The Grice Club

Welcome

The Grice Club

The club for all those whose members have no (other) club.

Is Grice the greatest philosopher that ever lived?

Search This Blog

Tuesday, August 10, 2021

Grice e Boezio

 

Hiemantis anni tempore in Aureliae montibus concesseramus atque ibi tunc, cum violentior auster eiecisset noctis placidam atque exturbasset quietem, recensere libitum est ea ƿ quae doctissimi viri ad illuminandas quodammodo res intellectus densitate caliginantissimas quibusdam quasi introductoriis commentariis ediderunt. Eius vero rei Fabius initium fecit, qui cum me lectulo recumbentem et quaedam super eisdem rebus cogitantem meditantemque vidisset, hortatus est, ut, quod saepe eram pollicitus, aliquam illi eius rei traderem disciplinatu. Complacitum est igitur, quoniam tunc et familiarium salutationes et domestica negotia cessabant. Interrogatus ergo a me super quibus vellet rebus enodare atque expedire, tunc Fabius: Quoniam, inquit, tempus ad studia uacat et hoc otium in honestum negotium converti licet, rogo ut mihi explices id quod Victorinus orator sui temporis ferme doctissimus Porphyrii per Isagogen, id est per introductionem in Aristotelis Categorias dicitur transtulisse.
Et primum didascalicis quibusdam me imbue, quibus expositores vel etiam commentatores, ut discipulorum animos docibilitate quadam assuescant, utuntur. ÑTunc ego: Sex omnino, inquam, Magistri in omni expositione praelibant. Praedocent enim quae sit cuiuscumque operis intentio, quod apud illos skopou" vocatur; secundum, quae utilitas, quod a Graecis crhusimon appellatur; tertium, qui ordo, quod tauxin ƿ vocant; quartum, si eius cuius esse opus dicitur, germanus propriusque liber est, quod gnhusion interpretari solent; quintum, quae sit eius operis inscriptio, quod eipigrafhun Graeci nominant. In hoc etiam quod intentionem cuiusque libri insollerter interpretarentur, de inscriptione quoque operis apud quosdam minus callentes haesitatum est. Sextum est id dicere, ad quam partem philosophiae cuiuscumque libri ducatur intentio quod Graeca oratione dicitur eii" poi~on meuro" filosofiva" ainaugetai. Haec ergo omnia in quolibet philosophiae libro quaeri convenit atque expediri.
Tunc Fabius quae esset introductionis intentio interrogavit. Et ego inquam: Aristoteles, cui factus est introductionis pons, non aliter intellegi potest, nisi ipsas res de quibus disputaturus est ad intellegentiam praeparemus. Videns enim Porphyrius quod in rebus omnibus essent quaedam prima natura, ex quibus omnia velut ex aliquo fonte manarent, et illa quae prima essent, et substantia esse et generis vocabulo nuncupari; porro autem numquam esse genus posse, nisi ei quaedam aliau subderentur, et quae essent subdita, species appellari; porro autem numquam genus uni speciei genus esse posse sed pluribus; plures autem species non posse esse multiplices, nisi eas aliqua discretio separaret -- si enim nihil sibi dissimiles forent, una species, non multiplices viderentur; illa igitur divisio et dissimilitudo specierum ƿ differentiae nomine vocitatur, omnia vero quae aliqua re differunt, fieri aliter non potest, nisi quibusdam propriis solitariisque naturis insignita sint. Atque haec hactenus -- videns ergo quod omnis omnium disparilitas in gemina rerum principia secaretur, in substantiam atque accidens, ita ut neque accidens sine substantia neque sine accidenti substantia esse posset -- accidens quippe sine aliquo substantiae fundamento esse non potest, substantia vero ipsa sine superiecto accidenti videli nullo modo potest. Ut enim color sit, quod est accidens, in corpore erit, quod est substantia. Porro autem cum corpus, id est substantiam videris, insignitam eam accidenti, id est aliquo colore respicies.
Itaque fit ut neque substantia praeter accidens sit neque accidens a substantia relinquatur; ubi enim substantia fait, mox accidens consecutum est -- speculatus igitur Porphyrius in his duabus rebus, id est accidenti et substantia, genera, species, propria differentiasque versari et quod ipsa per se sint genera subiectis et subiacentibus speciebus, quae differentiis et propriis insignitae sunt, statuit principaliter de genere, specie, differentia propriisque tractare. Et quoniam tractatus hic in definitionibus, ut post docebimus, proderit, si quis autem in definitione generali ponat accidens, eum non recte definire manifestum est, quod suo loco tractabitur, statuit pauca de accidentibus praelibare. Ita enim nos prudentissimus doctor instituit, ut tunc in definitionibus quibuslibet ƿ plenam scientiam queamus accipere, cum quod prosit, dictum sit et quod non sit utile, segregetur. Haec igitur huius operis est intentio, de genere, specie, differentiis, propriis accidentibusque tractare.
Hic Fabius: Expedisti, inquit, de intentione, nunc utilitatem explica. ÐVaria, inquam, et multiplex in hoc corpore commoditas utilitasque versatur. Primum enim in Aristotelis Categorias perquam uberrime prodest. Quid autem prosit, dicemus, cum de eius libri inscriptione tractabimus sed in quibus aliis prosit, paucis philosophiae ipsius divisione facta perstringam. Et prius quid sit ipsa philosophia considerandum est. Est enim philosophia amor et studium et amicitia quodammodo sapientiae, sapientiae vero non huius, quae in artibus quibusdam et in aliqua fabrili scientia notitiaque versatur sed illius sapientiae, quae nullius indigens, vivax mens et sola rerum primaeua ratio est. Est autem hic amor sapientiae intellegentis animi ab illa pura sapientia illuminatio et quodammodo ad se ipsam retractio atque aduocatio, ut videatur studium sapientiae studium divinitatis et purae mentis illius amicitia. Haec igitur sapientia cuncto equidem animarum generi meritum suae divinitatis imponit et ad propriam naturae vim puritatemque reducit. Hinc nascitur speculationum cogitationumque veritas et sancta puraque actuum castimonia. Quae res in ipsius philosophiae divisionem sectionemque convertitur. ƿ Est enim philosophia genus, species vero duae, una quae theoretica dicitur, altera quae practica, id est speculativa et activa. Erunt autem et tot speculativae philosophiae species, quot sunt res in quibus iustae speculatio considerationis habetur, quotque actuum diversitates, tot species varietatesque virtutum. Est igitur theoretices, id est contemplativae vel speculativae, triplex diversitas atque ipsa pars philosophiae in tres species dividitur. Est enim una theoretices pars de intellectibilibus, alia de intellegibilibus, alia de naturalibus.
ÑTunc interpellavit Fabius miratusque est, quid hoc novi sermonis esset, quod unam speculativae partem intellectibilem nominassem. ÑNohtau, inquam, quoniam Latino sermone numquam dictum repperi, intellectibilia egomet mea verbi compositione vocavi. Est enim intellectibile quod unum atque idem per se in propria semper divinitate consistens nullis umquam sensibus sed sola tantum mente intellectuque capitur. Quae res ad speculationem dei atque ad animi incorporalitatem considerationemque verae philosophiae indagatione componitur: quam partem Graeci qeologivan nominant. Secunda vero est pars intellegibilis, quae primam intellectibilem cogitatione atque intellegentia comprehendit. Quae est omnium caelestium supernae divinitatis operum et quicquid sub lunari globo beatiore animo atque ƿ puriore substantia valet et postremo humanarum animarum quae omnia cum prioris illius intellectibilis substantiae fuissent corporum tactu ab intellectibilibus ad intellegibilia degenerarunt ut non magis ipsa intellegantur quam intellegant et intellegentiae puritate tunc beatiora sint, quotiens sese intellectibilibus applicarint. Tertia theoretices species est quae circa corpora atque eorum scientiam cognitionemqtle versatur: quae est physiologia, quae naturas corporum passionesque declarat secunda vero, intellegibilium substantia, merito medio collocata est, quod habeat et corporum animationem et quodammodo vivificationem et intellectibilium considerationem cognitionemque.
Practicae vero philosophiae, quam activam superius dici demonstratum est, huius quoque triplex est divisio. Est enim prima quae sui curam gerens cunctis sese erigit, exornat augetque virtutibus, nihil in vita admittens quo non gaudeat, nihil faciens paenitendum. Secunda vero est quae rei publicae curam suscipiens cunctorum saluti suae providentiae sollertia et iustitiae libra et fortitudinis stabilitate et temperantiae patientia medetur; tertia vero, quae familiaris rei officium mediocri componens dispositione distribuit. Sunt harum etiam aliae subdivisiones, quas nunc persequi supersedendum est.
[Ad haec igitur ut fieri possint et ut superiora intellegi queant, necessarius maxime uberrimusque fructus est artis eius quam Graeci logikhun, nos rationalem possumus dicere. Quod ƿ recta orationis ratione quid verum quidque decens sit, nullo erroris flexu diverticulove fallatur. Quam quidem artem quidam partem philosophiae, quidam non partem sed ferramentum et quodammodo supellectilem iudicarunt. Qua autem id utrique impulsi ratione crediderint, alio erit in opere commemorandum. Haec autem generis, speciei, differentiae, proprii atque accidentis disputatio in omni nobis philosophiae cognitione quas quandam viam parat. Nam cum quid genus sit docemur, quid species, intellegimus genus esse philosophiam, species vero indubitanter theoreticen et practicen. De logica vero, utrum sit species, eadem hac possumus ratione perpendere. Prodest nobis differentiae cognitio ad ipsarum philosophiae specierum differentias cognoscendas. Prodest proprii scientia ad cognoscendum quid unicuique philosophiae differentiae solitaria natura videatur substantia innatum. Prodest accidentis cognitio quid principaliter in rebus sit cernere et quid secundo contingentique loco veniat, discernere. Ita nobis harum quinque rerum scientia ramosa quadam et multifida vi in omnes sese philosophiae partes infundit.
Ad grammaticam vero non minor huius rei usus est, quando per orationem genus, octo vero partes orationis per genera, species, differentias propriaque metimur. Est vero huius rei perquam rhetoricae amica coniunctaque cognitio. Ita enim rhetoricam in tribus causarum possumus separare generibus et eas in subiectis constitutionibus dissecare. Definitionum quoque, quod ad logicam pertinet, magna ƿ atque utilis uberrimaque cognitio est; quas definitiones nisi per genera, species, differentias proprietatesque tractaveris mlllus umquam definitionibus terminus imponetur. Nam si quid definies, ex quo sit genere primum tibi dicendum est, atque in hoc genus speciesque consummata sit. Nam cuiuscumque rei genus dixeris, ad quam rem illud dixeris, speciem facis, ut si quid sit homo definias, dicas hominem esse animal igitur quoniam ad hominem aptasti animal, genus esse animal et hominem speciem a te declaratum est.
Sed non sufficit sola generis in definitione monstratio. Si enim solum animal hominem esse dixeris, non potius hominem quam bovem aut equum definitione depinxeris. Prodest igitur etiam differentias adhibere, per quas id quod definies ab speciebus aliis seiungatur, ut dicas hominem esse animal rationale. Et quoniam sub eadem differentia plures frequenter species inveniuntur, ut sub rationali deus atque homo, utilissimus proprietatis usus est, ut id dicas quod sola quam definis species suum propriumque retineat. Fit ergo huiuscemodi hominis definitio: homo est animal, id est genus, homo vero species; rationale, quod differentia est; risus capax, quod proprium est. Accidentium vero in definitionibus nullus usus est. Prodest ergo in definitionibus harum quinque rerum cognitio; ut nec ea quae sunt utilia praetermittas nec ea quae nihil praestant commoditatis adiungas. In divisione vero tantum prodest, ut nisi per horum scientiam nulla res recte distribui secarique possit. Nam quae generum vel specierum recta distributio divisiove erit, ubi ipsarum per quas dividitur rerum nulla scientiae cognitione dirigimur? ƿ Probationum vero veritas in his maxime constituta est, quod per ea quae dividis, id quod dividis vel quid aliud probas. Nam Marcus Tullius in Rhetoricorum primo, quoniam divisionem generum causarum rite atque ordinate faciebat, eius rei probationem ita esse debere per species generaque disposuit, cum ait easdem res aliis superponi, aliis supponi posse, eisdem et subiectas et superpositas esse non posse. Haec fere de utilitate ad tempus dicenda credidimus.
[Tunc Fabius: Demiror, inquit, cur inchoanti mihi tam subtilius inventas exercitatasque res edideris. Sed dic, quaeso, quodnam hoc tuum fuit consilium? ÑEgo dicam tibi: quod assuescendus animus auditoris et mediocri subtilitate imbuendus est, ut cum sese hic primum exercuerit palaestra ingenii, quasi quodammodo prius luctatus ea quae sequentur sine ullo labore conficiat. Sed 'quid restat?' dicas licebit. ÐEt Fabius: Ordinem, inquit, restare arbitror, si bene commemini. ÑAtqui, inquam, hic ordo valde cum inscriptione coniunctus est. Si enim alterutrum noris, ambo noveris. Ordo tamen est quod omnes post Porphyrium ingredientes ad logicam huius primum libelli traditores fuerunt, quod primus hic ad simplicitatem tenuitatis usque progressus, quo procedentibus viandum sit, praeparat. Aristoteles enim quoniam dialecticae ƿ atque apodicticae disciplinae volebat posteris ordinem scientiamque contradere, vidit apodicticam dialecticamque vim uno syllogismi ordine contineri. Scribit itaque priores Resolutorios, quos Graeci iAnalutikouu" vocant, qui legendi essent antequam aliquid dialecticae vel apodicticae artis attingerent. In primis enim Resolutoriis de syllogismorum ordine, complexione figurisque tractatur. Et quoniam syllogismus genus est apodictici et dialectici syllogismi, dialecticam vero in Topicis suis exercuit, aipoudeixin in secundis Resolutoriis ordinavit, horum disciplina, quam ille in monstrandis syllogismis ante collegerat, prius etiam in studiis lectitatur. Itaque prius primi Resolutorii, qui de *** syllogismi sunt, quam secundi Resolutorii, qui de apodictico syllogismo, vel Topica, quae de dialectico syllogismo sunt, accipiuntur.
Traxit igitur Aristoteles dialecticam atque apodicticam scientiam adunavitque in syllogismorum resolutoria disputatione. Sed quoniam syllogismum ex propositionibus constare necesse est, librum Peri; eIrmhneiva" qui inscribitur, 'de propositionibus' adnotavit. Omnes vero propositiones ex sermonibus aliguid significantibus componuntur. ƿ Itaque liber quem de decem praedicamentis scripsit, quae apud Graecos kathgorivai dicuntur, de primis rerum nominibus significationibusque est. Vidit enim Aristoteles infinitam miscellamque esse rerum omnium verborumque disparilitatem et, ut eorum ordinem reperiret, in decem primis sermonibus prima rerum genera significantibus omne quicquid illud vel rerum vel sermonum poterat esse, collegit. Sed Aristoteles hactenus. Speculatus autem Porphyrius si categoriae genera sunt rerum, rerum vero sermonumque diversitas speciebus, differentiis propriisque insigniretur, videns etiam quod accidentium in categoriis magna vis esset -- omnes enim res Aristoteles in duas primum dividit partes, in accidens atque substantiam, et accidens in novem membra dispersit dicens aut substantiam esse quamcumque illam rem aut si accidens esset, quoniam aut qualitas aut quantitas aut ad aliquid aut ubi aut quando aut iacere aut habere aut facere esset aut pati -- praelibat igitur nobis Porphyrius ad horum verissimam cognitionem hoc de generibus, speciebus, differentiis, propriis accidentibusque tractatu.
Sic igitur cum ante apodicticam dialecticamque rem syllogistica praelegatur, ante syllogisticam in propositionibus primus labor sit, ante propositiones in categoriis pauca desudent, ante categorias quae generibus, speciebus, differentiis, propriis accidentibusque censentur, ordo est de his ipsis rebus pauca praelibare. Recte igitur et filo lineae quodam hic Porphyrii liber primus legentibus studiorum praegustator et quodammodo initiator occurrit. Quodsi in hac re quod dictum est sat est, rem etiam de inscriptione confecimus. Quo enim alio melius quam introductionis nomine nuncuparetur hic liber? Est namque ad Categorias Aristotelis introitus et quaedam quasi ianua venientes admittet.
Tunc Fabius: Perge, quaeso te, et si eius hoc proprium germanumque opus est collige. ÑHoc, inquam, indubitatum est, omnibus enim Porphyrii libris stilus hic convenit. Et mos hic Porphyrio est, ut in his rebus quae sunt obscurissimae, introducenda quaedam et praegustanda praecurrat, ut alio quodam libro de categoricis syllogismis fecit et de multis item aliis quae in philosophia gravia illustriaque versantur. Et hoc apud superiores indubitatum est, quibus nos nolle credere inscitia est. ÑTunc Fabius: Restat, inquit, ut ad quam partem philosophiae ducatur, edisseras. ÑEgo dicam tibi. Quoniam categoriae ad propositiones aptantur, syllogismi de propositionibus componuntur, apodictici vero vel dialectici syllogismi in logicae artis disciplina vertuntur, constat quoque categorias, quae ad propositiones syllogismosque pertinent, logicae scientiae esse conexas. Quare introductio quoque in categorias ad logicam scientiam convenienter aptabitur. Quoniam ea quae praedicuntur explicui, nunc textus ipsius ratio atque ordo videatur. ÑTunc Fahius: Priusquam explanatio sensus procedat, id scire desidero, cur cum posset dicere 'cum necessarium sit', praeposterato ordine cum sit necessarium dixit. Et ego: Quoniam, inquam, nullum ƿ accidens est, quod non substantiae fundamento nitatur. Porro autem quicquid ad cuiuslibet superiecti firmitatem est, id antequam ipsum esset, fuisse necesse est. Ut enim in domibus, nisi prius fundamenta subicias, nulla umquam fabrica, sic, nisi prius substantiae fundamenta sint, nulla umquam accidentia superponentur. oportet enim prius esse aliquid, ut formam qualitatis arripiat, nam 'necessarium' qualitas est. Non absurde igitur prius 'esse' posuit, post etiam 'necessarium', id est post substantiam qualitatis nomen aptavit.
[Hic Fabius: Subtilissime, inquit, et lucide sed nunc ordo ipse operis testusque videatur.
CUM SIT NECESSARIUM, MENANTI, SIVE AD ARISTOTELIS CATEGORIAS SIVE AD DEFINITIONIS DISCIPLINAM, NOSSE QUID GENUS SIT QUIDVE SPECIES, QUID DIFFERENTIA, QUID PROPRIUM, QUID ACCIDENS, OMNINO ENIM AD EA QUAE SUNT DIVISIONIS VEL QUAE PROBATIONIS, QUORUM UTILITATIS EST MAGNAE COGNITIO, BREVITER TIBI EXPLICARE TEMPTABO. QUAE APUD ANTIQUOS QUIDEM ALTE ET MAGNIFICE QUAESTIONUM GENERA PROPOSITA SUNT, EGO SIMPLICI SERMONE CUM QUADAM CONIECTURA IN RES ALIAS ISTA EXPLICABO MEDIOCRITER.
unc ego: Praediximus quidem pauca superius sed vel his quaedam addere vel haec eadem rursus commemorare absurdum esse non arbitror. Totus autem sensus talis est. Scribens ad Menantium de utilitate libri summatim pauca praedixit, quo elucubratior animus auditoris exercitatiorque ad haec capienda perveniat. Prodesse autem ad Aristotelis Categorias dicit, quod, cum omnem sermonum significantium varietatem diversa rerum summa divideret et in substantiam atque accidens omnes res secaret atque dispergeret, accidens in novem secuit partes, quod superius demonstravi, et haec genera generalissima nominavit, id est genikwutata, quod super ista alia genera inveniri non possint. Igitur si sunt genera, sine speciebus esse non possunt. Si sub his species supponuntur, differentiis non uacabunt. Quodsi differentias retinent, propriis indigebunt. Accidentis vero novem praedicamenta sunt. Quocirca non absurdum fuit hinc introductionem in Praedicamenta componi, ut de generibus, speciebus, differentiis propriisque tractaret, quae in ipsis Praedicamentis inseparabiliter videntur inserta. Amplius, quod Aristotelica subtilitas, priusquam ad praedicamentorum ordinem veniretur, de aequivocis univocisque tractavit, definit vero aequivoca sic:
AEQUIVOCA SUNT QUORUM NOMEN SOLUM COMMUNE EST, SECUNDUM NOMEN VERO SUBSTANTIAE RATIO ALIA
ut si qua sunt quae nomine tantum communicent, substantia vero dissimilent, univoca vero, quae sub eodem ƿ nomine et sub eadem substantia continentur. omne igitur genus ad species quae sunt sub ipso positae, univoce praedicari potest. Porro autem quicquid ad quaslibet res aequivoce praedicatur, in his sola differentia est, genus vero speciesque non convertitur. Animal enim et homo univocum est. Animal enim animalis nomine dicitur, porro autem nomini nomen etiam convenit animalis, ut dicatur animal: uno ergo nomine animalis homo et animal appellatur. Animalis vero definitio est 'substantia animata sensibilis': quam si ad hominem vertas, nihil absurdum feceris; potest enim esse homo substantia animata sensibilis sed animal genus, homo vero species. Univoce igitur genus et species praedicantur. Aequivoca vero quae fuerint, quoniam definitionibus differunt et eorum quorum definitiones aliae sunt, alia est etiam et substantia, quorum alia substantia est, alia sunt etiam omnino genera, in his, id est aequivocis, constat quod neque genus neque species possit aptari. Ut enim si quis hominem marmoreum et hominem vivum hominis nomine appellet, idem nomen fecerit substantiae, differentia vero definitioneque dissimili. Porro autem hominis et statuae non unum genus est sed statuae inanimatum, hominis animatum. Quare constat quoniam numquam sub eisdem generibus continentur quaecumque aequivoce praedicantur. Quam vim, nisi prius de generibus, speciebus, propriis et differentiis notitiam ƿ scientiamque perceperis, nullo umquam tempore discernes.
Idem Aristoteles ait quid sint primae substantiae, quid secundae. Et primas substantias dicit esse individuorum corporum et singulorum, ut est Cicero aut Plato aut Socrates, secundas vero substantiis species appellavit, ut est homo, vel genera, in quibus ipsae species continentur, ut est animal. Haec igitur nisi praelibata generis specieique cognitione sciri non possunt. Idem ait substantiam ad aliam substantiam in eo quod substantia sit, nulla differentia disgregari. Idem substantiae proprietates requirit, ut quasi inpresso aliquo signo, sic proprietate nota facilius quid substantia sit invenire atque expedire possimus. Atque hoc idem in accidentibus fecit. Nam et quantitatis et qualitatis et ad aliquid relationis propria collegit, et idem magna apud Aristotelem cura diligentiaque conspicitur. Videsne ut sese quinque harum rerum vis in categorias interserat et praedicamentorum virtutibus inseparabiliter colligetor? non mendax igitur Porphyrius de hac quinque harum rerum nobis in Categorias utilitate promisit.
Definitionis vero disciplinam superius diximus praeter genela, species, differentias et propria non posse tractari. Sed quoniam sunt quaedam genera quae genus habere non possunt, ut est substantia vel alia quae Aristoteles in praedicamentis constituit. Dicat quis ad haec horum cognitionem nihil omnino prodesse. Quod non sit in his a genere trahenda definitio in quibus genus inveniri non possit, quod, si qua res genus non ƿ haberet, species non esset; hoc ita posito ad generalissimarum generum definitionem nihil genera et species utilitatis habere. Ridicula mehercule atque absurda propositio! Praeter scientiam enim generum specierumque magis genera illa generalissima cognoscere qui potis est, cum, haec sola generum specierumque cognitio si amissa sit, nihil de generibus speciebusque noscatur? In illis igitur in quibus genus aliud superius inveniri non potest, nullus umquam terminus definitionis aptabitur et in ipsius definitione genera speciesque cessabunt et solae differentiae propriaque illius terminum definitionis informant. Cum enim id quod dicis, ab aliis rebus omnibus adiunctis differentiis segregaveris et propriis inpressis formam eius figuramque monstraveris, genus quod invenire non poteris. Perquirere non labores. Sed in his species et genera non requiruntur in quibus, quod ipsa generalissima sint genera, genus inveniri non queat. Porro autem in his quorum genus est aliquid, nisi a genere definitio ducatur, finis eius definitionis vitiosa conclusione colligitur.
Accidens vero ad definitiones nihil prodesse non dubium est. Definitio enim substantiam informare desiderat, accidens vero substantiam non designat. Accidens igitur in definitione nihil prodest. Est itaque necessaria generis specieique cognitio, ut si generalissima non sint quae quisque definiturus est, a genere definitionem trahat, si vero generalissima sint, ut genus quaerere, quod inveniri non potest, non laboret. Aeque enim vitiosum est vel in generalissimis genera quaerere vel subalternis generibus a ƿ generibus definitionem ducere supersedere.
Differentiae vero et propria, vel si magis genera sunt vel si subalterna, maximam retinent utilitatem. Et quoniam ad definitiones quae pertinent quaedam dicta sunt, pauca etiam de his ipsis rationabilius subtiliusque colligemus. Sit genus animal, sit species homo, sit differentia rationale vel mortale, sit proprium risibile; accidens vero quoniam ad definitiones in commodum est, praetermittamus. Quisquis ergo speciem definit, ita genere ab aliis eam generibus separat, ut si quis dicat 'quid est homo?' 'animal' dicat. Dicens enim animal separavit hominem ab omnibus generibus quaecumque animalia non sunt. Si quis vero differentiam dicat et eam ad speciem accommodet, res sub eisdem generibus per differentias disgregavit. Nam cum dicis hominem esse animal rationale, eum etiam et bos et equus species animalis sint, additum tamen rationale homini ab aliis sub eodem genere speciebus hominis speciem segregavit atque distinxit propria vero cum dederis, res quae sunt sub eisdem differentlis segregabis. Nam cum dixeris hinnibile vel risibile, illud est equi proprium, illud hominis. Et cum equus cum bove atque cane sub eadem differentia sit, quod irrationabilia sunt omnia, adiectum hinnibile a caeteris equum sub eadem differentia speciebus dividit. Homo vero et deus sub eadem differentia, id est rationali, quod utrique rationales sunt, quamvis homo et deus adiuncta mortali differentia separentur, proprio tamen, id est risibili, quod solus habet homo, naturalius ƿ substantialiusque disiungitur. Quod in aliis rebus in quibus nullas species talis differentia separat, melius cognosci potest. Nam cum sub eadem differentia sint irrationabilia, equus, bos, canis, nec sit ulla alia quae eos separet differentia substalltialis -- possunt enim accidentis differentiae esse quae eos separent, quales sunt formarum -- additum proprium hinnibile equum ab aliis sub eadem differentia speciebus proprietatis ipsius separatione disiunxit.
Repetendum est igitur a primordio quod genera in definitionibus ab aliis generibus separant, differentiae ab ipsis speciebus quae sub eisdem generibus positae sunt, propria ab speciebus quae sub eisdem differentiis supponuntur.
Sed quoniam plenede definitione tractatum est, probationis vel divisionis vim subtilitatemque tractemus. Sed omnis divisio duplex est, aut cum totum corpus in diversa disiungis aut cum genera per species distribuis. Si quis igitur harum quinque rerum minus sollers divisiones rerum facere voluerit, non est dubium quin eas per inscientiam saepe ab speciebus in genera solvat, quod est factu foedissimum. Quod Hermagorae in prima Rhetoricorum disputatione usu venit. In tales enim erroris nebulas incidit, ut duo genera sub aequalis generis parte supponeret. Quodsi divisionum vim veritatemque vidisset et disciplinam generum, specierum, propriorum et ƿ differentiarum suscepisset, numquam tam insulsae divisionis errore tam vivacissime a Marco Tullio culparetur. In probationibus vero tantus est huius operis fructus, ut praeter hoc nullius umquam rei possit provenire probatio. Quid enim digne monstrare queas, cuius si differentias nescias, id ipsum quale sit scire non possis? Quid autem digne exequeris, cuius si genus nescias, ex quo id ipsum fonte manet ignores? vel quid in probationibus ratione possis ostendere, cuius si speciem nescias, id ipsum de quo aliquid probare vis, quid sit non possis agnoscere? Quodsi propria praetermittas, nullas umquam res valebis propriae termino probationis includere. At vero si non vim accidentium naturamque perspicias, cum de cuiusque substantia tractes, inane accidentis nomen aeque in definitionibus probationibusque miscebis. Ita his rebus cognitis integra stabilisque divisio et definitio permanebit, incognitis debilis lababit et trunca probatio.
Haec se igitur Porphyrius, non enim Victorinus, breviter mediocriterque promittit exponere. Nec enim introductionis vice fungeretur, si ea nobis a primordio fundaret ad quae nobis haec tam clara introductio praeparatur. Servat igitur introductionis modum doctissima parcitas disputandi, ut ingredientium viam ad obscurissimas rerum caligines aliquo quasi doctrinae lumine temperaret. Dicit enim apud antiquos alta et magnifica quaestione disserta quae ipse nunc parce breviterque ƿ composuit. Quid autem de his a priscis philosophiae tractatoribus dissertum sit, breviter ipse tangit et praeterit. ÑTunc Fabius: Quid illud, inquit, est? ÑEt ego: Hoc, inquam, quod ait se omnino praetermittere genera ipsa et species, utrum vere subsistant an intellectu solo et mente teneantur, an corporalia ista sint an incorporalia, et utrum separata an ipsis sensibilirbus iuncta. De his sese, quoniam altior esset disputatio, tacere promisit, nos autem adhibito moderationis freno mediocriter unumquodque tangamus. Eorum ergo quae se transire et praetermittere pollicetur, prima est quaestio, utrum genera ipsa et species vere sint an in solis intellectibus nuda inaniaque fingantur. Quae quaestio huiusmodi est. Quoniam hominum multiformis est animus, per sensuum qualitatem res sensibus subiectas intellegit et ex his quadam speculatione concepta viam sibi ad incorporalia intellegenda praemunit, ut cum singulos homines videam, eos quoque me vidisse cognoscam et quia homines sint, me intellexisse profitear.
Hinc igitur ducta intellegentia velut iam sensibilium cognitione roborata sublimiori sese intellectu considerationis extollit et iam speciem ipsam hominis, quae sub animali est posita, et singulos homines continere suspicatur et illud incorporeum intellegit cuius aote particulas corporales in singulis hominibus sentiendis et intellegendis assumpserat. Nam hominem quidem illum specialem, qui nos ƿ omnes intra sui nominis ambitum cohercet, non est dicere corporalem, quippe quem sola mente intellegentiaque concipimus. Sic igitur mens rerum nixa primordiis altiori atque incomparabili intellegentia sublimatur. Hinc ergo animus non solum per sensibilia res incorporales intellegendi est artifex sed etiam fingendi sibi atque etiam mentiendi. Inde enim ex forma equi vel hominis falsam Centaurorum speciem sibi ipsa intellegentia comparavit. Has igitur mentis considerationes quae a rerum sensu ad intellegentiam profectae vel illtelleguntur vel certe finguntur, fantasiva" Graeci dicunt, a nobis visa poterunt nominari. Ita ergo nunc de generibus, speciebus et caeteris quaerunt, utrum haec vere subsistentia et quodammodo essentia constantiaque intellegantur, ut a corporalibus singulis vere atque integre ductam hominis speciem intellegamus, an certe quadam animi imaginatione fingantur, ut ille Horatii versus est:
HUMANO CAPITI CERUICEM PICTOR EQUINAM

