed ad modum quod est possibile. Eandem quoque rationem dicit esse et in contingentibus. Eius enim quae est contingere esse negatio est non contingere esse. Docet etiam de necessario et impossibili sibi idem videri. Quae autem natura huius oppositionis sit, licet breviter, veracissime tamen expressa est, de qua nos superius diutius locuti sumus. Quod si quis perspicacius intendit, illius intellegentiam loci cum hac gradatim proficiscente expositione communicat. FIUNT ENIM QUEMADMODUM IN ILLIS ESSE ET NON ESSE APPOSITIONES, SUBIECTAE VERO RES HOC QUIDEM ALBUM, ILLUD VERO HOMO, EODEM QUOQUE MODO HOC LOCO ESSE QUIDEM SUBIECTUM FIT, POSSE VERO ET CONTINGERE APPOSITIONES DETERMINANTES QUEMADMODUM IN ILLIS ESSE ET NON ESSE VERITATEM, SIMILITER AUTEM HAE ETIAM IN ESSE POSSIBILE ET ESSE NON POSSIBILE. Appositiones vocat praedicationes. Dicit ergo in his propositionibus, quae praeter aliquem modum dicuntur, praedicantur quidem semper ess e et non es se vel ea verba quae esse continent, subiciuntur vero res de quibus illa praedicantur, ut album, cum dicimus album est, vel homo, cum dicimus homo est. Atque ideo quoniam in his praedicatio totam continet propositionem veritatemque et falsitatem praedicatio illa determinat, praedicatur autem esse vel quicquid esse continet, iure secundum esse et non esse contradictiones ponuntur. In his autem, id est in quibus modus aliqui praedicatur, esse quidem subiectum est vel ea verba quae esse continent, modus autem solus quodammodo praedicatur. ƿ Nam quod dicitur esse solum sine modo aliquo ipsius rei substantia pronuntiatur et quaeritur in eo quodammodo an sit: idcirco esse ponente affirmatione dicit negatio non esse. In his autem in quibus modus aliquis est non dicitur aliquid esse sed cum qualitate quadam esse, ut esse quidem nec affirmatio ambigat nec negatio, de qualitate autem, id est quomodo sit tunc inter aliquos dubitatur. Atque ideo ponente aliquo, quoniam Socrates bene loquitur, non ponitur negatio, quoniam bene non loquitur sed quoniam non bene loquitur, idcirco quoniam (ut dictum est) non ad esse vel ad ea verba quae es se continent propositio nem totam conficiunt sed potius ad modum intenditur animus audientis, cum affirmatio aliquid esse pronuntiat. Si igitur haec continent totius propositionis vim quod autem propositionis vim continet praedicatur et secundum id quod praedicatur semper oppositiones fiunt, recte solis modis vis negationis apponitur. His autem rationabiliter constitutis illud rursus exsequitur quod non modo contradictio non est posse esse et posse non esse, verum etiam huiusmodi propositiones, quae cum modis positae, negationem tamen habent ad esse coniunctam, omnino negationes non sunt sed affirmationes. Possunt enim earum negationes aliae reperiri. Ait enim: EIUS VERO QUAE EST POSSIBILE NON ESSE NEGATIO EST NON POSSIBILE NON ESSE. In tantum inquit, non est ulla contradictio eius quae est posse esse et eius quae est posse non esse, ut ea quae dicit ƿ posse non esse non esse negatio sed potius affirmatio conuincatur. Affirmatio autem affirmationi numquam contradictorie opponitur. Docetur autem esse affirmatio ea quae dicit posse non esse, quod eius alia quaedam negatio reperitur, ea scilicet quae dicit non posse non esse. Simulque illud adiungit: cum sint, inquit, huius propositionis quae dicit aliquid posse esse duae quae videantur esse negationes, ea scilicet quae dicit posse non esse et ea quae proponit non posse esse, hinc agnoscitur quae harum sit contradictoria contra eam quae dicit posse esse affirmationem: quae enim verum falsumque cum ea dividit, ipsa eius potius potest esse quam ea quae illi consentit. Ei autem quae est posse esse consentit ea quae dicit posse non esse, ut supra iam docui: ea quae dicit non posse esse si falsa est, vera est ea quae dicit posse esse, haec rursus