IUNGERE SI VELIT

quod neque est neque esse poterit sed sola falsa mentis consideratione pingitur. Nimis acute subtilis inquisitio atque ad rem maxime profutura! Scienda enim sunt utrum vere sint nec esse de his disputationem considerationemque, si non sint. Sed si rerum veritatem atque integritatem perpendas, non est ƿ dubium quin vere sint. Nam cum res omnes quae vere sunt, sine his quinque esse non possint, has ipsas quinque res vere intellectas esse non dubites. Sunt autem in rebus omnibus conglutinatae et quodammodo coniunctae atque compactae. Cur enim Aristoteles de primis decem sermonibus genera rerum significantibus disputaret vel eorum differentias propriaque colligeret et principaliter de accidentibus dissereret, nisi haec in rebus intimata et quodammodo adunata vidisset? Quod si ita est, non est dubium quin vere sint et certa animi consideratione teneantur. Quod ipsius quoque Porphyrii probatur assensu. Nam quasi iam probato et scito quod ista vere subsistant, aliam quaestionem inferre non dubitat, cum dicit: an corporalia ista sint an incorporalia. Quae nimis esset frivola atque absurda quaestio, utrum essent corporalia, nisi prius esse constaret. Haec quoque non mediocriter utilis inquisitio ita resolvitur: incorporalia esse quae ipsa quidem nullis sensibus capiantur, animi tamen qualia sint consideratione clarescunt. Nam quia incorporeorum prima natura est, potest res incorporea parens esse quodammodo corporeae. Corporea vero incorporeis praeesse non poterunt, quod, quoniam substantia genus est, corporale vero et incorporale species substantiae, corporale non esse genus haec res declarat, quod substantiae, id est generi, incorporale supponitur. Quodsi corporale esset genus, numquam sub eo species incorporea poneretur.
Animadverte igitur vehementissime, quam numquam ƿ quicquam a te animadversum fuit. Genus ipsum quoniam species habet, species vero differentiis disiunguntur et proprietatibus informantur, quoniam quaedam species reperiuntur quae in contraria sub genere divisione contrarias obtineant vices, ut sub animali rationale atque irrationale contraria sunt et sub rationali mortale atque immortale et haec quoque contraria, quaeritur, si animal solitario intellectu neque rationale neque irrationale sit, unde hae differentiae in speciebus natae sint, quae in genere ante non fuerant. Quodsi genus, id est animal, utrasque res in se habet, ut et rationale et irrationale sit, in uno eodemque duo contraria eveniunt, quod est impossibile. Accingam igitur breviter quaestionem et dicam quod non genus utrumque sit, id est rationale vel irrationale, vel quicquid aliud inter se species per contrarietates dividunt sed vi sua et potestate genus, hoc continet, ipsum vero nihil horum est. Ita ergo genus tale est, ut ipsum neque corporale neque incorporale sit, utrumque tamen ex se possit efficere, quod secundo libro melius liquebit.
Species alias corporalis, alias incorporalis est. Nam si hominem sub substantia ponas, corporalem speciem posuisti, sin deum, incorporalem. Eodem modo etiam differentiae. Nam si corporales vel incorporales ƿ species dividunt, erunt alias incorporales, alio tempore corporales, ut si dicas 'quadrupes' ad bipedem, corporalis differentia est sed 'rationalis' ad irrationalem, incorporalis differentia est. Et propria nihilominus eodem modo. Nam aequale speciei proprium fuerit: si corporalis, corporale erit proprium, si incorporalis, incorporale vindicabitur. Et accidens eodem modo. Nam si incorporalibus quid accidit, incorporale esse manifestum est, ut in animo accidens est scientia, incorporalis scilicet, corporalibus vero quae accidunt, corporalia esse manifestum est, ut si quis dicat accidens me habere capillum crispum. Si igitur genus neutrum per se ipsum est sed utrasque res es se ipso efficere potest, species, differentia, propria et accidentia ut accepta in contrarias species fuerint, proinde vel corporalia vel incorporalia vocabuntur.
Sed sunt quibus hoc ipsum integrum videri possit, et haec solum incorporalia esse definiunt. Qui sic dicunt, non considerari genus in eo quod quaeque res suapte natura constat sed in ƿ eo quod genus sit. Itaque si substantia genus est, non consideratur in eo quod substantia est sed in eo quod sub se species habet. Item si species corporeum et incorporeum est, non in eo quod deus vel homo dicitur, consideratur sed in eo quod est sub genere. Eodem modo etiam differentiae non cons'iderantur in eo quod bipes vel quadrupes sit sed in eo quod est differentia. Nam quadrupes hoc ipsum nulla differentia est, nisi sit bipes a quo differat. Itaque non quadrupes vel bipes respicitur sed id quod medium est in bipede et quadrupede, id est differentia: et de proprio idem. Nam quod cuiusque est proprium, in eo proprium consideratur quod eius cuius dicitur esse proprium speciei solius est. Nam 'risibilis' non in eo proprium hominis quod risus est sed in eo quod solus homo potest ridere. Quae manifeste incorporalia esse indubitatum est. Deinde accidentia proinde sunt, qualia fuerint ea quibus accidunt, ut superius dictum est.
Sed hi probare videntur hoc ipsius Porphyrii sententia, qui, veluti iam probato quodi ncorporea sint, ita ait: ET UTRUM SEPARATA AN IPSIS SENSIBILIBUS IUNCTA, quod, si esse haec aliquando corporalia extitisset, absurdum esset quaerere utrum incorporalia seiuncta essent a sensibilibus an iuncta, cum sensibilia ipsa sint corpora. Talis autem est quaestio, ut quoniam quaedam incorporales sunt res, quae omnino corpora non patiuntur, ut ƿ animus vel deus, quaedam vero quae sine corporibus esse non possunt, ut prima post terminos incorporalitas, quaedam autem quae in corporibus sunt et praeter corpora sese esse patiuntur, ut anima -- quaeritur ergo hae quinque res ex quo incorporalitatis sint genere, utrum eorum quae omnino separantur a corpore an quae a corporibus separari non possunt an quae iungantur aliquotiens, aliquotiens segregentur. Videtur autem quod et segregari et iungi possint. Nam quando corporalium divisio per genera in species fit et eorum propria et differentiae nominantur, haec circa sensibilia, id est corporalia esse non dubium est; cum vero de incorporalibus rebus tractatus habetur et per ea ipsa dividuntur quae corpore carent, circa incorporalia versantur. Quodsi boc est, non est dubium quod quinque haec ex eodem sunt genere, quod et praeter corpora separata esse possint et corporibus iungi patiantur sed ita, ut si corporibus iuncta fuerint, inseparabilia a corporibus sint, si vero incorporalibus, numquam ab incorporalibus separentur et utrasque in se contineant potestates. Nam si corporalibus iunguntur, talia sunt, qualis illa prima post terminos incorporalitas, quae numquam discedit a corpore, si vero incorporalibus, talia sunt, qualis est animus, qui numquam corpori copulatur.
[Haec sese igitur Porphyrius tacere pollicitus breviter ƿ mediocriterque super his rebus tractare promittit habita in res alias consideratione aut coniectura, quod simile est ac si diceret: quoniam haec ad praedicamenta et ad definitiones et ad divisiones et ad probationes pertinent, ideo haec tractaturus assumo et eatenus de his disseram, quatenus in supra dictis rebus proficiunt, non quatenus de his ipsis generibus speciebusque et caeteris tractari possit. SUNT ENIM ILLA, ut ipse ait, GRAVIORIS TRACTATUS; QUAM DOCTRINAM A PERIPATETICIS ACCEPTAM, id est ab Aristotelicis, SE SEQUI confessus est. Nam Stoici, qui de his quoque rebus tractare voluerunt, non omnino a Porphyrio suscipiuntur, atque ideo ait se a Peripateticis rationem disputationis accipere. ÑTunc me Fabius ita percunctatus: Quid est, inquit, quod dudum dixeras, cum a te de incorporalibus tractaretur, esse quasdam incorporalitates quae circa corpus semper consisterent, ut sunt primae incorporalitates post terminos? Quae est haec incorporalitas aut quos terminos dicis? Non enim intellego. ÑEt ego: Longas, inquam, tractatus est et nihil nobis ad hanc rem quam quaerimus profuturus. Sed dicam breviter terminos me dixisse extremitates earum quae in geometria sunt figurarum, de incorporalitate vero quae circa terminos constat, si Macrobii Theodosii doctissimi viri primum librum quem de ƿ Somnio Scipionis composuit in manibus sumpseris, plenius uberiusque cognosces. Sed nunc ad sequentia transeamus.
Tunc Fabius: Ut placet, inquit, simulque sic incipit:
VIDETUR ENIM NEQUE GENUS NEQUE SPECIES SIMPLICITER APPELLARI, ID EST UNO MODO. GENUS NAMQUE DICITUR QUORUNDAM AD ALIQUID QUODAMMODO HABENTIUM COLLECTIO, PER QUAM DARDANIDUM DICITUR GENUS. DICITUR RURSUS GENUS UNIUSCUIUSQUE NATIVITATIS PRINCIPIUM AUT A GENERANTE AUT AB EO IN QUO QUIS GENITUS EST.
Caetera, inquit, fere nota sunt. ÑTunc ego: Si vim prius aequivocationis aspicias, divisionem generis diligenter agnosces. Placet enim per generis nomen cum sibi subectis aequivoca nominare. Aequivoca vero sunt quae, cum nomine una sint, longe diversa substantiae ratione et definitione discreta sunt, ut si quis hanc verbi gratia statuam Veneris <Venerem> appellet. Congruunt igitur Venus ipsa et statua Veneris unius nuncupatione vocabuli, quod utrisque Veneris nomen est. Si quis vero qui sit utrumque definiat, longe aliam Veneris, aliam lapidis rationem definitionemque constituet. Speciebus igitur illa esse aequivoca quae uno vocabulo appellentur, definitionibus vero diversis ƿ constituantur, clarescet, ut opinor, participatione generis quam Porphyrius fecit, non Victorinus, visa. Omne enim quicquid a genere in species ducitur, univocum. non aequivocum est. Univocum est quod et eodem nomine vocari et eadem definitione constitui potest, ut est animal genus, homo vero species sed idem homo animal est. Genus igitur et species, id est animal atque homo, possunt unius animalis nomine nuncupari, ut utrumque animal vocetur sed eadem definitionibus non discrepent. Nam si definitionem reddas animalis, dicas id esse animal quod est substantia animata sensibilis; quam si definitionem ad hominem vertas, non erit absurdum dicere hominem substantiam esse animatam atque sensibilem sicut animal, sicut iam superius dictum est.
Si enim univoca sunt quae uno nomine atque eadem definitione constituuntur, aequivoca vero quae uno nomine sunt et non sunt una definitione substantiae, quicquid univocum est, in his genera speciesque versantur, quicquid aequivocum est, non est in eis talis participatio, ut speciebus et generibus censeantur quae enim erit in his generis specieique cognitio, in quibus substantiae definitio atque integerrima ratio disgregatur? Ita ergo Porphyrius nomen generis ƿ in tres dividit formas sed ut aequivoca, non ut univoca, id est ut hae formae uno quidem generis nomine contineantur, sui autem proprietate disgregata dissentiant. Sed Porphyrius nomen generis hoc modo in tres dividit partes, ut dicat vocari semel genus de eorunr inter se plurimorumque collectione qui ab uno quocumque nomen generis trahunt, ut Romani a Romulo trahentes genus ex eodem genere esse dicuntur. Secundo vero loco dici genus affirmat, ut cuiuscumque est nationis principium aut a generante aut a loco in quo quis natus est, ut Aeneam ab Anchisa et genere dicimus esse Troianum.
TERTIUM VERO GENUS DICIT ILLUD CUI SPECIES SUPPONITUR. Victorinus vero duo superiora genera in unum redigit. Nam et multitudinis congruentiam inter se per eandem generis nuncupationem et quorumcumque a genere lineam et locum in quo quis natus est, uno generis vocabulo et designatione esse declarat. Addit autem ipse quod soli Latinae linguae congruere possit: dicit enim SECUNDO MODO GENUS DICI. UT EST GENUS CAUSAE HONESTUM. Quae genera causarum Graeci in rhetorica arte genera esse non putant sed schumata vocant id est figuras, genera autem sola principalia accipiunt, demonstrativum, deliberativum scilicet et iudiciale. Quae ipsa ƿ ei[dh rIhtorikh`" vocant, id est species rhetoricae, genera vero causarum. Tertium vero genus est id quod Porphyrius ponit, id est sub quo differentiis distributae species supponuntur. Sed quoniam de tertio genere tractaturus est, Victorini culpam vel, si ita contingit, emendationem aequi bonique faciamus.
Nunc ergo ad priorem apud Victorinum generis significationem reuertamur et eius ut sunt verba enodanda atque expedienda sumamus. GENUS NAMQUE inquit DICITUR QUORUNDAM AD ALIQUID QUODAMMODO HABENTIUM COLLECTIO. Hic ergo utrumque monstravit, et cognationem inter se multitudinis et lineae ductum. Nam cum dicit genus esse quorundam collectionem ad se invicem quodammodo habentium, id est aliqua inter se cognatione, iunctorum, et quod addidit ET AD ALIQUID, generis lineam significat, quam singuli contingentes et ad unum sese ipsius generationis applicatione iungentes plures ex eadem linea iuncti atque cognati sunt, ut sit hic ordo: genus dicitur quorundam collectio quodammodo ad aliquem habentium, id est alicuius lineam per genus contingentium, ut per collectionem cognationem demonstret et per habitudinem quodammodo ad aliquem colligatam lineam generis ductumque designet.
Sequitur ergo et id planius lucidiusque significat, cum dicit: DICITUR RURSUS GENUS CUIUSCUMQUE NATIVITATIS PRINCIPIUM AUT A GENERANTE ƿ AUT AB EO IN QUO QUIS GENITUS EST. Id ipsum latius expedit quod superius stricto et sentuoso brevitatis vinculo colligaverat. Dicit enim rursus dici genus aut a generante aut a loco in quo quis natus est. Sed rursus particula si ad hoc conectatur quod ait aut ab eo in quo quis genitus est, intellectus non titubat, ut sit ordo: dicitur genus uniuscuiusque nativitatis principium aut a generante aut rursus ab eo in quo quis genitus est. Vel certe erit simplicior expositio. Si priorem generis significationem, id est quorundam ad aliquem quodammodo habentium collectionem, ad solius cognationem multitudinis accipiamus, lineae vero ductum et loci generationem in subteriore significatione distribui, ita tamen, ut una quodammodo generis significatiolle et multitudinis cognationem et a generante lineam et loci nativitatem significet. Haec enim omnia de sola cuiuslibet natione tractantur. Quare non absurdum est quae omnia ad ortum genitalem cuiuslibet pertineant. Una significatione generis contineri. Propriae tamen et simplicissimae expositionis est quattuor significationes generis constituisse Victorinum, ut ad tres Porphyrii unam ipse addiderit generis causae, ut sint hae quattuor significationes, multitudinis cognatio, lineae ductus, genus causae, genus specierum.
Sequitur secunda generis divisio apud Victorinum UT EST GENUS CAUSAE: quae Graeci, ut ƿ dictum est, Non genera sed schumata vocant. Tertiae vero significationis generis, hic modus est GENUS DICI CUI SUPPONITUR SPECIES, id est genus illud a quo species derivantur, quod ait ad superiorum fortasse similitudinem aequitatemque dispositum. Sic enim genus speciebus suis principium est, ut Romulus his, qui ab eo cognati sunt iunctique Romani item eodem modo nomen Romuli Romanos omnes continet, quemadmodum nomine generis species continentur. Nam sicut a Dardano Dardanidae prioris nomen Dardani in sese ipsos posteriores accipiunt, ita et animal cum verbi gratia species habeat hominem atque equum, equus scilicet atque homo animalis in se vocabulum capere, ut dicantur ipsa animalia non recusant. Eodem igitur modo species sub generibus continentur, quemadmodum cognati homines sub illo a quo illam cognationem forte traxerunt. Nam et genus speciebus principium est et plurimarum in se specierum collectivum est. Rursus primum cognationis nomen et ipsius generationis est principium et in illius solius vocabulo diversitas hominum vocabuli et generis participatione colligitur, atque hoc est quod ait his verbis:
ALITER DICITUR GENUS CUI SUPPONUNTUR SPECIES, IUXTA SIMILITUDINEM FORTE SUPERIORUM APPELLATUM ETENIM PRINCIPIUM QUODDAM EST GENUS HIS QUAE SUB IPSO SUNT ET VIDETUR MULTITUDINEM CONTINERE OMNIUM QUAE SUB SE SUNT.
Sed cautissime additum est videtur. Si enim nihil haec omnia distarent, una significatio generis esset et ea quae in species funditur et ea quae in cognatione dividitur. Sed est inter haec ƿ genera talis diversitas, quod genera earum specierum quae sub se habent alias species, aequaevis speciebus aequaliter sunt genera. Hominem enim et equum, qui sub animali sunt, neutrum neutro possumus dicere prius ad tempus inchoationemque nascendi. Nam si qua res una sit prior, altera posterior et eas sub uniuscuiusque generis nomine quis velit aptare, non poterit; genus enim speciebus suis aequaliter genus est. Quodsi genus speciebus suis aequaliter genus est, species ipsae eius ordinis inter se aequali tempore ortuque censentur. At vero in generibus quae cognationes efficiunt, non ita est. Quisquis enim fuit Capis pater, qui Capuam condidit, si solum filium Capin progenuit et ab uno Capuanorum cognatio iunctioque cuncta manavit, distat a genere cui species supponuntur, quod genus uni speciei genus numquam esse potest nisi pluribus, quod quoniam est idoneum genus illud, id est principium cognationum, etiam ab uno filio colligere et congregare cognationem, quod genus per species ductum facere non potest, nisi plures species supponantur, constat in hoc distare genus quod cognationem colligit, ab eo a quo species dividuntur. Potest autem distare in hoc etiam, quod genus, id est principium cognationis, potest habere sub se duos ex se non aequali temporis conditione progenitos sed alium posterioris ortus, alium vero senioris, quod in generibus speciebusque non convenit. Nam, ut ƿ superius dictum est, species nisi sibi aequales fuerint, non merito sed natura, sub genere poni non possunt.
[His igitur expeditis sequitur:
TOTIENS IGITUR DE GENERE DICTO DE POSTREMA SIGNIFICATIONE INTER PHILOSOPHOS DISPUTATIO EST, QUOD DEFINIENTES ITA DECLARANT --
Quod dicit TOTIENS, tertio demonstrare vult atque hoc propter lucidam operis seriem admissum est, ut, quoniam genus plurimorum nomen est, omnis eius primum significatio diceretur, ut de qua disputandum esset, aliis reiectis eligeret. Quod ait hoc modo: cum totiens, id est tertio, genus dicatur, apud philosophos, id est unde ipse tractaturus est, de postrema generis significatione quam dixit, id est de illo genere quod sub se species habet, disputatio consideratioque vertitur. At vero de superioribus generibus id est de cognatione et loco in quo quis genitus est, aut historicorum aut poetarum spectatio est secundi vero generis rhetorum, tertii philosophorum consideratio est. Etiam hic in disputationibus ordo est, quod, cum inciderent res quae multis possit nominibus nuncupari et de unoquoque eorum vocabulo tractari disserique, necesse est dici prius in ordinem omnia, ut id quod eligitur et reicitur distinguatur. Sed illa quae reicienda atque explodenda sunt, prius dicantur, illud vero quod disserendum tractandumque, ƿ capitur, posterius nominetur, ut hic illa posterior generis significatio posita est, quam disserendam accepturus prius definiendam et termino quodam circumscribendam demonstrandamque suscepit. Omnis enim res, nisi quid prius sit constiterit. Eius tractatus uacuo modo speculationis habebitur. Definit igitur sic: genus esse quod ad plures differentias specie distantes in eo quod quid sit praedicatur, velut animal. Quod definitionis talis est. Omnia quae distant, habent inter se quandam differentiam qua distare et differre videantur. Porro autem si quid sit genus et sub eo species supponantur, duas vel plures necesse est species poni sub genere, quoniam unius speciei genus esse non potest. Sed si plurimae species erunt, aliqua necesse est differentia dividantur, aliter cnim plures esse non possunt. Nam si nihil distent, non erunt plures species et nomen generis perit. Constat igitur eas sub genere poni species quae differentiis distributae plures numero ipsarum differentiarum divisionibus componantur.
Ergo, quoniam superius dictum est in omnibus definitionibus a genere definitionis trahendum esse principium, si quam cuiuslibet speciem definile volueris, genus primo necesse est nominabis et ad illam speciem quam definis, generis ipsius nomen prius aptabis. Et hoc illam principaliter dicis esse, quod est illud genus sub quo ipsa species quam definis est posita. Post autem differentiis propriisque eam ab aliis circumscriptione quadam definitionis ƿ excludis. Nam si dicis animal esse hominem, animal genus est, species vero homo. Nomen igitur animalis, id est generis, de homine, id est specie, praedicasti, cum dixeris hominem esse animal. Quodsi nomen generis in definitionibus ad unam speciem dicere posses, de ea nomen generis praedicares. Species autem aequali modo generibus suis species sunt, nihil uetat, immo etiam necesse est semper quaecumque sunt genera, de sibi subiectis speciebus in definitionibus vel in quibuslibet interrogationibus praedicari.
Sed quoniam praedicatur genus de speciebus, quomodo praedicetur agnoscendum est. Nam si dixeris: quid est homo? Et aliquis responderit animal, bene et integre respondisse videtur, et certe. Nam cum tu quid sit homo interrogaveris, ille respondit animal, genus scilicet de specie in eo quod quid sit species praedicavit. Nam tu quid esset species interrogasti, ille vero in eo quod quid sit species quam interrogasti, animalis nomen, id est generis accommodavit. Plena igitur et propria definitio facta est generis, 'hoc esse genus quod ad plurimas differentias specie distantes in eo quod quid sit appellatur, velut animal'; animal enim ad hominem, equum, bovem, coruum, anguem et alia plura quae differentiis speciebusque differunt, in eo quod quid sit appellatur. Sed utrum sic dixisset, genus esse quod ad plurimas species differentia distantes in, eo quod quid sit praedicetur, an, sicut dixit, 'genus esse quod ad plurimas differentias specie distantes in ƿ eo quod quid sit praedicatur', nihil interest. Nam sive differentiae specie distent sive species differentiis distent, utrumque idem est. Nam sive rationale et irrationale, quae sunt differentiae, specie hominis verbi gratia atque equi distent, sive species homo atque equus differentia rationali atque irrationali dividantur et distent, nihil interest. Quare plena perfectaque facta est generis definitio.
Sed definitiones duplicibus modis fiunt. Una enim definitio est quae, sicut dictum est, a genere trahitur. Sed quoniam sunt quaedam magis genera, quae super se genus aliud habere non possunt, ut sunt praedicamentas decem quae Aristoteles constituit, eorum igitur definitio quae haberi potest quorum genus inveniri non potest, quod omnium quaecumque sunt, ipsa sunt genera? horum ergo quos Graeci vipografikou;" lougou" dicunt, Latini subscriptivas rationes dicere possunt, reddemus. Subscriptivae autem rationes sunt demonstrativae et quodammodo insignitivae proprietatis illius rei quae cum ipsa generalissima sit et genus eius nullum reperiri possit, eam tamen definire necesse est. Et Aristoteles, quoniam substantiam genus generalissimum definire volebat et eius nullum genus poterat invenire, proprietatem quandam et demonstrationem subscriptionemque ipsius rei dixit esse subiectum. Substantia enim omnibus subiecta est. Accidens enim, quod in novem ƿ dividitur partes, praeter substantiam esse non potest. Atque ideo omnia quaecumque definienda sunt, si genus non habeant, eorum subscriptivam quandam et demonstrativam rationem reddi necesse est. Sic igitur nunc generis, quoniam rem ipsam definiendam putabat, non duxit a genere definitionem sed dedit quandam generis demonstrationem proprietatemque.
Dico autem quod Porphyrius vel subalternorum generum vel illorum quae generalissima sunt, hanc dederit definitionem et quodammodo subscriptionem demonstrationemque. Nam si quod genus habeat aliud genus et item hoc ipsum aliud et item aliud si nullum erit supra genus quod genus non habeat, in infinitum procedit ratio. Sin vero non habuerit, necesse est quoque istam definitionem apte ordinateque congruere. Dico autem genus non animal homini atque equo sed illud quo ipsum animal homini atque equo genus est. Animal enim ipsum per sese nulli genus est neque homo ipsum per sese ulli species est neque equus ipsum per sese ulli species est sed sunt genera et species ad alterius participationem. Nam quoniam sub animali est equus atque homo, non ad se ipsum animal genus est sed ad equum atque hominem. Et item species quae vocantur, homo scilicet atque equus, non ad equum atque hominem sed ad animal, species sunt. Dico igitur genus <et species> non ipsas substantias in quibus genus et species sunt. Sed ipsam participationem priorum ad subteriores et subterioram ad priores. Haec igitur participatio quoniam et in magis ƿ generibus et in magis speciebus et in subalternis generibus et in subalternis speciebus una atque eadem est et huius participationis inveniri genus non poterat. Haec definitio generis quae facta est, non a genere tracta est sed subscriptiva ratio et demonstrativa et designatitla quodammodo generis est reddita.
Hic Fabius: Subtiliter mehercule et quod numquam fere ante haec audivimus. Sed perge, quaeso te. Iam enim certant sidera quodammodo et nox luce superatur. ÑTunc ego: Sequitur rerum omnium prima brevisque divisio. Ita enim ait:
EORUM QUAE DICUNTUR, ALIA AD UNITATEM DICUNTUR, SICUT SUNT OMNIA INDIVIDUA, UT EST SOCRATES ET HIC ET ILLUD, ALIA QUAE AD MULTITUDINEM, UT SUNT GENERA <ET> SPECIES ET DIFFERENTIAE ET PROPRIA ET ACCIDENTIA. HAEC ENIM COMMUNITER, NON UNIUS PROPRIE APPELLATIONIS SUNT.
Brevis, ut supra dictum est, et distincta divisio. Omnis enim res aut unius rei nomen est aut plurimarum, et hoc est quod ait: eorum quae dicuntur, alia ad unitatem dicuntur, sicut sunt omnia individua. Quid autem sit, breviter explicandum est. Omne genus quoniam sub se ƿ species habet, species vero differentiis distinguuntur et proprietatibus explicantur -- accidunt autem in speciebus accidentia secundo loco, principaliter vero in individuis quae sunt sub speciebus. Quid autem sit, posterius dicendum est -- genera igitur et de speciebus dicuntur et de differentiis, quae ipsas species distribuunt, et de propriis. Quae species componunt. Et de his accidentibus quae, cum principaliter in individuis fuerint, in speciebus esse dicuntur. Hoc autem monstremus exemplis. Et sit nobis genus animal, sit species homo, sit differenti rationale, sit proprium risibile, sit accidens stans vel ambulans vel aliquid in mensura corporis, ut tripedalis. Animal ergo, quod genus est, dicitur de specie, id est de homine; dicis enim hominem esse animal. Porro autem de speciei differentia nihilominus dicis genus: dicis enim rationale esse animal. Nihil autem prohibet eodem modo et de proprio genus dicere. Nam si dicas: quid est risibile? non absurdum est animal nominare. Accidentia vero hoc modo principaliter in individuis, secundo vero loco in speciebus sunt. Nam si quis dicat ad singulos homines, ut puta Ciceronem sedere vel stare vel quod aliud libet, in specie hominis eadem quoque convenire necesse est. Nam si Cicero sedet sedet etiam homo, si Cicero ambulat, ambulat etiam homo. Ergo si qua accidentia venerint ab individuis et ea tracta in speciebus consederint, ad ipsa quoque accidentia dici poterit genus. Quid est enim ambulans, si quis interroget, merito animal dicitur. Nihil enim ambulare nisi animal potest. Porro autem sub speciebus individua sunt, ut Cicero et Virgilius sub homine, atque de individuo ƿ genus speciei praedicari potest. Nam si interrogaveris, quid est Cicero, merito animal dicas. Genus igitur et ad speciem et ad differentias et ad accidentia et ad propria et ad individua nominatur.
Porro autem species non iam de genere neque de differentiis sed de solis propriis et subiectis individuis appellatur, in illis, id est individuis, quia superest. In propriis vero, quia aequalis est. Quid autem sit, hoc modo videamus. omnia genera speciebus suis supersunt et abundant. Abundare autem genera dicimus speciebus plus habere genera virtutis quam species. Homo enim quod est species, solum homo est, animal vero quod est genus, non solum homo est sed et equus vel bos vel quod aliud libet animali supponere. Ita maior vis generis recte de minori sibi et subiecta specie praedicatur. Alia vero sunt quae sibi sunt paria, ut sunt propria et species. Species est homo, proprium risibile. Quicquid ergo fuerit risibile, hoc est homo, quicquid homo, hoc risibile.
Itaque neque risibile hominis neque homo risibilis potentiam superuadit sed aequalia sibi ad se invicem praedicari possunt, ut dicas: quid est homo? risibile; quid est risibile? homo. Ita igitur quaecumque superiora fuerint, ad illa quae subteriora sunt, praedicantur et quaecumque aequalia fuerint. Aequaliter sibi ad <se> invicem praedicantur. Illa vero quae subteriora sunt et minora, de superioribus et abundantibus, ut sunt genera et species -- genera enim abundantia, species minores -- praedicari non possunt. Numquam enim recte speciem de genere ƿ praedicabis. Ita ergo species de proprio praedicatur ut pari sed quoniam sub speciebus singillatim individua sunt -- individua autem vocamus quae in nullas species neque in aliquas iam alias partes dividi possunt, ut est Cato vel Plato vel Cicero et quicquid hominum singulorum est; hos enim in nullis partibus dividis, ut animal in species, hominem scilicet atque equum, hominem ipsum specialem et singulos circumplectentem in Catonem, Platonem, Virgilium et omnes singillatim homines distributos; hominem vero ipsum singulum, id est Ciceronem, in nullos alios distribuere possumus atque ideo a[tomon, id est individuum, vocitatum est -- species ergo, quae ad propria aequaliter praedicatur, ad individua, quoniam maior est species hominis quam quodlibet individuum, ita praedicatur, ut superius ad id quod est subterius. Cicero enim solus Cicero est, homo autem non solum est Cicero quod si ad individua praedicatur, et ad individuornm accidentia praedicabitur. Ita igitur species ad genus eo quod superius est, non praedicatur neque ad differentiam, quia differentia, ut nunc monstraturi sumus, super speciem est, ad proprium vero, cui par est, vel ad individuum, cui superest, praedicatur.
Differentia vero et ad species et ad propria et ad individua praedicatur. Namque rationale, quod est differentia, ad hominem praedicatur, quod est species. Item rationale, id ƿ est differentia, praedicatur ad risibile, id est proprium. Dicitur enim id esse risibile, quod rationale. Nam si homo rational et homo risibile, constat id quod est risibile, etiam rationale posse nominari. Quodsi ad species differentia dicitur, species autem ad individua praedicatur. Necesse est ut differentia quoque ad individua praedicetur. Dicis enim: qualis est Cicero? rationalis. Quodsi differentia ad individua praedicatur, accidentia vero in individuis accidunt. Necesse est differentias et ad accidentia praedicari. Proprium vero quoniam semper unius speciei proprium est, et ad ullam speciem praedicatur solam. Cuius est proprium. Risibile namque, quod proprium est ad solam hominis speciem praedicatur. Quod si ad hominis speciem praedicatur. Species vero ad individua dicitur. Non est dubium quin proprium quoque de individuis praedicetur. Nam si homo risibile animal est, Cicero quoque et Virgilius risibilia animalia recte dicuntur. Quodsi proprium ad individua recte dicitur, recte etiam et de accidentibus praedicatur quae in ipsis accidunt individuis. Accidentia vero ipsa et de speciebus et de aliis omnibus praedicantur et de ipsis maxime individuis. Namque et albus equus et albus homo dicitur et iterum niger equus et niger Aethiops. Quod si ita est, animal quoque nigrum dicitur. Dicitur etiam rationale nigrum et irrationale nigrum, quippe si equus et homo Aethiops nigri sunt. Dicitur etiam risibile nigrum, cum homo quis niger fuerit. Dicitur etiam individuum nigrum, cum quis unus homo ex Aethiopia nominatur. Quod cum ita sit, constat genus ad plurima praedicari, id est ƿ speciem, differentias, accidentia propriaque et individua, nihilominus et differentiam ad plurima praedicari, id est ad speciem, propria, individua et accidentia, et proprium ad plurima, id est speciem, individua et accidentia, et speciem ad plurima, id est <proprium>, individua et accidentia, accidens vero et ad genus et ad speciem et ad proprium et ad differentiam at ad individua. Quod si ita est, has quinque res constat ad plurima praedicari.
At vero individuum quoniam sub se nihil habet, ad singularitatem quandam et unitatem praedicatur. Cicero enim unus est et ad unum nomen istud aptatur. Ita individua quae ad unitatem dicuntur, cunctis superioribus supposita sunt, ut genus, species, differentia, propria vel accidentia, quamvis ad se invicem dici possunt, ad individua tamen aequaliter praedicantur, ut superius demonstratum est. Individua vero quoniam sub se nihil habent ubi secari distribuique possint, ad nihil aliud praedicantur nisi ad se ipsa, quae singula atque una sunt. Atque hoc est quod ait:
EORUM QUAE DICUNTUR, ALIA AD UNITATEM DICUNTUR, SICUT OMNIA INDIVIDUA, UT EST SOCRATES ET HIC ET ILLUD, ALIA QUAE AD MULTITUDINEM, UT SUNT GENERA ET SPECIES ET DIFFERENTIAE ET PROPRIA ET ACCIDENTIA. HAEC ENIM COMMUNITER, NON UNIUS PROPRIE APPELLATIONIS SUNT.
Simile est ac si diceret: haec enim communiter ad plurima praedicantur, non ad unitatem sicut individua. Et quid sint genera vel species vel differentiae vel propria ƿ vel accidentia, exemplum supponit dicens: EST ENIM GENUS, UT ANIMAL, SPECIES, UT HOMO -- quam dudum hominis speciem cum aliis animantibus sub animali posuimus -- DIFFERENTIA, UT RATIONALE -- qua species scilicet hominis ab irrationali distat animal -- PROPRIUM, UT RISIBILE, quod nullum aliud animal neque rationale neque irrationale habet. Nullum enim animal ridet nisi solus homo. Quare, cum quaedam caelestium potestatum animalia rationabilia sint, eorum tamen proprium risibile non est, quoniam non rident. Recte igitur risibile solius hominis proprium praedicatur. ACCIDENS, <UT> ALBUM, NIGRUM ET SEDERE: quia ista in substantia hominum non sunt, merito accidentia vocantur. Nam si substantiae cuiuscumque speciei inesset id quod accidens dicimus, interempto accidenti periret etiam eius speciei substantia cui accidit. Nam quoniam rationale in hominis substantia est, si rationalitas interimatur, hominis quoque substantia necessarlo peritura est idcirco, quod in ipsius speciei substantia naturaque nersatur. At vero nigrum et album vel quaecumque sunt accidentia si interimas, species ipsa in qua illa accidebant, manet. Nam neque omnis homo candidus neque omnis niger est, et cui alterutra defuerint, eius species non peribit. Atque idcirco haec accidentia, veluti non innata in substantia sed a foris venientia, recte nominata sunt.
Nunc ergo, quoniam quid sit genus ostendit et ea quae ƿ ad unitatem dicuntur, ab his quae de plurimis praedicantur distinxit atque distribuit. Ipsius generis differentias vel ab his quae ad unitatem dicuntur vel ab eis quae ad pluralitatem congruunt, id est differentis, specie, proprio accidentique, declarat et dicit genus ab illis quae ad sola individua prae dicantur, id est quae ad unitatem, hoc differre, quod genus ad plurima praedicetur, individua vero ad singula. Sed quoniam haec differentia generis ad individua communis erat differentiis speciebusque, propriis et accidentibus, ab illis ipsis aliis differentiis genus dividit atque disiungit. Quod ita demonstrat:
AB HIS IGITUR QUAE AD UNITATEM DICUNTUR, DIFFERT GENUS, QUOD GENUS EST HOC QUOD DE PLURIMIS PRAEDICATUR. AB HIS VERO RELIQUIS GENUS DIFFERT, PRIMO AB SPECIE, QUONIAM SPECIES ETSI DE PLURIBUS, NON TAMEN SPECIE DIFFERENTIBUS SED NUMERO PRAEDICATUR.
Ac primum generis specieique distantiam monstrat, quae propior est generi. Nam quamvis differentia super speciem sit, super speciem specialissimam differentia ponitur. Nam quamvis rationalis differentia super hominem ponatur, quae species specialissima est, tamen ante speciem specialissimam ƿ ipsa differentia species est eius generis, cui species snecialissima supponitur; nam sub animali ante hominem rationale ponitur. Igitur cum genus et species utraque ad plurima praedicentur, genus vero ad plurimas species in eo quod quid sit praedicetur, species non iam ad plurimas species sed ad plurima individua praedicatur. Sunt autem quaedam genera generalissima, ut dictum est, supra quae aliud genus inveniri non possit. Sunt autem species sub quibus alia species inveniri non possit, et integra species illa nominatur quae numquam genus est, id est sub qua species nullae sunt. Nam si sub ea species essent, ipsa etiam genus esse posset. Species ergo quae vere species est, alias sub se species non habebit, nt est homo. Namque homo quoniam species est, singuli homines qui sub ipso sunt, non eius species sed individua nominantur. Nam si homo genus esset hominum singulorum, genus autem, sicut dictum est, ad plurimas res specie differentes in eo quod quid sit appellatur, homo, id est species, si sicut genus praedicaretur ad singulos homines, singuli homines specie ipsa differrent. Sed quia singuli homines specie non differunt, quod autem specie non differt, si quid ad hoc praedicatum fuerit, non praedicatur ut genus ad species, id est homo non praedicatur ad singulos homines ut genus ad res plurimas specie differentes, quid igitur? Ad res plurimas numero differentes; ƿ singuli enim homines numero a se tantum, non specie distant.
Atque ideo, quoniam genus sic ad subiecta praedicatur, ut ad plurimas res specie differentes praedicetur, species autem ad subiecta ita praedicatur, ut ad plurimas res numero differentes praedicetur, genus in hoc ab specie distat, quoniam genus ad plurimas res specie differentes praedicatur. Species autem ad plurimas res numero differentes dicitur. Congruunt ergo sibi genus et species, quod genus et species ad plurima praedicantur et utraque in eo quod quid sit. Nam si interroges: quid est Cicero? Animal dicitur, id est genus. Et si interroges: quid est Cicero? Homo dicitur, id est species distant autem, quod quamvis utraque ad plurima praedicentur et in eo quod quid sit, genus praedicatur ad res specie differentes, species vero dicitur ad res tantum numero differentes quod Porphyrius sic demonstrat:
AB HIS VERO RELIQUIS QUAE DE PLURIBUS APPELLANTUR, GENUS DIFFERT, PRIMO AB SPECIE, QUONIAM SPECIES ETSI DE PLURIBUS PRAEDICATUR, NON TAMEN SPECIE DIFFERENTIBUS SED NUMERO. HOMO ENIM SPECIES CUM SIT, DE SOCRATE, PLATONE, CICERONE PRAEDICATUR, QUI NON SPECIE SED NUMERO DIFFERUNT, ANIMAL VERO QUOD GENUS EST, ET BOVIS ET EQUI PRAEDICATIO EST QUAE ETIAM DIFFERUNT SPECIE A SE INVICEM, NON NUMERO SOLO.
ƿ Quod simile est ac si diceret genus ab specie unam differentiam plus habere. Congruunt namque genera speciebus, quod utraque in eo quod quid sit praedicantur, ut dictum est. Congruit item et genus et species, quod utraque ad res plulimas praedicantur. Congruit item genus ad species, quod utraque ad les numero differentes praedicantur. Nam et singuli homines sta a se divisi sunt, quantum ad numerum, ut homo ab equo vel a bove vel a coruo vel a quibuslibet aliis animantibus. At vero distat ab specie genus, quod genus de pluribus rebus specie differentibus praedicatur, quod species non habet. Nihil autem differre arbitrator, utrum ita dicatur 'aliam rem ad aliam praedicari' an 'aliam de alia praedicari'. Utrumque enim idem intellectus est. Nam si animal praedicatur ad hominem, idem etiam animal de homine praedicatur. Nam cum interrogaveris: quid est homo? Respondeas de hominis interrogatione hominem esse animal.
Sed nunc oportet nos ea quae secuntur aspicere. Quid ergo sequitur?
A PROPRIO AUTEM GENUS DIFFERT, QUOD PROPRIUM IUXTA UNAMQUAMQUE SPECIEM PROPRIUM APPELLATUR CUIUS EST PROPRIUM, ET IUXTA EA QUAE SUB SPECIE SUNT, SCILICET INDIVIDUA; NAMQUE RISIBILE HOMINIS SOLUM EST ET SINGULORUM UTIQUE HOMINUM. GENUS AUTEM NON AD UNAM SPECIEM SED AD PLURES DIFFERENTES SEMPER APTATUR.
Ergo hoc videtur hic dicere, quoniam omne proprium si fuerit speciei unius, tunc vere est proprium. Nam si unius speciei non fuerit sed duarum vel plurium, tunc duabus vel pluribus non proprium sed erit in substantiae ratione commune. Constat ergo proprium ei cuius est proprium soli speciei singulariter adhaerere. Unde quia hominis species sola est quae ridet, risibile homini proprie et singulariter aptatur. Ad unam semper igitur speciem proprietas adhibetur. Distat igitur proprium a genere, quod genus semper ad plurimas species appellatur, proprium vero de una tantum specie cuius est proprium. Nam si risibile dicas, ad unam tantum speciem hominis appellatur. Congruit autem genus cum proprio in hoc, quod genus et proprium de pluribus appellantur. Namque genus ad plures species appellatur, appellatur etiam genus de his quae sub specie sunt individuis. Nam si homo et equus animal est, erit etiam Cicero animal et quilibet equus singulariter animal nominatur. Similiter et proprium ad plurima dicitur. Dicitur enim ad unamquamque speciem et ad ea individua quae sunt sub specie praedicatur. Nam si homo risibilis est, risibilis est etiam Cicero et Virgilius, et quicumque singulariter nominantur, risibiles sunt. Congruunt etiam, quoniam utraque in eo quod quld sit praedicantur. Nam genus de specie in eo quod quid sit praedicatur. Nam si dicis: quid est homo? Animal appellabis. Item proprium in eo quod quid sit praedicatur. Nam ƿ si dicis: quid est homo? Merito risibile praedicabis. Congruunt autem, quod genus et proprium ad plurimas res numelo differentes praedicantur. Nam ita a se differunt singula animalia, id est homo, equus et coruus et caetera, ut singuli homines, quantum ad numerum. Distat autem a genere, quod genus ad plurimas species praedicatur, proprium vero ad unam solam cuius est proprium nominatur. Sed non est inter genus et proprium eadem differentia, quae est inter speciem et genus. Nam species de nulla omnino specie praedicatur, proprium vero licet non ad plures, ad unam tamen solam speciem, cuius est proprium, semper aptabitur.
Post hoc igitur de differentiae accidentisque a genere distantia disserit dicens:
A DIFFERENTIA VERO ET AB ACCIDENTIBUS DIFFERT GENUS, QUONIAM ETSI ETIAM ISTA DE PLURIBUS SPECIE DIFFERENTIBUS PRAEDICANTUR, DIFFERENTIAE SCILICET ET ACCIDENTIA QUAE COMMUNITER ACCIDUNT, NON TAMEN IN EO QUOD QUID SIT PRAEDICANTUR, CUM INTERROGANTIBUS NOBIS FIT SECUNDUM EA RESPONSIO; MAGIS ENIM QUALE QUID SIT OSTENDUNT.
Differentiam vero et accidens idcirco posterius reservavit, quod eorum unam differentiam erat distantiamque dicturus. Differentia enim et accidens qualitatem cuiuscumque speciei demonstrant. Illa substantiae qualitatem, id est differentia, illud, ƿ id est accidens, non substantiae. Ergo quoniam genus super speciem est et species supposita generi, genus speciem, species individuum quid sit ostendit. Porro autem solae possunt species differentiae segregare quae qualitatibus eas substantialibus, id est substantias declarantibus, seiungunt atque dispertiunt. Nam cum animal genus sit, homo vero vel equus species, quales utraeque species sint monstrat differentiae segregatio, ut dicamus speciem esse hominis rationalem, speciem vero equi irrationalem. Si enim quis interroget: quid est homo? Animal dicitur. Si autem quis dicat: qualis est homo? Rationalis respondetur. Ita semper differentia non in eo quod quid sit sed in eo quod quale sit appellatur. De accidenti vero non dubium est, cum ipsa qualitas in accidentis partibus componatur. Namque in praedicamentis inter alias novem partes accidentis etiam qualitas nominatur. Nam etiam si quis interroget qualis corui species sit, nigra continuo respondetur. Congruunt ergo genera differentiis et accidentibus, quod de speciebus pluribus praedicantur. Nam sicut genus plures sub se species habet, ita differentia. Nam rationale dicimus deum et hominem. rursus etiam accidens de pluribus speciebus praedicatur. Nam nigrum dicimus et hominem et equum et coruum et hebenum et plurimas alias species. Rursus congruit genus differentiae, quod, sicut genus, sic differentia aequaliter ad indiniduum praedicatur. Nam si Cicero animal est, quod est genus, et rationale avimal est. Quod est differentia. Congruunt etiam, quod de numero differentibus praedicantur, quod ƿ superius de aliis monstratum est. Distant autem quod, sicut dictum est, genus in eo quod quid sit appellatur, differentia vero vel accidentia in eo quod quale sit praedicantur. Nam si dicas: quid est homo? Appellabis genus et dicis animal esse hominem, si vero qualis sit ad differentiam interrogaveris, rationale respondebis, vel <ad> accidens, nigrum vel album vel qualis quisque sit de quo interrogatur. His igitur distributis distantias ipsas a primordio rursus orditur dicens:
UNDE HOC QUOD DE PLURIBUS PRAEDICATUR GENUS DISTAT AB HIS QUAE DE SINGULIS PRAEDICANTUR, HOC EST AB INDIVIDUIS; ILLO QUOD DE SPECIE DIFFERENTIBUS PRAEDICATUR, DISTAT AB SPECIEBUS ET A PROPRIIS; ILLO ETIAM IN QUO QUID SIT APPELLATUR, SECERNITUR A DIFFERENTIIS ET A COMMUNITER ACCIDENTIBUS, QUOD HAEC DUO QUALE QUID SIT DECLARANT.
Hoc dicit distare genus ab individuis, quod genus de pluribus, ut dictum est, praedicatur. Colligit autem et in unum redigit proprii specieique differentias. Nam quoniam species de pluribus non specie sed numero differentibus praedicatur, proprium vero de una tantum specie et de his quae sub eadem specie sunt individuis praedicatur, quamvis de una specie praedicetur, tamen aequa est illi cum specie a genere differentia de pluribus specie differentibus non praedicari. Nam neque species omnino de speciebus aliquibus poterit praedicari ƿ neque proprium, quoniam proprium non de pluribus speciebus sed de una tantum cuius est specie praedicatur. Quod si ita est, una differentia a genere species et propria seiunguntur accidens vero et differentia eadem quoque una a genere differentia separantur, quod genus in eo quod quid sit dicitur, differentia vero vel accidentia in eo quod quale appellantur.
Has Porphyrius ad constituendam generis rationem differentias quam parcissime potest colligit et ipsas differentias multis modis posterius probaturus, nunc vero quantum sat est dicit se <neque deminutam neque> abundantem generis constituisse rationem hoc dicens:
HOC SI ITA EST, NULLO MINUS AUT PLUS EFFECTA EST GENERIS DEFINITIO.
Perfectam plenamque se generis definitionem fecisse dicit, quoniam neque plus neque minus facta sit definitio sed aequaliter ad genus pariterque composita. Quod unde sit, hoc modo monstrandum est. Novimus quod quaedam res quae ad alia praedicantur, his de quibus praedicantur, abundant, ut genera et species. Namque animal, quod genus est, de homine, quod est species, hoc abundat, quod nomen generis etiam in equum atque bovem atque in alia valet aptari. Ergo si quis ad quamlibet rem abun dantem fecerit maioremque definitionem quam ipsa res fuerit quam definit, non erit integra propriaque definitio, quoniam non solum illam rem amplectitur quam definit, ƿ si maior fuerit definitio sed etiam alias quascumque res, quibus ipsius definitionis terminus abundabit. maiorum igitur praedicamentorum maior erit definitio, minorum vero minor erit etiam definitio; animal ergo, quod maius est, ita definiunt: animal est substantia animata sensibilis, hominem vero, quod ab animali minus est, ita definiunt: animal rationale, mortale, risus et disciplinae perceptibile quoniam maius est animal ab homine, maior etiam erit animalis definitio ab hominis definitione. Plus enim erit dicere 'substantia animata sensibilis' quam 'animal rationale et mortale'. Nam substantia animata sensibilis, sicut ipsum animal, non solum hominem complectitur sed etiam equum vel bovem atque alias huiusmodi species. Si quis ergo ad hominem maiorem definitionem aptaverit, quae est animalis, ut ita definiat hominem: homo est substantia animata sensibilis, non est plena definitionis ratio, cum equus atque bos substantia animata atque sensibilis esse possint, quae species hominis non sunt. Si quis vero maiori rei minorem definitionem aptaverit, curtam et deminutam quodammodo faciet rationem. Nam si quis animal definire volens dicat: animal est res rationalis, risus et disciplinae perceptibilis, non erit integra definitio, quoniam sunt quaedam animalia quae istius definitionis rationem subterfugere atque euadere possunt. Est enim animal bos, quod neque rationale sit neque risus perceptibile. Sola igitur relinquuntur bene definiri quaecumque aequalibus definitionibus constituuntur. Ubi autem aequalis definitio sit, hoc modo possumus reperire. Praedicamenta quaecumque fuerint, si maius praedicamentum de minore aliquo praedicatur, converti non potest, ut minus de maiore praedicetur. Semper enim maiora de minoribus, numquam minora ƿ de maioribus praedicantur. Nam si quis dicat hominem esse animal, non poterit convertere animal esse hominem. Nam homo nihil aliud, quantum ad genus, nisi animal est, animal, quantum ad species, potest esse etiam non homo. Paria vero praedicamenta semper sibi ipsa invicem convertuntur. Nam quoniam risibile solius est hominis, risibile ad hominem praedicatum etiam converti potest, ut homo ad risibile praedicetur dicitur enim: quid est homo? Risibile. Quid est risibile? Homo.
Ergo quascumque definitiones convertere potes, illae verae atque pares sunt, quascumque vero convertere non potes, aut maiores sunt aut minores, pares inveniri non possunt. Nam si dicas hominem substantiam esse animatam atque sensibilem, verum est. Item si convertas et dicas substantiam animatam atque sensibilem esse hominem, non omnino verum dixeris potest enim et substantia animata esse atque sensibilis et homo non esse. Item si dixeris rem rationalem, mortalem, risus et disciplinae capacem esse animal, verum dixeris. Si autem dicas atque convertas animal esse rem rationalem mortalem, risus et disciplinae perceptibilem, non omnino verum dixeris. Potest enim esse animal et non esse rationale et risus capax. Ergo quotiens est maior definitio quam id quod definitur si prius dicitur id quod definitur et maior definitio adhibetur vera esse poterit definitio. Si enim prius dixeris hominem, rem minorem, et ad ipsum posterius adbibueris definitionem maiorem, ut prius dicas 'homo est', et post subiungas 'substantia ƿ animata sensibilis', verum est. Homo enim necessario est substantia animata sensibilis. Si vero prius dixeris definitionem et postea dixeris id quod definies, vera esse non omnino potest. Nam si definitionem maiorem prius dixeris dicens 'substantia animata sensibilis' et postea rem minorem intuleris, ut dicas 'homo est', ut sit 'substantia animata sensibilis homo est', non omnino verum est. Potest enim esse et substantia animata sensibilis, non tamen homo.
At vero si minor fuerit definitio quam illa ipsa res quae definitur, si prius dicta sit definitio, vera est, posterius, falsa. Nam si dixeris definitionem quae est minor 'res rationalis, mortalis, risus et disciplinae capax' et post intuleris 'animal est', ut sit 'res rationalis, mortalis, risus et disciplinae capax animal est', vera est. Omnis enim res quae rationalis et mortalis est et risus et disciplinae capax, necessario animal est. At vero si converteris et rem maiorem prius dixeris, post vero minorem definitionem adhibueris, vera omnino esse non potest. Nam si dicas prius 'animal est', postea autem iunxeris 'res rationalis, mortalis, risus et disciplinae perceptibilis', non omnino verum est. Potest enim esse animal et rationale vel mortale non esse. Itaque si maior est definitio quam res fuerit, si prius rem dixeris, postea definitionem intuleris, vera est, si vero prius definitionem dixelis, post rem intuleris, falsa est. In minoribus vero definitionibus et maioribus rebus contra ƿ est. Nam si definitionem prius dixeris, postea rem subieceris vera est, si vero rem prius dixeris, postea definitionem sub ieceris, vera omnino esse non potest. At vero in aequalibus definitionibus converti aequaliter potest. Nam quoniam solius hominis haec est definitio 'animal rationale, mortale, <risus et disciplinae perceptibile>', aequalis est haec ad hominem definitio, quoniam non est cui alii possit aptari. Itaque vel si prius rem dixeris, postea definitionem subieceris, vera erit, ut est 'homo est animal rationale, mortale, risus et disciplinae perceptibile', sin vero converteris et prius definitionem, postea rem dixeris ut si dicas 'animal quod fuerit rationale, mortale, risus et disciplinae perceptibile homo est', haec quoque vera est. Ita semper ut definitiones verae sint, neque plus neque minus in defini tionibus oportet aptari sed aequalitter definitiones convenienterque disponi. Quod Porphyrius scilicet non ignorans ait se neque plus neque minus effecisse generis definitionem.
Et Fabius: Sequitur, inquit, te de specie disputare. ÑDic, inquam, quid sequitur? ÑEt Fabius: Hic, ut opinor, ordo est:
SPECIES QUOQUE MULTIS DICITUR MODIS. NAM ET UNIUSCUIUSQUE HOMINIS FORMA SPECIES APPELLATUR. RURSUS IGITUR ET PULCHRITUDO UULTUS, UNDE PULCHERRIMOS QUOSQUE SPECIOSOS DICIMUS. DICITUR SPECIES ET EA QUAE ƿ SUPPOSITA EST GENERI, UNDE ANIMALIS SPECIEM APPELLAMUS, CUM ANIMAL IPSUM GENUS SIT, ET ALBUM COLORIS SPECIEM.