si falsa est, vera est illa quae enuntiat non posse esse. Dividunt igitur hae veritatem falsitatemque, quod in singulis exemplis facillime poterit inveniri. Age enim dicat quis posse me ambulare, ille verum dixerit, si quis vero dicat non posse me ambulare, mentitus est. Rursus si quis dicat posse solem consistere, mentitur, si quis vero dicat non posse solem consistere, de ipsius nullus ambigit veritate. Dividunt igitur veritatem falsitatemque hae scilicet quae dicunt posse esse et non posse esse, illae vero se sequuntur quae dicunt posse esse et posse non esse. Quae igitur consentiunt, contradictiones non sunt, quae autem veritatem inter se falsitatemque dividunt, ipsas contradictiones magis esse ƿ putandum est. Quod per hoc ait: QUARE ET SEQUI SESE INVICEM VIDEBUNTUR  Quae autem propositiones sese sequantur dicit:  IDEM ENIM POSSIBILE EST ESSE ET NON ESSE  Cur autem sese sequantur monstrat adiciens:  NON ENIM CONTRADICTIONES SIBI INVICEM SUNT  Si enim contradictiones essent, numquam sese sequerentur. Sed quae sint contradictiones declarat dicens: SED POSSIBILE ESSE ET NON POSSIBILE ESSE NUMQUAM SIMUL SUNT  Cur autem numquam simul sint, non tacuit. Ait namque: OPPONUNTUR ENIM. Nam idcirco numquam simul sunt et veritatem falsitatemque dividunt, quoniam opponuntur. Docet quoque eius propositionis quae dicit posse non esse illam esse negationem quae proponit non posse non esse. Ex eadem vi ad propositionem transit. Dicit enim: AT VERO POSSIBILE NON ESSE ET NON POSSIBILE NON ESSE NUMQUAM SIMUL SUNT,  per quod ostenditur illam esse affirmationem, illam vero negationem. Universaliter enim quaecumque idem de eodem haec ponit, haec aufert, si illa sit affirmatio, illa negatio et nihil aequivocationis aut universalium determinationis impediat, contradictorie sibimet opponuntur.  Caetera iam ita ut ait per se expedita sunt, ut longa expositione non egeant, nisi quaedam in eorum ordine permiscenda sunt, quae id quod per se est lucidum clarius monstrent. Persequitur enim similiter caeteros modos dicens quae propositiones quarum affirmationum non sint negationes et quae sint ƿ et eas, quas negationes non esse dicit, ut affirmationes esse demonstret, alias negationes opponit. SIMILITER AUTEM, inquit, ET EIUS propositionis QUAE EST NECESSARIUM ESSE NON est ea negatio quae dicit NECESSARIUM NON ESSE (haec enim affirmatio est, sicut mox negatione opposita comprobavit) SED POTIUS ea negatio est eius quae est necessarium esse quae dicit NON NECESSARIUM ESSE. Eodem quoque modo cuncta persequitur dicens: EIUS VERO QUAE EST NECESSARIUM NON ESSE, quam supra dixerat non esse oppositam ei quae dicit necessarium esse, illa negatio est quae proponit NON NECESSARIUM NON ESSE. Quaecumque enim negationem ad esse positam habent, illas si cum modo sint affirmationes esse putandas. EIUS VERO QUAE EST IMPOSSIBILE ESSE, NON est ea negatio quae dicit IMPOSSIBILE NON ESSE (non enim ad modum habet negativam particulam iunctam) SED potius ea quae dicit NON IMPOSSIBILE ESSE. Hae namque inter se verum falsumque dividunt. Illius vero quae ad esse habet negativam particulam, quam affirmationem esse manifestum est, id est eius quae dicit IMPOSSIBILE NON ESSE, ea negatio est quae dicit NON IMPOSSIBILE NON ESSE. Concludit etiam breviter id quod superius demonstravit dicens: ET UNIVERSALITER VERO (QUEMADMODUM DICTUM, EST) ESSE ƿ QUIDEM ET NON ESSE OPORTET PONERE QUEMADMODUM SUBIECTA, NEGATIONEM VERO ET AFFIRMATIONEM HAEC FACIENTEM AD UNUM APPONERE ET HAS PUTARE OPORTET ESSE OPPOSITAS DICTIONES. Universaliter, inquit, dicimus, sicut supra iam dictum est, in his propositionibus quae modos additos habent esse et non esse subiecta potius fieri, modos vero praedicari atque ideo ad unum quemlibet modum, id est secundum unum, fieri debere affirmationem semper et negationem, ut sicut affirmationem