Tunc ego: Speciei quoque nomen sicut generis aequivocum puta. Nam et hoc quoque multifariam appellari designat. Dicitur enim, inquit, species et figura corporis et fortasse alia plura. De quibus quoniam nullus tractatus habebatur, iure praetermissa sunt. Hic tamen a Victorino videtur erratum, quod cum idem sit cuiuscumque hominis species et uultus, quasi in alia appellatione speciei uultus iterum pulchritudinem dixit, quasi vero non proinde pulchlitudo uultus sit ac tota species fuerit; nam si quispiam pulcher fuerit toto corpore, etiam uultu. Sed praemissis his ad illam speciem quae sub genere ponitur atque genus efficit veniamus. Namque, ut dictum est, substantiae ipsae nullo speciei nomine generisue censentur, nisi quadam ad se invicem collatione sint comparationeque compositae. Nam quod animal est, non idcirco est genus, quoniam animal est sed idcirco, quod hominis sub se atque equi et caeterorum animantium species habet. Atque idcirco ait: UNDE ANIMALIS SPECIEM APPELLAMUS, CUM ANIMAL IPSUM GENUS SIT; neque enim homo species diceretur, si super ipsum animalis appellatio non praedicaretur. Sed ut monstraret non in unis solis substantiis genera speciesque versari sed etiam in omnium praedicamentorum nuncupationibus ƿ esse conexa, non solius substantiae dedit exemplum sed etiam eius quod reliquum remanserat, accidentis. Quid enim ait et album coloris speciem: quae sunt in accidentis divisione qualitatis. Sed quoniam inter se quaedam conexio est et talis comparatio atque relatio, ut praeter ad se invicem latitudinem genera et species esse non possint -- nihil enim in eorum definitionibus concludi potest, nisi ad alterutrum nominata sint; nam si substantia generis specie supposita species vero genere superposito et ad ipsam praedicato perficitur, non est dubium quin cum genus definire necesse it iure speciem, et cum speciem, iure nobis genus praedicare necesse sit -- haec igitur etiam in generis subscriptione servatur distinctio, cum generis definitio habita est.
Hoc enim dictum est tunc, esse genus quod ad distantes species diceretur, nunc vero dicendum est id esse speciem quae sub genere ponitur. Sed multiplex eius definitio haberi potest. Potest enim rursus dici id esse speciem, ad quam genus in eo quod quid sit praedicatur. Quae res utraeque id significant, speciem poni sub genere. Nam prima quidem definitia id aperte designat, secunda vero talis est: quoniam semper ƿ maioribus minora supponuntur, genus ab eo, ad quod in eo quod quid sit praedicatur, maius esse non dubium est. Quod si ita est, nullus est obscuritatis error, quin species quae minor est, maiori sibi generi supponatur. Nihil igitur haec secunda definitionis significatio a priore differt; si enim species sub genere non poneretur, genus ad speciem in eo quod quid sit non praedicaretur.
Tertia vero definitio speciei integra ratione collecta est et ipsius speciei vim naturamque demonstrat. Dicit enim speciem esse quae ad plurima numero differentia in eo quod quid sit praedicatur. Quae definitio etiam ex superiore genere debuit esse planissima sed ego nunc quantum castigata permittit brevitas explicabo. Sed prius de ipsis generibus speciebusque pauca dicenda sunt. Cum sint quaedam genera quae species habeant atque ipsa aliis generibus species esse possint, non est dubium ea gemina comparationis habitudine fungi, ut ad alia species, ad alia genera nominentur. Sed si in uno filo atque ordine speculemur et quodcumque genus alicuius rei repertum sit, eius rursus genus aliud requiramus et rursus aliud atque aliud iterum, si nihil sit quod intellectus ratione consistat, inesplicabilis ratio interminabilisque tractabitur. Sed quoniam nulla sunt in his scientiae fundamenta quae nulla consideratione animi in infinitum procedentia concluduntur, dicendum necessario est posse nos ascendentes usque ad tale aliquid pervenire cuius, cum ipsum caeteris genus sit, ƿ aliud genus invenire non possumus, quod genus primum et magis genus et generalissimum nuncupetur. Sed si hoc in genere contingit, ut ascendentes alicubi consistamus, non est dubium quin descendentes iterum per species ad aliquem quodammodo calcem offenso termino consistamus.
Igitur cum descendentes per species usque ad illam speciem venerimus quae sub se species nullas habet, illam speciem ultimam speciem et magis speciem et specialissimam nuncupemus. Sed quoniam species aliquorum est continens, si aliquorum specie differentiam continens esset, non magis species sed genus merito vocaretur. Sed quoniam continet et non specie differentes res continet, similes necesse est sibi contineat pluralitates. Sed si continet pluralitatem et maius semper est id quod continet quam id quod continetur, de pluralitate illa species praedicabitur. Appellabitur igitur species de pluribus rebus numero differentibus in eo quod quid sit. Species enim cum appellatur de subterioribus, superiorem speciem substantiamque declarat nam cum dicimus: quid est Cicero? Homo continuo respondetur.
Cum ergo tribus modis speciei facta sit definitio, superiores duae non tantum sunt speciei sed etiam subalternae speciei, quae et ipsa genus. generalissimum substantia et sub ea corpus animatum, sub animato corpore animal et sub animali ƿ homo, sub homine individua. Sed hanc divisionem plenius posterius exequemur, nunc autem hoc nobis tantum sufficit. Substantia igitur magis genus est, homo magis species, ita ut neque substantia species aliquando esse possit nec homo genus. Corpus vero animatum vel animal ad superiora species, ad subteriora genera nominantur.
Si quis ergo corpus animatum vel animal vel hominem velit exprimere et dicat: SPECIES EST QUOD PONITUR SUB GENERE ET AD QUAM GENUS IN EO QUOD QUID SIT PRAEDICATUR, haec definitio et magis speciem, id est hominem, et subalternam speciem continet, id est corpus animatum vel animal. Nam corpus animatum et animal et homo sub genere sunt posita, et ad eas omnes in eo quod quid sit appellatur, ut dictum est. Si quis vero illam speciem definitione monstrare velit quae vere species est, id est specialissimam speciem, quae tantum species, numquam et genus sit, hoc modo definiet, speciem esse quae ad plurimas res numero differentes in eo quod quid sit praedicetur. Sed haec definitio subalternis speciebus numquam conveniet. Illae enim quae subalternae sunt species, possunt etiam pro generibus accipi, si ad subiecta praedicentur. Quodsi possunt pro genelibus accipi, cum pro generibus acceptae fuerint, non tantum ad plurimas res numero differentes praedicabuntur sed etiam ad plurimas res specie differentes, quippe cum sint genera. Sed quia hoc in magis speciebus non evenit, ut aliquando de specie differentibus praedicentur, haec definitio posterior solius magis speciei definitio est et eam caeterae subalternae species excludunt atque reiciunt. Quod Porphyrius ita demonstrat:
SED HAEC DEFINITIO EIUS SPECIEI EST QUAE MAGIS SPECIES DICITUR, ALIAE VERO DEFINITIONES ERUNT ETIAM ILLARUM QUAE NON SUNT MAGIS SPECIES.
Horum ergo ipsam subscriptionem demonstrationemque clarius se ipsum dicere promittit cum dicit:
MANIFESTIUS AUTEM FIET HOC QUOD DICIMUS HOC MODO. IN OMNIBUS PRAEDICAMENTIS SUNT QUAEDAM MAGIS GENERUM ET MAGIS SPECIERUM, SUNT ALIA MIXTA. MAGIS GENERA SUNT SUPRA QUAE NULLUM ALIUD GENUS POTERIT INVENIRI, MAGIS SPECIES RURSUS, SUB QUA NULLA SPECIES REPERITUR. HORUM INTERUALLA QUAE POSSIDENT, ET GENERA ET SPECIES SUNT, SINGULA SUPERIORIBUS INFERIORIBUSQUE COLLATA, UT ALTERI GENUS, ALTERI SPECIES APPELLENTUR.
Huiusmodi sunt, inquit, quaedam quorum genera inveniri non possunt, haecque ipsa merito magis genera nominantur, quoniam maius ipsorum aliquid inveniri non potest. Nam si ista sunt genera, genus autem omnibus sub se positis maius est, quorum genus nullum est, nihil eorum maius poterit reperiri. At quorum genus nihil poterit inveniri, merito ipsa magis genera vocitantur. Sunt autem quaedam alia quae magis spe cies appellentur, sub quibus non aliae species locatae sunt. nam plus videtur esse species ea et integrior vere species est ƿ quae genus numquam est quam ea quae aliquando genus esse potest. Quodsi verior species est quae sola species, numquam genus est, merito magis species appellata est. Igitur inter magis speciem et magis genus quod est interuallum, subalterna genera et subalternae species impleuerunt. Nam subalterna vocamus quaecumque ad superiora species, ad inferiora pro generibus accipiuntur, idcirco quoniam, si omnes res ad inferiora componas, genera, si ad superiora, species, et si ad superiora et inferiora eadem ducas, genera et species invenientur.
Atque ideo subalterna genera et species nominata sunt, quod filo quodam atque ordine ad inferiora composita genera et ad superiora species agnoscuntur. Sed haec ita genera speciesque esse possunt, non ut cui genus est, eidem iterum velut species supponatur. Nam si, ut prius ostensum est, specie sua maius est genus, non est dubium quin maior res sub minore poni non possit. Atque ideo ait ut alteri genus, alteri species appellentur, quod nequaquam eandem rem et genus esse et speciem conveniret. Dat igitur huius rei exemplum, quo quod dicit, facilius possit agnosci. Facit igitur hanc divisionem. Ponit substantiam magis genus, supponitur substantiae corpus et incorporeum, corpori animatum corpus et inanimatum, animato corpori animal sensibile et insensibile -- ut sunt ostrea vel conchilia vel echini vel arbores et alia huiusoemodi, quae vivendi animam habent, non etiam sentiendi -- sub animali animal rationale et irrationale, sub rationali mortale et inmortale, sub mortali hominem, gub homine singulos homines, hoc est corpora individua, Ciceronem et Virgilium scilicet et eos ƿ qui iam in partes sunt singuli. Substantia ergo quae prior est magis generis accipitur loco; genus enim solum, non etiam species est, quod numquam eius genus superius invenitur. Homo vero solum species est, nullas enim alias species sub se cohercet; singuli enim homines non specie, ut dictum est, numero differunt. Corpus vero, quod pridem sub genere posuimus, id est substantia, ad substantiam quidem species, ad animatum corpus genus accipitur. Animatum autem corpus ad corpus species est, ad animal genus, animal autem ad animatum corpus species videtur, ad rationale animal genus. Rationale item animal mortalis genus est, species animalis. Mortale autem genus hominis est, species rationalis animalis. Homo autem quod super individua est, nihil de generis natura sortitus est sed tantum sola species appellatur.
[Sed hanc divisionem sicubi in aliis rebus transferri et aptari placeat, ita considerandum est, ut quicquid fuerit cuius genus inveniri non potest, magis id genus appelletur et quicquid cuius nulla species fuerit, id est ut super individua collocetur, illam magis speciem esse. Oportet enim, si quod genus sit. Super differentes specie res poni, quod autem magis species non super specie res differentes ponitur, numquam digne genus poterit appellari. Ergo quemadmodum quod ƿ superius genus super se nullum genus habet, magis genus dicitur, ita et species quae sub se species non habet sed tantum individua, merito magis species appellatur. Illa autem quae in medio posita sunt, non eiusdem sunt habitudinis. Nam quoniam species esse possunt, non sunt magis genera, et quoniam genera possunt esse, idcirco numquam magis species praedicantur. Nam illis quae supersunt, species sunt, illis vero quae subsunt, loco generis praeponuntur.
Cum igitur duae formae sint omnium rerum, aut ut genera praeponantur aut ut species supponantur, summitates, id est generalissimum genus et specialissima species, singulas tantum continent habitudines, illud, ut tantum genus, numquam species videatur, illud, ut sola species, numquam etiam genus appelletur. Subalterna vero, quae media sunt, duas formas habent, id est utrasque. Namque, ut frequentius inculcatum est, et generis quodammodo parentelam et speciei derivationem sortita sunt. Nec hoc fortasse nos turbet, quod species specialissima habet sub se aliquid. Namque homo cum sit magis species, habet sub se singulos homines. Haec enim quamvis individuis supersit, numquam formam specialitatis inmutat. Cum enim sub se individua habeat, quod ea contineat quae sub una specie sint et nulla substantiae proprietate discrepent, species eorum vocatur quae continet. Ita homo et animalis species dicitur, quia continetur, et hominum singulorum species est, quia eos continet qui nulla umquam specie discrepabunt. Definitio ergo magis generum magisque specierum talis est: magis genus ƿ esse dicitur quod genus semper sit, numquam species, et quo superius nullum genus sit; rursus magis species est quae semper species sit, tumquam genus, et iterum, quae numquam dividitur in species et quae ad plurima numero differentia in eo quod quid sit praedicatur. Illa vero alia, ut saepe dictum est, et genera et species esse possunt, superioribus scilicet inferioribusque collata.
Hoc autem attentissime respiciendum est, quod in diversis longe nationibus in eo genere ubi ex sanguine aliqua cognatio deducitur, diversarum cognationum gens ad unum caput generis duci potest. Nam quoniam Romani a Romulo sunt, Romulus autem a Marte, Mars a Iove, poterit gens Romanorum ad Iovem duci. Item quoniam Athenienses a Minerua, Minerua a Iove, potest Atheniensium gens ad eundem Iovem duci. Item quoniam Persae a Sole, Sol autem a Iove, possunt Persae quoque ad eundem Iovem velut ad originem propriam deduci. Ita diversissimae gentes ad unius cognationem erigi possunt, quod idem speciebus generibusque non fit. Numquam enim diversa genera sub uno genere poterunt accommodari. Aristoteles enim primorum generum decem praedicamenta constituit, quae velut aliquis fons, ita subterioribus omnibus ortum quodammodo nationemque profuderint. Haec igitur decem genera quoniam generalissima sunt et superius eis nullum inveniri genus potest, ad unum genus reduci non poterunt. Quodsi decem genera prima ad unum genus ƿ reduci non poterunt, nec illa quae sunt sub eisdem generibus, id est species subalternaque genera, ad unum genus aliquando poterunt applicari. Nam si prima eorum genera ad unum superius duci non possunt, non est dubium quin ea ipsa quae sub ipsis sunt, ab uno genere coherceri continerique non patiantur. Nam si substantia, qualitas et quantitas et caetera sub alio communi genere poni non possunt, quod ipsa magis sunt genera, nec quicquid sub substantia fuerit, id est sub eodem genere, ut animal vel homo, vel item sub qualitate vel quantitate, ad aliquod genus commune se poterunt applicare. Numquam enim inveniri genus poterit quod haec decem genera solitario et proprio intellectu intra se possit velut species continere.
At dicat quis haec omnia decem genera si vere sunt subsistentia, quodammodo vel entia dici posse. Flexus enim hic sermo est ab eo quod est esse, et in participii abusionem tractum est propter angustationem linguae Latinae compressionemque haec igitur, ut dictum est, entia poterunt appellari, et ens hoc ipsum, id est esse, genus eorum fortasse dici videbitur. Sed falso. Namque omnia quae inter se aequivoce nominantur, numquam eiusdem continentiam generis sortiuntur, quippe quorum substantia discrepat, non est dubium quin generis quoque ipsius definitio discrepabit; haec autem ut entia nominentur, non univoce sed aequivoce praedicantur. Nam quoniam substantia ens est et item qualitas ens, <sed> si quis rationem definitionemque qualitatis dixerit, ƿ eadem natura utriusque non poterit convenire, non est dubium quin substantia et qualitas non univoce sed aequivoce praedicentur. Quodsi aequivoce praedicantur, sub eiusdem generis fonte poni non poteront. Non est igitur in generibus speciebusque aliquod genus solum quod possit diversa remm genera cohercere.
Tunc Fabius: Abundanter haec, inquit, omnia, et de his ipsis rebus frequentius inculcatum est. Sed perge ad sequentia. ÑFaciam, inquam. Haec enim, ut arbitror, secuntur:
ERGO DECEM GENERA CONSTITUIT ARISTOTELES IN PRAEDICAMENTIS QUAE MAGIS GENERA SUNT, AT VERO ILLAE QUAE MAGIS SPECIES SUNT, SEMPER IN PLURIMO QUIDEM NUMERO SUNT, NON TAMEN IN INFINITO. AT INDIVIDUA QUAE SUB MAGIS SPECIEBUS SUNT, INFINITA SUNT SEMPER.
Hoc enim dicere vult quod multo plures species sunt quam genera; habet enim genus sub se plurimas species. Et quoniam decem genera rerum omnium prima sunt, species specialissimae non solum decem sunt sed plures, non tamen infinitae individua vero quae sub magis speciebus sunt, infinita sunt et eorum intellegentia nulla umquam capi potest. Quae enim infinita sunt, nullo scientiae termino concluduntur. Igitur omnis nobis divisio omnisque scientia a magis generibus per subalterna genera usque ad magis species deducatur; ibi enim consistentes integram, superiorum scientiam capere possumus ac retinere. Si quis autem individua velit scientia disciplinaque comprehendere, frustra laborat sed ita iubemur a magis generibus ƿ usque ad magis species per media interualla decurrere, ut specificis differentiis dividentes subalterna genera a magis generibus usque ad magis species descendamus. Specificae autem differentiae sunt quae speciem quamcumque declarant. Declaratur autem species differentiis hoc modo. Si quis enim dicat substantiam, ut ponat sub substantia corpus, sub corpore animatum corpus, sub animato corpore animal, sub animali rationale, sub rationali mortale, has omnes species, quae sunt substantiae, cum pro differentiis posuerit, hominis scilicet species informabitur. Nam corpus animatum ab inanimato corpore differentia est, porro autem animal ab insensibilibus et rationale ab irrationalibus et mortale ab immortalibus differentiae sunt. Haec igitur omnia cum iunxeris, unam speciem declarabis, id est hominem. Nam cum dicis corpus animatum, animal rationale et mortale, quae scilicet differentiae in subalterno ordine sibi suppositae sunt, hominem demonstrasti. Sunt autem quaedam aliae differentiae, quae tales sunt ac si dicas animal rhetoricum, quod solus homo rhetor esse possit. Sed haec differentia non specifica differentia est et substantiam hominis naturamque non perficit sed tantum artem quandam scientiamque esse commendat. Illae igitur in divisionibus differentiae speciesque prosunt ex quibus illa quae dicitur magis species informatur, et haec vocatur specifica differentia quae magis speciem possit efficere. Ergo cum per haec descensum fuerit ad magis species, relinquenda sunt sub magis speciebus individua nec eorum aliqua scientia requirenda. Nam illa non ƿ solum infinita sunt sed etiam quaecumque in sese continverint infinita fiunt. Rhetorica enim species est sed cum venerit in singulos homines, tunc per singulos et infinitos divisa singula etiam fiet et infinita. Si enim omnes quicumque sunt vel fuere numerentur rhetores, nullus umquam huiusce numerationis finis erit, cum praesertim etiam per infinita tempora in futurum singuli homines rhetores esse possint.
Hic Fabius: Hoc igitur, inquit, erat quod ait:
PORRO AUTEM VEL ARTIUM VEL DISCIPLINARUM CUM INDIVIDUA PER HOMINES SINGULOS ESSE COEPERINT, RATIONEM AD PERCIPIENDUM CAPERE VEL HABERE OMNINO NON POSSUNT.
Et ego: Hoc, inquam, est quod 'cum artes vel disciplinae quae in sua specie una ante collecta fuerant, in individua venerint', id est per singulos homines in infinitam multitudinem innumerabilemque sese dispertiunt; hoc autem idcirco evenit, quod haec eadem ratio est quam Porphyrius ipse dicere non neglexit. Genus enim cum unum sit, plurimarum specierum progenitivum est; namque sub uno genere plures species inveniuntur. Idcirco species genus illud unde profluunt. In plurima segregant atque dispertiunt. Genus autem plurimas colligit res, sicut ipsum a plurimis iterum speciebus dividitur. Namque homo, coruus et equus, quae sunt species, quantum ad animal aequaliter animalia sunt. Ita nomen animalis omnes suas species intra se continet. Quodsi et in homine animalis ƿ nomen est et in coruo et in equo, non est dubium quoniam illud genus quod sub se ipsum ea continet, species divisae inter se dividant multiplicentque. Colligit igitur genus species in se, species vero genus ipsum suapte natura dispertiunt. Est igitur genus collectivum specierum suarum et quodammodo adunativum, species vero divisivae generis et quodammodo multiplicativae. Igitur quicumque ad magis genera ascendit, omnem specierum multitudinem per genera colligit adunatque. Cum vero a magis generibus usque ad magis species decurritur, omnis unitas generum superiorum in multifidas ramosasque species segregabitur. Quod autem ait multitudo capieuda, proinde est ac si diceret 'multitudo facienda' est; nam cum dividis genus in species, easdem species multas esse accipis, quas tu idem fecisti. Species quoque ab hac generis adunatione ac quodammodo collectione non discrepant. Namque et ipsae infinitatem individuorum ad unam reuocant formam. Singulorum enim hominum species, quae est homo, collectiva est hoc modo. Ad hominis enim speciem cuncti singuli homines unus homo sumus, id est prima species quae nos continet cohercetque. Porro autem ipsa species in nos multos scissa dividitur. Omne enim quod singulum est atque individuum, illud unde nascitur dividit, omne quod non est singulum atque individuum sed dividi potest, non ipsum magis dividit subteriora quam colligit.
His igitur expeditis constat genus plurimarum esse specierum genus et speciem plurima sub se individua cohercere. Nam si qua sunt subteriora, illa quae sunt superiora dispertiunt et in multitudinem dissipant dividuntque; quare non est dubium quin superiora semper inferioribus pauciora sunt. Praedicamenta vero aliud de alio vel ad se invicem quae torquentur, hoc modo sunt. Omnis enim res alia aut maior erit aut minor aut aequa. Omne quod est maius, de minore poterit praedicari; nam cum animal sit maius ab homine, poterit animal de homine praedicari. Minus vero de maiore non dicitur: nam quoniam animal est et homo et equus, ad animal hominem si praedicare volueris, tantum haec convenit praedicatio, quantum convenit animalis partem esse super hominem. Age enim, converte et dic hoc esse animal quod hominem: quantum igitur pars est animalis, quae hominis speciem contineat, tantum animal homo est. In illis autem aliis partibus animalis quae aliud continent quam est species hominis, hominis appellatio non convenit.
Nam si dicas 'animal hoc est quod homo', in illa parte in qua equus est animal et coruus, ista talis praedicatio non aptatur atque ideo universaliter non convertuntur. Nam si dicis 'omnis homo animal', verum est, si dixeris 'omne animal homo', falsum est. Quodsi maiora de minoribus idcirco praedicantur, quia omne minus in se continent, et minora de maioribus idcirco non praedicantur, quia maiora minoris definitionem superuadunt et ƿ quodammodo exsuperant. Non est dubium quin illa quae sunt aequalia, sibi possint ipsa converti. Aequalia autem illa sunt quae neque minora neque maiora sunt, id est, ut si in quamlibet speciem apponantur, et omni illi speciei adsint et nulli alii; nam omnis homo risibile est et nulla alia species risibili potest proprio nuncupari, atque ideo quoniam aequalia sunt, convertuntur. Dicis enim: quid est homo? Risibile. Quid est risibile? Homo. Et item: quid est hinnibile? Equus. Quid est equus? Hinnibile. Quodsi semper maiora de minoribus praedicuntur, superiora necesse est genera esse et omnia subalterna minora fiunt. Quodsi subalterna omnia minora sunt, non est dubium quin, si quis per subdivisionem descendat ad ultimam speciem. Quodcumque genus de vicinis sibi praedicabitur, etiam de subalternis. Namque substantia habet sibi vicinum ad subteriora genus, ad se vero speciem, quod est corpus; de hoc igitur substantia praedicatur. Si quis enim interroget: quid est corpus? Dicitur substantia. Sub corpore vero est animatum corpus et sub eo animal ergo quoniam substantia idcirco praedicatur de corpore. Quia illi est superior, necesse est, quibus corpus superius fuerit, eisdem etiam sit substantia superiol. Nam si corpus praedicatur de animato corpore et de animali, praedicabitur etiam substantia de animato corpore et de animali. Sic igitur quaecumque superiora fuerint, de subterioribus non solum sibi vicinis sed etiam longe subterioribus praedicantur. Nam si maiora sunt his quae sibi vicinae sunt speciebus, multo maiora erunt etiam illis quibus ƿ illae vicinae species fuerint ampliores.
Ergo de quibuscumque species praedicatur, de ipsis praedicabitur et illius speciei genus. Nam si species aliqua alicui maior est, multo genus speciei ipsius illa re qua species maior est, maius erit. Atque ita ad id praedicabitur, quemadmodum ipsa species antea praedicata est. Quod si ita est, non est dubium genus quoque generis illius quod ad illud ad quod species praedicabatur, poterat praedicari, etiam id, quoque de eo <ad> quod species et genus speciei praedicabatur, praedicari posse. Nam si quis dicat Ciceronem esse hominem, cum animal hominis genus sit, non erit absurdum Ciceronem animal praedicari. Et cum animalis ipsius substantia genus sit, non erit inconveniens Ciceronem substantiam praedicari, quoniam quae supersunt, de subterioribus praedicantor et ea quae subteriora sunt, si qua alia sibi subteriora habeant, illud primum genus habebunt etiam ista subteriora et de his non inconvenienter praedicabitur. Igitur species de individuo praedicatur ut maius, magis genus vero de omnibus subalternis et de magis specie praedicatur. Aequo enim modo dicitur et corpus substantia et animatum corpus substantia et sensibile corpus substantia et rationale animal substantia et mortale substantia et homo substantia. Et de ipsis etiam magis genus individuis praedicatur. Potest enim Cicero dici substantia, species vero sola de nullis aliis nisi de individuis praedicatur, ut dictum est, individua autem ipsa de nullo alio praedicantur nisi de ipsis, id est singulis. Natura autem individuorum haec est, quod ƿ proprietates individuorum in solis singulis individuis constant et in nullis aliis transferuntur atque ideo de nullis aliis praedicantur. Ciceronis enim proprietas cuiuslibet modi fuerit, neque in Catonem neque in Brutum neque in Catulum aliquando conveniet. At vero proprietates hominis quae sunt idem quod est rationale, mortale, <sensibile>, risibile, in pluribus et in omnibus individuis possunt et singulis convenire. Omnis enim homo et singulatim individuus et rationalis est et mortalis et sensibilis et risibilis. Atque ideo illa quorum proprietates possunt <in> aliis convenire, possunt de aliis praedicari, haec autem quorum proprietas in aliis non convenit, nisi ipsis tantum singulariter, de aliquibus aliis praeter se singulariter praedicari non possunt.
Repetendum est igitur quod omne individuum specie continetur. Species vero ipsa cohercetur a genere et ullum quasi omnium corpus magis genus est et numquam est pars, individuum vero pars semper est, numquam est totum. Species autem et pars et totum merito nuncupatur, nam ad genus pars est, ad individua totum: dividit enim genus, ut dictum est, et individua colligit. Sed species pars est alterius, id est generis, totum vero non est partis sed partium. Namque genus unum est et plures species unius rei, id est unius generis species pars est. Et quoniam individua plura sunt et infinita sub una specie, quae illa individua colligit, species illa non est unius totum, id est non est partis totum sed plurimorum, id est partium; plures enim partes ƿ sub ea individuorum sunt, quarum totum species, id est homo appellatur.
Sed de genere et specie sufficienter dictum. Et quoniam matutinae salutationes vocant, in futuras noctis vigilias quod est reliquum transferamus.