praedicatus modus continet, ita negativa particula ad modum iuncta totam contineat negationem. Proponit autem eas quas putat esse oppositas dictiones hoc modo: Possibile Non possibile Contingens Non contingens Impossibile Non impossibile Necessarium Non necessarium  Quod autem addidit VERUM NON VERUM, ad hoc pertinet ut omnes modos includeret. Vere enim modus quidam est, sicut et bene, sicut velociter, sicut laete, sicut graviter, et quicumque modi sunt, hoc modo facienda est contradictio: verum est, non verum est non autem non est verum, velociter ambulare, non velociter ambulare sed non illa quae dicit velociter non ambulare. Concludenti igitur semper ad modum inugenda negatio est. Illae enim semper sibimet opponuntur, ut supra iam dictum est, quae secundum praedicationes habent negativas particulas iunctas. Praedicantur autem in his modi, ut supra iam monstravimus. ƿ Secundum modos igitur in his negatio posita integram vim contradictionis efficiet. Expeditis modorum oppositionibus de consequentia propositionum atque consensu habebitur subtilis utilisque tractatus. Si igitur possibile esse simpliciter diceretur, simplex et facilis propositionum videretur esse consensus nec quicquam in earum consequentia posset errari: nunc autem quoniam dupliciter dicitur, secundum diversos modos non eaedem propositionum sunt consequentiae. Quod autem dico tale est. Possibilis duae sunt partes: unum quod cum non sit esse potest, alterum quod ideo praedicatur esse possibile, quia iam est quidem. Prior pars corruptibilibus et permutabilibus propria est. In mortalibus enim Socrates potest esse cum non fuit, sicut ipsi quoque mortales, qui sunt id quod antea non fuerant. Potest enim homo cum non loquitur loqui et cum non ambulat ambulare. Ergo haec pars secundum id dicitur quod non quidem iam est, esse tamen potest. Illa vero alia pars possibilis quae secundum id dicitur, quod iam est aliquid actu, non potestate, utrisque se naturis accommodat, et sempiternis scilicet et mortalibus. Nam quod in sempiternis est esse possibile est, rursus quod est in mortalibus nec hoc a subsistendi possibilitate discedit sed tantum differt, quia id quod in aeternis est nullo modo permutatur et semper esse necesse est, illud vero quod in rebus mortalibus invenitur poterit et non esse et ut sit non est necesse. Ego namque cum scribo inest mihi scribere, quocirca et scribere ƿ mihi possibile est sed quoniam sum ipse mortalis, non est haec potestas scribendi necessaria: neque enim ex necessitate scribo. At vero cum caelo dicimus inesse motum, nulla dubitatio est quin necesse sit caelum moveri. In mortalibus igitur rebus cum est aliquid et esse potest et ut sit non est necesse, in sempiternis autem quod est necesse est esse et quia est esse possibile est. Cum igitur principaliter possibilis duae sint partes: una quae secundum id dicitur quod cum non sit esse tamen potest, altera quae secundum id praedicatur quod iam est aliquid actu non solum potestate, huiusmodi possibile quod iam sit actu duas ex se species profert: unam quae cum sit non est necessaria, alteram quae cum sit illud quoque habet ut eam esse necesse sit. Nec hoc solius Aristotelis subtilitas deprehendit, verum Diodorus quoque possibile ita definit: quod est aut erit. Unde Aristoteles id quod Diodorus ait erit illud possibile putat quod cum non sit fieri tamen potest, quod autem dixit Diodorus est id possibile Aristoteles interpretatur quod idcirco dicitur esse possibile, quia iam actu est. Cuius possibilitatis modi duas partes esse docuimus: unam quam necessariam dicimus, alteram quam non necessariam praedicamus. Huius autem non necessariae duae rursus partes sunt: una quae a potestate pervenit ad actum, altera quae semper actu fuit, a quando res illa quae susceptibilis ipsius est fuit. Et illa quidem quae a possibilitate