Multa nobis a parente natura excelsius quam caeteris animantibus gravia illustliaque concessa sunt. Quae nos ita quasi quaedam benigna artifex hllmanitatis excoluit, ut primum nobis reputandi considerandique animos rationemque concederet, post vero ratione reperta proloquendi conferret usus iussissetque nos non corpolis sensibus a beluis sed mentis divinitate distare. Quae cum se sibi adiunxerit et a suae vivacitate naturae non discesserit, tunc vero sicut ipsa est aeterni generis, ita quoque famam in posteros vitamque gloriae infinitissimis temporibus coaequat. Sin vero se pravis libidinibus corporis obnoxilam perdendam corrumpendamque permiserit, naturam corporis sequitur. Nam nihil eius vivacitatis post corpora remanet cui omnis labor et studium de rebus corporis atque in corpus impensum est. Quare annitendum est, ut nos meliores curatioresque reddamus, non ea re qua pecudibus nihil distare possumus sed quo caelestium virtutum similitudine aeternitatis gloriam factis egregiis dictisque mereamur. Sed de his alias, nunc ad propositum reuertar.
Cum igitur alterius noctis consueta lucubratio vigiliaeque venissent, credo hesternae rationis subtilitate captus vel qua ipse est cupiditate discendi audiendique studio vigilantius quam umquam surrexerat, Fabius ad me perrexit. Qui postquam consalutatus sequentis a me operis plomissam continuationem reposceret, Faciam, inquam, non inuitus, quippe cum nec mihi sit in vita quicquam melius agere et tu hanc mihi iucunditatem studio tuo augeas, quod mihi perquam glatissimum est. Placuit igitur ut, quoniam hesterna dissertio speciem explicuerat, alterius expositionis principium de sequenti differentia sumeretur. ÐHic Fabius: Uberrime, inquit, a te hesternis vigiliis de generibus et speciebus expositum est. Sed, ut dici audio, subtilior de differentiis tenuiorque tractatus est. ÑNon, inquam, immerito. Nam varie acceptae differentiae varias babebunt etiam potestates. Erunt namque alias genera, alias species, alias vero differentiae. Sed hoc postea demonstrabitur, nunc nero ita, ut arbitror, textus est:
OMNIS DIFFERENTIA ET COMMUNITER ET PROPRIE ET MAGIS PROPRIE DICITUR.
Differentiam quoque, multis modis appellari designat. Dicit autem tribus his modis fieri differentiam, cuius aut communes sunt aut propriae aut magis propriae. Communes sunt quibus omnes aut ab aliis differimus aut a nobis ipsis. Nam sedere vel ambulare vel stare differentia est; nam si tu ambules, ego vero sedeam, in situ ipso atque ambulatione differimus. Et item ego cum nunc sedeo, postea vero si ambulem, communi a me ipso differentia discrepabo. Propriae vero sunt ƿ quae uniuscuiusque individui formam aliqua naturali proprietate depingunt, ut si quis sit caecis oculis vel crispo capillo; etenim propria uniuscuiusque singuli hominis sunt quoquomodo ista nascuntur. Magis propriae sunt quae in substantia ipsa permanent et totam speciem differentia descriptioneque permutant, ut est rationalis vel mortalis hominis differentia. Harum autem communes et propriae differentiae sub eadem specie singulos a se faciunt discrepare, illa propriis differentiis, illa communibus, magis propriae vero totam naturam cuiuslibet speciei substantiamque permutant et ab aliis speciebus segregant atque disiungunt. Harum ergo communes et propriae differentiae, quoniam speciem non permutant sed formam quodammodo et habitudinem solam faciunt discrepare, alteratum facere dicuntur, id est non integrum alterum facere, id est non integre permutare sed quodammodo discrepantiam distantiamque faciunt, atque ideo non vocantur alterum facientes, id est permutantes sed magis alteratum, id est non integrum alterum facientes. Illa vero tertia, id est magis propria, quoniam substantialis est et ipsius speciei inserta naturae, alterum facit. Nam quoniam homo atque equus quantum ad quod animalia erant, una illis erat substantia, veniens rationale disgregavit omnino speciem et funditus alteram fecit. Ergo communes et propriae differentiae alteratum facientes vocantur, magis propriae alterum facientes. Constat igitur differentiarum alias facere alterum, alias alteratum. Illae quae faciunt alterum, substantiales sunt et omnes naturam speciemque ƿ permutant et specificae praedicantur; valent enim quamlibet speciem constituere et ab aliis omnibus segregare et eius formam paturamque componere. Nam si dicas mortale et rationale differentias et eas animali supponas, non est dubium quin hominis speciem, facias et speciei huius sint perfectrices. Atque ideo specificae nominantur, quod et permutant naturam et ipsam substantiam cuiuslibet illius speciei constituunt illae vero aliae nihil aliud efficiunt nisi alteratum, quippe cum aut proprietate quadam formae alius distet ab alio aut aliqua habitudine et dispositione aliquid faciendi. Illa igitur magis propria differentia, quam specificam nominamus, sola poterit in generis divisione congruere. Etenim caeterae nihil ad substantiam sed ad quandam quodammodo eiusdem similitudinis discrepantiam distantiamque ponuntur. Nihil enim in illis praeter alteritatem solam reperire queas, quippe quae non constituunt species sed constitutas iam et effectas magis propriis suis qualitatibus ipsae discriminant.
Quod autem dicit:
REPETENTI NUNC A SUPERIORIBUS DICENDUM EST DIFFERENTIARUM ALIAS ESSE SEPARABILES, ALIAS INSEPARABILES.
hoc est quod hic nunc divisio alia rursus assumitur. Nam cum prius differentiam in tribus partibus separaret et postea tres illas in duarum tantum namerum quantitatemque colligeret, ut alias alterum facientes esse diceret, alias alterantes, ipsarum rursus trium tertia sumitur facienda divisio. Dicit enim alias ƿ esse separabiles, alias vero inseparabiles, et sicut in priore divisione alteratum facientes duae fuerant communes et propriae. Sola vero magis propria remanserat quae alterum faciebat, eodem nunc etiam modo in separabilibus et in inseparabilibus communis tantum separabilis differentia est, aliae vero differentiae utraeque, ut caecitas oculorum vel flaua caesaries vel corporis proceritas, quae sunt propriae differentiae, vel certe rationabilitas vel mortalitas. Quae sunt magis propriae differentiae, possunt numquam ab hominis specie segregari. Sedere vero vel currere, quae communes sunt, separantur a singulis et item rursus adduntur. Earum vero quae sunt inse pal abiles, aliae per se veniunt, aliae vero per accidens. Et illae quae per se veniunt, a magis propriis manant, illae quae per accidens, a solis propriis effunduntur. Et inseparabile accidens est quicquid per inseparabilem propriam differentia unim cuique speciei contigerit. Sed quamquam propria et magis propria inseparabiles differentiae sint, numquam tarnen illam superiorem formam naturamque commutant. Nam magis propria semper alterum, propria vero solum semper efficit alteratum. Huc accedit quod inseparabiles propriae possunt alicui plus minusue contingere, inseparabiles magis propriae nec cumulis intentionis augentur nec imminutione decrescunt. Potest enim alius procerior, alius fuscior, deductioribus alius capillis, alius ƿ flavioribus nasci, quae sunt inseparabiles propriae differentiae at vero magis propria, id est rationale, neque plus neque minus admittit. Omnes enim homines in eo quod homines sunt, aequaliter sunt rationales atque mortales. Nam si genus alicui plus minusue esse posset genus, possent etiam differentiae vel intentione crescere vel remissione decrescere. Nam quoniam animal non est plus homini quam equo neque equo quam caeteris, et aequaliter subiectis omnibus genus est. Sic specierum differentiae quas specificas appellamus, maius minusue non capiunt. Nam si animal rationale mortale hominis definitio est et hominum nihilominus singulorum, non est dubium quin haec definitio ad omnes homines singulos aequaliter semper aptetur et nulli neque plus neque minus conveniat quod si ita est, partes quoque totius definitionis, quae sunt differentiae, tales erunt, ut nulli neque plus neque minus sed aequaliter semper et convenienter aptentur. Partes autem huius definitionis sunt rationale et mortale. Rationale igitur et mortale, quae sunt magis propriae differentiae, plus minusue non capiunt.
Ab hac igitur, id est separabilium inseparabiliumque differentiarum divisione tribus modis differentias speculamur nam aut separabiles sunt aut inseparabiles, inseparabilium vero aut per se veniunt aut per accidens. Quae per se veniunt, aliae sunt quae genus dividunt, aliae quae speciem informant atque constituunt. Sed de superioribus prius dictum est, nunc autem de his quae genus dividunt et speciem constituunt. Disseramus. Omnis quaecumque fit generum divisio in species, si earum specierum alia snbdivisio fiat et a magis generibus ƿ per subalterna genera usque ad magis species decurratur, gemina in his erit duplexque divisio. Namque si contrarias specierum differentias respicias. Generum est divisio, si suba-ltemorum generum, fit specierum constitutio. Si enim genus dividamus id est sublstantiam, ut iam speciei disputatione e divisa est, et sit substantia, post substantiam animatum corpus et inanimatum, sub animato corpore sensibile et insensibile, sub sensihili, id est animali, rationale vel irrationale, sub rationali mortale vel immortale, hae igitur differentiae eaedem species sunt, si contra se ipsas in divisione respiciantur. Et dividunt genus hoc modo. Nam quoniam sub substantia animatum corpus et inanimatum posuimus, si animatum corpus contra inanimatum respicias, substantiam divisisti. Si vero subalterna genera in ipsis differentiis aspicias, speciem constitues. Nam si animatum corpus et quod sub ipso est sensibile corpus aspeseris, animal respexisti.
Item si rationalem differentiam contra hlrationalem acceperis, genus quod est utrorumque, id est animal divisisti. Si vero sub eodem ordine rationalem differentiam et mortalem accipias, hominis sine dubio speciem demonstrasti. Ita hae differentiae alio modo acceptae fiunt generis divisibiles, id est genera dividentes, alio vero modo fiunt constitutivae specierum, id est quae species declarent atque constituant, nam si contrarias differentias respexeris, divides genus, si vero subalternas, speciem ƿ constitues. Differentiarum igitur vis et separabilium et inseparabilium caeteras tres res, id est genus, speciem aceidensque sic retinet, ut permutata comparatione per haec eadem ipsa etiam permutentur. Nam rationale et mortale differentias si contra irrationale et immortale respexeris. Divisibiles sunt et generis differentiae, sin vero idem ipsum rationale et mortale ad superiora comparaveris, species erunt eius quod eas continet animalis. Si vero rationale atque mortale ad subiectum hominem consideres, genera eius constitutivasque differentias contemplabere. At vero de illis aliis inseparabilibus. Id est propriis, cadunt differentiae inseparabilis accidentis. Inseparabile namque est accidens caecitas oculorum et, nasi curuitas et alia huiusce modi. Et idem de separabilibus accidentibus, id est de communibus. Separabile namque est accidens vigilare, dormire et currere vel sedere. Quod autem dicit:
SIC IGITUR COMPOSITA SIT SUPER OMNIA SUBSTANTIA ET SINT EIUS DIFFERENTIAE DIVISIBILES ANIMATUM ET INANIMATUM,
contrarias differentias in species monstrat. Quod autem dicit:
HAEC DIFFERENTIA ANIMATA ATQUE SENSIBILIS SOCIATA SUBSTANTIAE PERFICIET ANIMAL,
constitutivas specierum diffetentias monstrat. Sic igitur variis modis acceptae varias virtutes formasque sortitae sunt. Sed et divisibiles et constitutivae utraeque specificae nominantur ƿ et in divisione generum definitionibusque solae sunt utiles, caeterae vero inseparabiles per accidens inutiles, et multo magis illae sunt inutiles quae separabili differentia discretioneque formatae sunt.
Has autem specificas differentias qui de differentiarum definitione tractaverunt, tales esse declarant quibus species a genere abundant. Quid autem sit, breviter explanandum est. Controversia est utrum genus differentias specierum suarum in se habeat an minime, ut puta: animal sub se habet species rationale et irrationale, id est hominem et verbi gratia equum; rationabilitatem igitur et irrationabilitatem, id est hominis vel equi differentias, quibus a se species sub animali positae differunt, utrum habeat utrasque animal an non habeat. Nam si animal, quod genus est, neque rationale neque immtionale est, species quae sub ipso sunt positae, istas differentias non habebunt. Nam si genus istas differentias non habebit, unde erunt speciebus differentiae, quibus a se ipsis differunt? Sed si quis dicat esse in genere istas differentias, non enim haberent species, nisi prius genus habuisset, aliud maius continget incommodum. Nam quoniam aeque sunt species quae sub aliquo genere supponuntur, et aequaliter homo atque equus sub animali genere ponuntur neque homo prius est neque equus sed uterque aequaliter animati species nominantur.
Igitur si rationale atque irrationale aequaliter sub eodem genere sunt, ƿ erunt etiam uno tempore. Quodsi uno tempore et genus istas differentias habet, ut genus suapte natura id est animal rationale sit et irrationale, noo est dubium quod eadem res uno tempore duas contrarietates in sese substantialiter retineat. Quod fieri nequit. Quid igitur? Dicendum est quoniam genus actu quidem ipso, quod Graeci eineurgeian vocant, istas differentias non habet, at vero potestate ab his ipsis differentiis, quas in suas species fundit, non uacat. Quid autem sit actus et potestas, castigatius explicandum est. tantum interest aotus a potestate, quantum homo ridens ab eo qui ridere possit, non tamen rideat. Ille enim agit ipsam rem, ille tantum potest, non etiam agit. Sic igitur et animal. Namque homo actu ipso rationalis est, semper enim homo rationalis et nihil aliud est; et equus semper irrationalis, et eius irrationabilitas in actu posita est. At vero ipsum animal rationale vel irrationale non ipsum agit neque est in eorum actu positum sed in potestate. Potest ellim es se rationale atque irrationale profundere. Quare quoniam species actu differentias continent, genus vero potestate, species a genere merito differentiis abundare dicuntur, quoniam quod genus potest, id est differentias facere, species non solum possunt sed etiam agunt; in ipsis enim speciebus positae informataeque sunt.
Est autem alia differentiae definitio talis, quae dicat differentiam esse quae ad plurimas species in eo quod quale sit praedicetur. Differentia ad res plurimas dici potest, ut rationale dicitur ad hominem -- homo enim rationalis -- dicitur ad deum; deus enim rationalis dicitur sed non in eo ƿ quod quid sit sed in eo quod quale sit. Nam si qualis homo sit interrogetur, rationalis continuo respondetur, qualis deus sit si interroges, rationalem non absurde dixeris. Eodem modo etiam irrationabilitas. Dicitur enim et ad equum et ad bovem et ad piscem et ad avem, quae omnia si qualia sint interrogaveris, irrationabilia praedicantur. bona igitur et recta haec est definitio, id est:
DIFFERENTIA EST QUOD AD PLURIMAS RES SPECIE DISTANTES IN EO QUOD QUALE SIT PRAEDICATUR.
Et de mortali vero et de aliis differentiis eadem est ratio.
Sequitur locus perdifficilis sed transferentis obscuritate Victorini magis quam Porphyrii proponentis, qui huiusmodi est. Dicit omnem rem quaecumque est corporea, ex materia et forma constare. Namque si statuam dicas, constat statua ex aere verbi gratia et figura illa quam ei suus fictor imposuit, et est materia ex quo facta est aeris, figura vero, id est forma, qua aes ipsum formatum est. Nam si hominem formabis ex aere, erit hominis forma, aes vero materia. Eodem modo etiam genus. Namque genus in modo materiae accipitur, differentia vero in modo formae. Etenim quemadmodum quaecumque illa res ex materia et forma consistit, sic etiam omnis species ex genere et differentia. Namque genus ita est hominis, ut est statuae aes, differentia vero sic est hominis, ut est forma illa es qua aes effictum est. Nam sicut ex aliqua figura quae es aeris materia efficta est, cuiuscumque illius species statuae ƿ fit, sic etiam cum in genus, id est in animal venerit differentia, id est rationale, hominis species fingitur. Ista igitur sibi proportionaliter sunt. Proportio autem est cuiuscumque, illius rei similis ad aliquam rem cognatam comparatio, ut puta si duo compares ad quattuor, dupla proportio est, sin vero viginti ad quadraginta, eadem dupla. Sub eadem ergo proportione sunt quattuor ad duo, sub quali quadraginta ad viginti quod utrique duplex est numerorum! comparatio. Sic igitur qualis proportio est, id est comparatio materiae et figurae talis est proportio generis et differentiae, et ista quattuor sibi proportionaliter sunt. Eodem enim modo ex materia et figura species cuiuscumque illius fictionis fortnata est, quemadmodum ex genere vel differentiis species cuiuscumque illius animantis inanimantisue formatur. Quod Victorinus scilicet intellexisse minus videtur. Nam quod Porphyrius ainaulogon dixit, id est proportionale, ille sic accepit quasi a[logon diceret, id est irrationale. Atque ideo in loco ubi habet hoc modo scriptum:
OMNES NAMQUE RES EX FORMA ET MATERIA CONSISTUNT IPSA AUTEM FORMA IRRATIONABILIS EST,
tollendum est irrationabilis est et dicendum proportionabilis est. Et subterius paululum ubi habet:
IAM OMNE GENUS SIMILE MATERIAE EST ET CONSISTIT IRRATIONALE,
tollendum irrationale et ponendum est proportionale, ut sit et consistit proportionaliter. Nam quae proportio est figurae ad materiam in efficienda cuiuslibet corporis fictione, eadem est proportio diffelrentiae ad genus in efficienda cuiuslibet specie animati atque inanimati.
Sequitur item alia definitio, quae est huiusmodi. Dicunt enim esse differentiam quod possit separare quicquid sub eodem genere est, et recte dicunt. Nam dum syb eodem genere sit homo atque equus, quia utrumque est animal, cum venerit rationale vel irrationale, equum atque hominem, quae sub eodem genere sunt, dividunt atque discerllunt. Sunt igitur illae differentiae quae possunt res sub eodem genere separare. Est autem alia definitio: differentiae sunt quibus quidque ab alio distat. Nam homo atque equus rationali atque irrationali differentia discrepant, cum unum sint quantum ad genus. Et hoc est quod dicit:
DIFFERENTIA EST QUA DIFFERUNT SINGULA, QUIA PER SE IPSUM GENUS EST ET ILLA QUAE RATIONABILIA SUNT, NOS SCILICET, ET ILLA QUAE IRRATIONABILIA SUNT. NAMQUE ET HOMO ET EQUUS ET AVIS HAEC OMNIA GENUS UNUM SUNT, ID EST ANIMAL. NAMQUE ANIMAL HORUM OMNIUM GENUS EST.
Sed si de hoc loco in quo positum est quia per se ipsum ƿ genus est, mutes et facias 'quia per se ipsa animalia sunt', plenior sensus erit -- generis enim hic nomine pro animalis abusus est -- et erit huiusmodi ordo: 'differentia est qua differunt singula, quia per se ipsa animalia sunt et illa quae rationabilia sunt animalia, nos scilicet, et illa quae irrationabilla sunt'. Quod si sic esset, nullus esset error omnino. Nunc vero genus quod ait, pro animalis nomine intellegendum est. Item dii atque homines cum utrique rationales sint, mortalitatis tamen nomine adiecto differunt discrepantque. Sic igitur differentia est qua singula differunt sed hoc non simpliciter sed illas tantum differentias huiusmodi esse putandum est quae ad substantiam prosunt et quae ad id quod est et quaecumque speciei possint esse aliqua pars. Quod huiusmodi est si equus atque homo, quorum utrorumque unum genus est animal, a se differunt rationali atque irrationali qualitate attamen ista rationabilitas et irrationabilitas in substantia ipsarum specierum est hoc modo. Nam neque equus potest esse sine irrationabilitate, neque homo sine rationabilitate. Atque ideo istae differentiae prosunt ad aliquid esse speciei illi cui fuerint accommodatae et substantiae ipsius partes sunt. Nam cum homo ex his differentiis constet, id est ex rationali et mortali, rationale et mortale solum positum pars est substantiae hominis. Nam si utraque simul unum hominem faciunt, non est dubium quin ad substantiam hominis efficiendam unaquaeque earum res pars esse videatur. Quare illae ƿ differentiae quaecumque non prosunt ad esse nec partes substantiae cuiuslibet speciei sunt, specificae differentiae dici non habent, quamvis sola hoc una species habeat. Nam si homo navigat, potest dici animal navigabile sed navigare in substantiam hominis non convertitur. Neque enim homo inde subsistit, quia navigat, quamvis hoc nullum aliud animal habere possit, id est nullum possit animal navigare. Eodem modo et esse rhetorem vel grammaticum. Has igitur differentias quae ad esse non prosunt sed tantum artem aliquam scientiamque commemorant, non ponimus specificas esse, quamvis una quaelibet animalis id species habeat. Ergo considerandum est, ut quotiens dicimus definitionem differentiae illam, 'differentiam esse qua differant singula', illam significari differentiam intellegamus quae ad aliquid esse prodest et quae est alicuius pars substantiae speciei, illas vero quae ad esse non prosunt, a in hoc genere differentiarum, quamvis singulae cuiusque sint, non ponamus.
Sed quoniam de differentia dictum est, de proprio explicemus. ÑTunc Fabius: Ut arbitror, consequens est:
PROPRIUM QUATTUOR DICITUR MODIS. DICITUR NAMQUE PROPRIUM QUOD UNI SPECIEI ACCIDIT, ETIAMSI NON OMNIBUS.
Et ego: Quattuor ergo modis propria dividuntur. Est enim proprium quod uni accidit, etsi non omnibus, ut est rhetor vel geometer vel grammaticus. Haec vero omnia uni soli speciei, id est homini accidunt, non tamen omnibus. Neque ƿ enim omnes homines grammatici vel rhetores vel geometres sunt, atque ideo vocabitur hoc proprium quod uni sit, etiamsi non omnibus. Est item alia proprietas quae est omnibus etiamsi non soli. Nam bipes omni homini accidit, omnis enim homo bipes est sed non soli hominum speciei accidit sed etiam avibus. Est item tertium proprium quod omni et soli et aliquo tempore accidit, ut est in pubertate pubescere et in senecta canescere. Namque et umnibus hominibus evenit et nulli alii speciei nisi soli hominum et aliquo tempore; constitutum enim tempus est vel adolescentibus pubescendi vel senescentibus canescendi. Neque enim a sexto anno vel septimo aliquis pubescit aut a vicesimo canescit, nisi forte aliquid accidit novi quartum proprium est quod uni speciei accidit et omnibus sub eadem specie individuis et omni tempore. Nam risibilem esse hominem et uni speciei solum, id est homini, contingit et omnibus sub eadem specie individuis; omnes enim singuli homines rident et omni tempore. Numquam enim tempus fuit ut quicumque ridere non posset. Sed risibile dico potestate, non actu. Namque etsi non rideat homo, tamen quia ridere potest, risibilis appellatur. Et sunt integre et vere propria ista quae et uni et omnibus et omni tempore insunt, namque haec speciebus suis converti possunt. Si enim dicas: quid est homo? Risibile. Si: quid est risibile? interroges, homo praedicabis. Illa vero alia, bipes vel grammaticus, propria quidem sunt sed converti non possunt. Nam grammaticus semper homo, homo vero non semper grammatices, et e contrario homo ƿ semper bipes est, non e contra bipes semper homo est. Et hinnibile similiter magis proprium equi est. Nam eodem modo haec proprietas ad suam speciem converti potest. Nam si dicas: quid est equus? hinnibile respondebis, si: quid est hinnibile? equus praedicabitur.
Sed quoniam de propriis dictum est, de accidentibus sequens tractatus habeatur. Tum Fabius: Definit Porphyrius accidens sic:
ACCIDENS EST QUOD INFERTUR ET AUFERTUR SINE EIUS IN QUO EST INTERITU.
Hoc autem dicere videtur, illud esse accidens sine quo potest constare illud cui accidit; ut puta si forte casu aliquo cuiquam facies inrubuerit, abscedente rubore inlaesa facies permanebit, sicut eveniente non laesa est. Dividit ergo accidens in separabile et in inseparabile. Namque separabile accidens est, ut puta si quis sedeat vel ambulet, inseparabile est, ut si dicas coruum nigrum, cygnum album; a quibus haec accidentia separari non possunt. Nascitur autem huiusmodi dubietas, utrum superior definitio vera sit et omnium accidentium nomen includat. Nam quoniam sunt quaedam, ut ipse ait, accidentia inseparabilia, in his talis definitio videtur convenire non posse. Nam si separari non possunt, non est in illis vera definitio quae dicit accidens esse quod et inferri et auferri potest sine eius in quo est interitu. Nam cum inseparabilia sunt, auferri non possunt. Sed haec tam uehemens quaestio solvitur sic, quod haec ipsa definitio de accidentibus facta est potestate, non ƿ actu, et intellegentia, non veritate, non quia Aethiops et coruus colorem amittunt sed sine isto colore ad intellegentiam nostram possunt subsistere. Nam verum est quoniam Aethiopem aut coruum color niger numquam deserit. Sed si quis subintellegat colorem istum Aethiopem vel coruum posse amittere plumarum tantum color in coruo mutabitur et erit avis alba specie et forma corui, si quis hoc intellegat, at vero hominis, id est Aethiopis, amisso nigro colore, elit eius species candida sicut etiam aliorum hominum. Ergo hoc non ideo quia fiat dicitur sed ideo quia, si posset fieri, huius accidentis susceptrix substantia non periret. Quod ipse hoc modo demonstrat:
POTEST AUTEM SUBINTELLEGI ET CORVUS ALBUS ET AETHIOPS COLOREM SUUM PERDITURUS SINE INTERITU SUO IN QUO COLOR FUIT.
Nihil enim ad speciem impedit, si Aethiops vel coruus amisso colore in propriae substantiae natura permaneat. Est autem alia definitio, quae est huiusmodi:
ACCIDENS EST QUOD CONTINGIT ALICUI ET ESSE ET NON ESSE.
Nam quod in substantiam non convertitur, id accidens esse dicimus, id est non in substantia insitum sed extrinsecus veniens. Ergo ea quae contingunt et esse et non esse, ideo accidentia vocata sunt, quoniam in substantiae ratione non accipiuntur. Si enim in substantiae ratione ponerentur, numquam non essent, et si non essent, numquam esse possent. Nam quoniam verbi gratia ratio in substantia hominis est, numquam homo esse potelit irrationalis, quoniam irrationabilitas in substantia hominis non est. Ex hoc ergo venit etiam alia definitio, ƿ accidens esse illud quod neque genus sit ueque species neque differentia neque proprium. Nam quoniam genus, species, differentia et proprium in substantia sunt et cuiuscumque illius rei substantiam monstrant, idcirco quicquid horum aliquid non fuerit, id accidens merito praedicatur.
[DE COMMUNIBUS GENERIS, DIFFERENTIAE, SPECIEI, ACCIDENTIS PROPRIIQUE]
Explicitis igitur atque expeditis his quae proposuit, id est genere, specie, propriis, differentiis accidentibusque, tractare a nunc exequitur illa quae inter haec communia omnia vel quae differentiae sint. Et primo omnium simul inter se communiones explicat, post etiam singulorum, et dicit omnium esse commune de pluribus praedicari. Namque genus praedicatur de speciebus et de individuis, eodem modo praedicatur et differentia de speciebus et de individuis, etiam proprium et de speciebus et de individuis praedicatur, at vero species de solis tantum individuis appellatur. Genus enim praedicatur de equis, hominibus, bobus et canibus, id est speciebus, praedicatur item et de his quae sub ipsis speciebus individua continentur; nam sicut species ipsae canis vel equi vel hominis ƿ animalia sunt, sic et unusquisque equus vel homo animalia praedicantur. Differentiae vero praedicantur de speciebus et de individuis hoc modo. Namque homo et equus species sunt sed rationalis dicitur et ad speciem hominis differentia praedicatur eodem modo et ad Ciceronem. Nam cum sub hominis specie individuum sit, et ipse rationalis appellatur proprium autem de specie praedicatur. Cum dicitur species; quod est homo, risibilis et cum dicitur Cicero risibilis, quod est individuum, monstratur proprium de individuis praedicari. Species vero de suis tantum solis individuis praedicatur interrogatur enim: quid est Cicero? et homo respondetur. Accidens vero ante praedicatur de individuis et postea de speciebus. Nam si quis dicat: homo sedet, quod est accidens separabile, cum quicumque singulum hominem, id est'individuum sedere viderit, tunc id et de specie praedicat, ut dicat: quoniam Cicero sedet Cicero autem homo est, homo sedet. Eodem modo inseparabile de speciebus et de individuis praedicatur.