ad actum venit utriusque partis contradictionis susceptibilis est, ut nunc ego qui scribo ex potestate ad actum veni et agens possum scribere. ƿ Ante enim quam scriberem erat mihi scribendi potentia sed ex potestate scribendi veni ad actum scribendi. Quare utraque mihi conveniunt et non scribere et scribere. Possum enim et non scribere, possum et scribere, quae est quodammodo contradictio. Atque ideo quaecumque ex potestate ad actum renerunt, ea et facere possum et non facere et esse et non esse, ut qui loquitur, quia antea potuit loqui quam loqueretur et nunc ideo potest loqui quia loquitur, et potest loqui et potest non loqui. Alia vero quae numquam ante potestate fuit sed semper actu, a quando res ipsa fuit quae aliquid potestate esse diceretur, ad unam rem tantum apta est, ut ignis numquam fuit potestate calidus, ut postea actu calidus sentiretur, nec nix ante frigida potestate, post actu sed a quando fuit ignis actu calidus fuit, a quando nix actu frigida. Quocirca hae potentiae non sunt aptae ad utraque. Neque enim ignis frigus incutere nec nix calidum quicquam possit efficere. Quare facienda a principio huiusmodi divisio: possibilis alia pars est quae cum non sit esse tamen potest, alia vero quae actu est et ideo possibilis dicitur. Si enim non posset, nec esset omnino. Huius autem possibilitatis quae secundum illum dicitur modum, quod iam est actu, duae partes sunt: una secundum id quod ex necessitate esse dicimus, altera secundum id quod cum sit non tamen esse ex necessitate ƿ aliquid arbitramur. Huius autem non necessariae possibilitatis duae sunt aliae partes: una quae quoniam ex potestate ad actum venit et esse et non esse recipiet facultatem, altera quae quia numquam actum habere destitit, a quando fuit id quod dicitur ei esse possibile, ad unam tantum partem apta est atque possibilis, eam scilicet quam actus semper exercuit, ut igni calor vel nivi frigus vel adamanti durities vel aquae liquor. Sed nullus arbitretur ex necessariae possibilitatis specie esse id quod dicimus numquam potestate fuisse actus quosdam in quibusdam rebus, ut igni calorem. Ipse enim ignis exstingui potest. In illis autem quae necessaria sunt non modo qualitas a subiecta re discedere numquam debet, quod videtur etiam in igni, a quo sua caloris qualitas non recedit sed etiam illud quod subiecta illa substantia immortalis esse videatur, quod igni non accidit. Solem enim et caetera mundi huius corpora quae superna sunt et caelestia immortalia Peripatetica disciplina putat atque ideo consentienter sibi dicit solem necessario moveri, quod non modo a sole motus ille numquam recedit sed ne sol ipse esse quidem desinet. His igitur praedictis id ad quod haec praemissa sunt id est consequentia propositionum diligentius exsequenda est. Perihermenias Liber 13 Latin English ET CONSEQUENTIAE VERO SECUNDUM ORDINEM FIUNT ITA PONENTIBUS: ILLI ENIM QUAE EST POSSIBILE ESSE ILLA QUAE EST CONTINGERE ESSE, ET HOC ILLI CONVERTITUR, ET NON IMPOSSIBILE ESSE ƿ ET NON NECESSARIUM ESSE; ILLI VERO QUAE EST POSSIBILE NON ESSE ET CONTINGERE NON ESSE EA QUAE EST NON NECESSARIUM NON ESSE ET NON IMPOSSIBILE NON ESSE; ILLI VERO QUAE EST NON POSSIBILE ESSE ET NON CONTINGENS ESSE ILLA QUAE EST NECESSARIUM NON ESSE ET IMPOSSIBILE ESSE; ILLI VERO QUAE EST NON POSSIBILE NON ESSE ET NON CONTINGENS NON ESSE ILLA QUAE EST NECESSE ESSE ET IMPOSSIBILE NON ESSE. CONSIDERETUR AUTEM EX SUBSCRIPTIONE QUEMADMODUM DICIMUS. Haec Aristoteles consentienter his quae nos supra praemisimus addidit de consequentia propositionum. Quae etsi manifesta sunt acute perspicientibus, tamen ne nos nihil huic quoque loco addidisse videamur brevissima ea expositione percurrimus. Primum voluit demonstrare, quoniam quaecumque de possibili dicerentur eadem etiam de contingenti dici veracissime possint atque ideo ait: ILLI QUAE EST POSSIBILE ESSE consequentem esse illam quae dicit aliquid contingere. Et ne in his aliquid discrepans videretur, adiecit dicens: ET HOC ILLI CONVERTITUR, ut intellegeremus quod esset possibile hoc contingere et quod contingeret illud esse possibile. Quare quae sibi convertuntur, ea aequalia sunt atque eadem. Quicquid igitur in possibili dici potest, idem in contingenti praedicatur. Haec ergo, id est possibile atque contingens, sequi dixit illas propositiones quae dicerent non impossibile esse et eas quae necessarium negant id est non necesse esse aliquid ƿ praedicant. Ait enim: ILLI ENIM QUAE EST POSSIBILE ESSE ILLA QUAE EST CONTINGERE ESSE, ET HOC ILLI CONVERTITUR, ET EA QUAE EST NON IMPOSSIBILE ESSE ET NON NECESSARIUM ESSE, tamquam si hoc diceret: et possibile est sequitur contingentia et haec utraque sibi convertuntur sed has sequitur non impossibile esse et non necessarium esse. Hoc quam recte dictum sit neminem latet. Nam quod est possibile esse atque esse contingit, ut sit impossibile non est. Nam si esset impossibile, non diceretur posse esse, quod ut non esset ratio impossibilitatis adstringeret. Ergo id quod potest esse non est impossibile esse. Similiter non est necesse esse id quod posse esse dicitur. Hoc autem idcirco evenit, quia id quod possibile praedicamus ad utramque partem facile vertitur. Nam et ut sit fieri potest et ut non sit. At vero necessitas et impossibilitas in alterutra parte constringitur. Nam quod impossibile est esse numquam potest. Porro autem quod necesse est non esse numquam potest. Ergo id quod negamus impossibile esse consentire facimus possibilitati. Id autem quod negamus necessarium rursus eidem naturae vim possibilitatis adinugimus [ut sit hoc modo dicendum] et ut verius loquamur, ita dicendum est: quod possibile est et esse poterit et non esse, rursus quod impossibile est esse non potest, quod necesse est non esse non potest. Ergo si impossibilem enuntiationem negationis adiectione frangamus dicentes non impossibile esse, illi partem possibilitatis ƿ adiungimus in qua esse posse aliquid dicitur, sin vero necessariae propositionis rigorem negatione minuamus dicentes non necesse esse, illud evenit ut ad eam partem necessariam propositionem applicemus, quae in possibilitate est, ut possit non esse. Quare possibilitatem sequitur non esse impossibile, idcirco quia quod possibile est fieri potest. Eandem rursus possibilitatem sequitur propositio quae dicit non necesse esse, idcirco quia quod possibile est poterit et non esse. Aliter idem dicimus: quod possibile est non est verum dicere, quoniam impossibile est, quia fieri potest rursus quod possibile est non est verum dicere, quoniam necesse est esse. Potest enim quod possibile est esse idem non esse. Quare si de possibilitate impossibilitas et necessitas recte dici non potest, eorum negationes possibilitati consentient, quae sunt non impossibile esse et non necessarium esse. Sed meminisse debemus eandem semper in omnibus de contingenti et de possibili esse rationem, de eo scilicet possibili quod cum adhuc non sit poterit tamen esse aut non esse. Aliam rursus consequentiam dicit hoc modo: ILLI VERO QUAE EST POSSIBILE NON ESSE ET CONTINGERE NON ESSE EA QUAE EST NON NECESSARIUM NON ESSE ET NON IMPOSSIBILE NON ESSE. Propter eandem causam has quoque esse consequential dixit. Illi enim quae est possibile non esse et ei quae est contingere non esse illam consentire ait quae dicat non necesse esse non esse et non impossibile esse non esse. Hoc autem ideo quia quod potest non esse potest et esse et rursus quod contingit non esse contingit et esse. ƿ At vero quod necesse est non esse illud non potest esse, quod autem impossibile est non esse illud non esse nou poterit. Quare a possibili utraeque discrepant. Nam quia possibilitas posse esse aliquid promittit, contrarium