Expeditis ergo omnium communionibus, generis et differentiae primum communiones differentiasque declarat. Et primum dicit generi cum differentia esse commune quod ab utrisque species continentur. Nam genus, quod est animal, continet speciem hominis atque equi. Porro autem rationale, quod est differentia, continet et hominem et deum, et irrationale, ƿ quod est differentia, continet equum, bovem atque avem sed ita continet, ut genus semper plures species contineat quam continet differentia. Namque genus et ipsas differentias continet. Genus enim, id est animal, rationale atque irrationale continet illasque species quae sunt sub rationali; etiam eas <quae sunt sub> irrationali, continet genus, lid est animal. At vero differentia, id est rationale, in rationale non continet sed tantum hominem atque deum. Plus igitur genus continet quam differentia. Est autem et alia communio. Si quid enim ad quodlibet genus ita praedicatur, ut eius genus sit, et de illis speciebus quae sunt sub illo genere ad quod praedicatur, illud genus appellatur et de individuis quae sub illis speciebus sunt. Namque animal genus est hominis, et de animali praedicatur ut genus substantia; genus enim substantia animalis est. Ergo illa substantia quae ad hominis genus, id est animal, ita praedicatur ut genus, praedicatur etiam et ad ipsum hominem; dicitur enim homo substantia. Praedicatur item illud generis genus etiam de bis quae sunt sub specie individuis; dicitur enim Cicero, quod est sub hominis specie individuum, substantia. Differentia eodem modo. Nam si qua differentia dicta fuerit de alia differentia, ut differentia intellegatur, praedicabitur et ad speciem quae sub illa differentia est ad quam praedicatur, et de illis individuis quae sub eadem specie sunt. Nam 'ratione uti' differentia ad rationalem differentiam veluti cognata differentia praedicatur, rationabile autem praedicatur ad hominem: ƿ ergo et ratione uti praedicatur ad hominem. Idem etiam ratione uti praedicatur ad Ciceronem, quod est individuum sub illa specie ad quam speciem illa differentia, id est rationalis, praedicabatur, de qua praedicabatur ut cognata illa differentia, id est ratione uti. Igitur est ista generis differentiaeque communitas, quod ea quae de genere speciei praedicantur ut genus, et de sub eodem genere specie praedicantur et de indiaiduis, et illa quae de differentia praedicatur ut differentia, et de sub eadem differentia specie praedicatur et de individuis. Est autem alia communio, quod quemadmodum interempto genere species interimuntur, sic interempta differentia species sub eadem differentia interimuntur. Nam si interielit animal, homo atque equus continuo periturus est, sin vero differentia, id est rationale, dii atque homines interibunt et nihil eorum erit quod uti ratione possit.