sentit ea quae dicit necesse esse non esse. Rursus quia possibilitas habet in se vim, ut id quod potest esse possit et non esse, dissentit ab ea multumque discrepat quae dicit impossibile esse non esse. Quod si propositio quae praedicat necesse esse non esse et rursus quae dicit impossibile es se non esse a possibilitate dissentiunt, recte nimirum harum negationes possibilitati consentire creduntur. Possibiles autem propositiones voco huiusmodi quae vel in affirmatione vel in negatione possibilitatem aliquam monstrant altera parte non interclusa, ut quae dicit possibile esse aliquid esse ab hac non intercluditur ea per quam dici poterit possibile esse non esse vel si quis dicat possibile aliquid non esse, ab hac rursus non interclusum est, ut esse possit atque ideo affirmationem quae praedicat posse esse possibilem voco nec minus eam quae dicit aliquid posse non esse. Et in istis propositionibus quas Aristoteles ponit, in quibus dicit possibile non esse, non videatur ita dicere tamquam si hoc modo pronuntiet, ut velit intendere aliquid impossibile esse cum dicit possibile non esse. Ita enim hanc propositionem dicit non quo possibilitatem illam auferat sed quo dicat possibile esse aliquid ut non sit. Subaudiendum enim est adiungendumque ad possibile verbum quod est esse, ut cum ƿ ille dicit possibile non esse nos intellegamus possibile esse non esse, id est possibile esse ut non sit. Tertiam consequentiam ponit hanc in qua consentire dicit ILLI QUAE EST NON POSSIBILE ESSE ET NON CONTINGENS ESSE illam quae dicit NECESSARIUM NON ESSE ET IMPOSSIBILE ESSE. Hoc ita plenum est ut expositione non egeat. Quod enim non possibile est hoc fieri non potest, quod fieri non potest necesse est ut non sit, quod autem necesse est ut non sit ut sit impossibile est. Recte igitur dicitur eam propositionem quae dicit aliquid non posse esse et eam quae dicit non contingere esse consequi illas quae esse cum necesse est negant et quae impossibilitatem affirmant [non est contingens scilicet esse et non necessarium esse]. Reliquam consequentiam, in qua eas propositiones quae dicerent NON POSSIBILE ESSE aliquid NON ESSE ET NON CONTINGERE NON ESSE illas quae proponerent NECESSE ESSE ET IMPOSSIBILE NON ESSE, neque ullam habet obscuritatem. Nam quod non est possibile ut non sit hoc impossibile est ut non sit. Id quod enim dicimus impossibile esse idem valet tamquam si dicamus non possibile esse. Quod enim facit negatio in ea interpretatione in qua dicimus non possibile, idem facit privatio in ea in qua dicimus impossibile. Quod autem impossibile est non esse late patet, quia necesse est esse. Ergo et quod non est possibile ut non sit manifestum est quoniam esse necesse est. Idem quoque ƿ et de contingenti dicendum est. Describit autem eas hoc modo, ut non solum mente et ratione capiantur verum etiam subiectae oculis faciliores intellectu sint. Nos autem, ut sit lucidior explanatio, de his duos facimus ordines. Et in primo quidem eas proposuimus quae praecedunt, in secundo vero eas quae sequuntur, ut sit multa facultas vel per se earum rationes non intellegentibus, ad descriptionem tamen respicientibus, quae quam sequatur agnoscere. PRAECEDENTES: SEQUENTES: Possibile esse Non impossibile esse Contingens esse Non necesse esse Possibile non esse Non necessarium non esse Contingens non esse Non impossibile non esse Non possibile esse Necessarium non esse Non contingens esse Impossibile esse Non possibile non esse Necesse esse Non contingens non esse Impossibile non esse  Hac igitur descriptione facta, quid Aristoteles communiter de propositionibus universaliterque tractaverit, nulli sollertius intuenti videtur ambiguum. Caetera vero quae singillatim de eorum consequentiis disputavit, quoniam defetigari lectores nolumus, sextum volumen expediet.

No comments:

Post a Comment