Post demonstrationem igitur communium proprietates eorum differentiasque designat et dicit differentiam primam eam qua genus non solum <a> differentiis sed etiam speciebus vel propriis vel accidentibus differat. Namque dicit genus multo de pluribus praedicari quam praedicetur differentia vel species vel accidens vel proprium. Namque genus dicitur, id est animal, de quadrupede, de bipede, <de> reptili, id est ƿ de serpentibus, vel de natabili, id est de pisce. Quadrupes autem, quod est a bipede differentia, de solis illis dicitur quae quattuor pedes habent, id est equus vel bos, de caeteris autem aliis, id est bipede vel reptili vel natabili, unde genus aequaliter praedicatur, appellari non potest. Plus autem genus ab speciebus praedicatur, quod, cum hominis species sit et de solis individuis praedicetur, idem tamen homo de equo vel bove vel cane non praedicatur. At vero animal, quod est genus, de pluribus speciebus praedicatur, id est de homine et de equo et cane et bove et de omnibus quae sunt sub ipsis posita individuis. Genus autem a proprio praedicationibus abundat, quod proprium unius speciei semper est et de sub eadem individuis, genus vero de multis speciebus et propriis praedicatur et de sub eisdem individuis. Ab accidentibus vero genus magis de plurimis praedicatur, quod, cum unius cygni inseparabile fortasse accidens sit album, animal non solum de cygno praedicatur sed de omnibus animalibus, etiam non albis, at vero accidens de solis tantum illis quibus inseparabiliter continetur vel quibus separabiliter; nam principaliter de individuis dicitur. Quare constat multo de pluribus praedicari genus quam accidentia praedicantur, quod accidentia principaliter de individuis, genera vero de individuis et de speciebus et de differentiis praedicantur. ƿ
SED NUNC ILLAS DIFFERENTIAS ACCIPIAMUS QUIBUS GENUS DIVIDITUR, NON QUIBUS SPECIES FORMANTUR.
Hoc autem tale est. Quoniam duas diximus differentiarum esse formas, ut aliae sint divisibiles, aliae constitutivae, constitutivas illas diximus quae sub eodem filo positae et a subalternis generibus descendentes speciem quandam informant atque efficiunt, ut est rationale vel mortale; quae hominis speciem constituunt, alias vero divisibiles, quae genus dividunt, non speciem informant, id est rationale et irrationale, mortale et immortale. Nunc de illis differentiis iste tractatus habetur quae genus dividunt, non quae speciem constituunt. Nam illae quae genus dividunt, 1n differentiarum integro loco accipiuntur, illae vero quae speciem constituunt, in generum specierumque substantia recipiuntur. Namque rationale mortalis genus est, porro mortale hominis genus est, et istae constituunt speciem, at vero rationale irrationalis species non est neque genus, nec mortale immortalis neque genus neque species est. Atque ideo quoniam propriam vim differentiarum ista retinent quae neque genera neque species sibi invicem esse possunt, ipsas nunc differentias accipiamus in quibus nulla quantum ad genus est speciemque communitas. Est etiam generis differentia. Namque genus a propriis differentiis prius est. Namque si abstuleris genus, omnes simul differentias abstulisti. Nam si abstuleris animal, rationale atque irrationale non remanent. Porro autem si rationale abstuleris, remanet ƿ animal. Sed si utrasque interemeris differentias, id est rationale vel irrationale, potest tamen quiddam intellegi, quod sit substantia animata sensibilis, id est animal. Ita genus sublatum omnes secum auferet differentias, sublatae differentiae genus secum non interimunt, quod intellegentia genus remanet, id est quoniam potest animal intellegi praeter differentias, ut eius tantum definitionem animo capias et esse dicas substantiam animatam atque sensibilem. Quae autem talia sunt, ut ipsa interempta interimant, non simul aliis interemptis ipsa interimantur, priora sunt illis quae possunt interimere. Est etiam alia differentia, quod genus semper in eo quod quid sit praedicatur, ut dictum est, differentia vero in eo quod quale sit. Sed hoc frequentius inculcatum est atque ideo a nobis praetermittendum est. Est etiam alia differentia, quod ad omnem speciem unum semper genus aptatur. Homo enim unum tantum genus habet, ut animal appelletur, in unam autem speciem plurimae differentiae poterunt commodari. Namque homo et rationale est, quae differentia est, et mortale, quae eadem differentia est, et sensibile, quibus scilicet omnibus ab aliis differt. Differt enim his omnibus, quod sensibilis est ab insensibilibus, quod rationalis ab irrationabilibus, quod mortalis ab immortalibus. Est etiam alia differentia, quae superius dicta est. Nam genus speciei ita est ut materies, differentia vero ut figura. Nam sicut in aeris materiem veniens figura statuam efficit, ita animali, id est generi, veniens differentia, id est rationale vel irrationale, facit hominis vel pecudis speciem. Quae autem communitates ƿ vel proprietates generis <et differentiae> fuerunt, hactenus dixit. Et fortasse erunt etiam aliae, quae propter brevitatem supersedendae atque omittendae sunt.

Nunc autem de generis vel speciei communitatibus proprietatibusque tractatur. Et dicit genus et speciem commune habere de pluribus praedicari, sicut dictum est. Nam genus et de speciebus pluribus praedicatur et earum individuis et item species de sub se plurimis individuis appellatur. Et hic quoque illae species accipiuntur quae magis species sunt. Nam si subalternae accipiuntur, non magis species quam genera videbuntur. Nam quae subalternae species sunt, etiam genera sunt, et erit absurdum et huic propositioni inconveniens de generum inter se differentiis communibusque tractare. Accipiantur illae tantum species quae vere species et magis species appellantur. Est etiam alia eorum communio, quod sicut gentls ab specie primum est, sic species ab individuis primae sunt. Nam si genus auferas, species abstulisti, si species abstuleris, genera non peribunt. Porro si species abstuleris, individua morientur, si individua interierint, species manent. Est etiam his alia communio, quod quemadmodum genus quid sit totum declarat, sic etiam species. Nam totum quod est rationale atque irrationale, a genere declaratum est; dicitur enim quicquid fuerit rationale vel irrationale, id esse animal. ƿ Sic igitur totum quid sit, a genere declaratur. Porro autem quid sit tota hominum diversitas, id est individuorum, a sola specie declaratur, cum dicitur homo. Nam et Scytha et Indus et totum quisquid in individuis est, uno solo hominis, id est speciei nomine continetur.

Dissertis igitur generis specieique communibus ad proprietates eorum vel differentias transitum fecit dicens differre inter se genus et species, quod genera species continent, numquam rursus genera ab speciebus propriis continentur. Oportet autem, ut dictum est, in hoc tractatu non subalternas sed magis species considerari. Genus enim plurimarum specierum est continens et unum omnium et totum et omnibus et singulis. Quod si ita est et genus a suis speciebus singulis maius est atque ideo eas dicitur continere, non est dubium quin ea ipsa genera quae continent species, ab his ipsis contineri non possint. Insuper omnia genera praeiacent. Hoc videtur dicere quod omnia genera prius sint ab his speciebus quae sub ipsis positae continentur. Nam sicuti materies prima est ab illa re quae veniens in materiem formam constituerit atque figuravexit, sic etiam prius est genus ab illa specie quam veniens differentia formabit atque constituet. Nisi enim in generibus differentia venerit, species numquam constituentur. Quare praeiacent, id est praesunt et antiquiora sunt genera speciebus suis. Atque ideo si genera interimantur, ƿ species quoque peribunt; nam si animal sustuleris, hominem pecudemque sustulisti. Si vero species interimantur, non continuo genus interibit; nam si homo perierit, animal continuo non interemptum est, alia enim remanebit species de qua ipsum animal, id est genus praedicetur. Atque ideo genera ab speciebus suis priora dicuntur. Et quod omnia genera univoce de speciebus praedicentur, species ipsae de generibus numquam. Hoc, ut arbitror, in hesterna lucubratione iam dictum est. Nam genera semper de speciebus univoce praedicantur. Homo enim et homo est et animal. Porro autem animal genus est hominis et praedicatur animal de lmmine. Quoniam ergo animal Ac homine praedicatur et dioitur homo animal, animal et homo uno animalis nomine nuncupantur. Sed his ipsis definitio una conveniet. Est enim animal snbstantia animata sensibilis, quod non absurdum est in homine dici. Nam si homo ipse animal dicatur, non erit absurdum dici de homine 'substantia animata sensibilis'. Igitur genus de speciebus suis univoce praedicatur, quod eodem nomine et eadem definitione conveniat. At vero species non modo univoce non praedicantur de generibus suis sed nec omnino praedicantur; nulla enim res minor de maiore poterit prxedicari. Atque ideo, quoniam species minores sunt suis generibus, de generibus suis neque univoce neque aliquo modo poterunt appellari.
AMPLIUS OMNIA GENERA ABUNDANT COMPLEXIONE SUB SE POSITARUM SPECIERUM, IPSAE SPECIES ABUNDANT GENERUM SUORUM PROPRIIS DIFFERENTIIS.
Quod dicit proinde est ac si diceret: Omne quod genus est, plures sub se species continet, omne quod species, plures in se differentias habet. Genus enim, id est animal, in hoc homine, id est specie, superabundat et superest, quod homo solum homo est, animal vero non solum homo sed etiam bos vel avis vel alia huiusmodi. Species vero in eo superant genera sua, quod eas differentias quas species in actu habent, eas genera non habents nam, sicut superius dictum est, genera differentias illas quas habent sub se species positae, potestate continent, non etiam re. Atque ideo species quae est homo, vel alia species, sicut est equus, a genere suo, animali, in hoc abundant et supersunt, quod animal ipsum per se neque rationale neque irrationale est, at vero homo vel equus hoc rationale. Illud vero rationis expers.
ILLUD ETIAM, QUOD SPECIES NUMQUAM MAGIS GENUS FIET, RURSUS ET GENUS NUMQUAM MAGIS SPECIES FIT.
Et ut sciremus hic non de subalternis speciebus. Sed de illis magis speciebus specialissimisque tractari, quid ait? Quod ea quae sunt genera, magis species fieri numquam possunt neque magis species aliquando fieri magis genus. Nam species numquam genus est. Quicquid enim fuerit species, genus non erit neque quicquid fuerit genus, species erit. Quare constat in his eum tractatibus de speciebus solis, non etiam de subalternis disserere. Subalternae enim possunt esse etiam genera. Magis species vero, ut ipse ait, numquam genera esse possunt.
Sed postquam de generum specierumque communitatibus differentiisque tractatus est habitus, ad genera propriaque transgressus est.

GENERIS ET PROPRII COMMUNE HOC EST, ADHAERERE SPECIEBUS ET AMPLECTI.
Dicit geners et propria in hoc sibi esse consimilia, quod omne genus a suis speciebus numquam recedit. Eodem modo et propria. Nam si dixeris 'homo', cum ipso homine continuo animal nominasti, quod ipsius hominis, id ost speciei genus est. At vero etiam si hominem dixeris, eius etiam proprium continuo cum bomine nominasti; omnis enim homo risihilis est. Ita semper genus et propria suis speciebus inselta et quodammodo conglutinata sunt.
SIMILITER ET GENUS PRAEDICATUR DE SPECIEBUS ET PROPRIUM DE HIS QUAE SUI PARTICIPANTIA SUNT.
Et aequaliter, inquit, omnes species eidem generi supponuntur et ad eas genus illud appellatur, sicut propria ad ea praedicantur quae sui participare possunt. Namque aequaliter genus animal de homine dicitur et de equo et de bove et de caeteris animantibus, quemadmodum et risibile, id est proprium, de Hortensio dicitur et Cicerone et de singulis individuis quae sub eadem specie continentur, ad quam speciem proprium, id est risibile, poterit praedicari.
Adhuc commune est ipsis univoce praedicari. Nam genus ƿ de suis speciebus, ut dictum est, univoce praedicatur et risibile de ea specie cuius est proprium, univoce praedicatur; namque et homo est et risibile. Porro autem si quis dicat hominem esse animal rationale et mortale et dixerit risibile esse animal rationale et mortale, non errabit. Aequaliter igitur et genus de speciebus suis et propria de ea specie cuius sunt propria, univoce praedicantur.

Differt autem utrumque, quod genus primum et secundum est proprium. Genus enim si ab specie primum est, proprium autem uni tantum speciei adhaeret et eidem aequale est, non est dubium quoniam genus, quod specie maius est, proprio etiam speciei maius sit. Nam ut sit risibile, animal prius est. Namque ut aliqua species informetur, propriis et differentiis primo erit genus, ubi illa conveniant, sicut *equentius inculcatum est. Accedit etiam quod genus de plurimis speciebus praedicatur. Namque genus, id est animal, de pluribus, at vero propriums id est risibile, de sola tantum hominis specie praedicatur. Unde fit ut semper propria de speciebus suis conversim praedicari possint, species autem de generibus numquam. Neque enim omne quod animal est, homo est neque omne quod animal est, risibile est. Potest enim esse et equus et hinnibile id ƿ quod animal nominatur. Porro autem omne quod est homo, id risibile est et omne quod risibile est, id homo est. Possunt autem propria et species sibi ipsa converti et conversim ad se invicem praedicari. Praeterea omni speciei quicquid fuerit proprium, omni et soli est. Namque risibile et omnibus hominibus est et solius hominis speciei evenit. At vero animal, qmld genus est, etsi uni speciei inest, non tamen soli. Namque animal omni homini inest, non soli tamen homini, quia inest etiam pecudi et caeteris animantibus. Oportet autem hic illa propria intellegere quae magis propria sunt, id est quae integre propria nominantur; quae sunt huiusmodi, ut et uni speciei et omnibus insint. Differunt ergo in hoc quoque genera et propria, quod propria et uni speciei et omnibus individuis in ea specie sunt, genera vero omnibus quidem individuis in ea specie sunt sub eodem genere, non tamen uni soli speciei, quoniam genus semper de plurimis praedicatur. Unde fit ut sublata propria non auferant genus, sublatis vero generibus ipsa quoque propria auferantur. Nam si sustuleris proprium, id est risibile, remanet hinnibile remanet natabile. Si vero genus snstuleris, simul quoque species sustulisti si species sustuleris, propria etiam quae sunt speciebus, simul interibunt. Itaque sublatis generibus propria sustuleris, sublatis propriis simul genera non auferuntur

 Peractis igitur generum propriorumque differentiis ad generum accidentiumque communitates vel proprietates transitum ƿ fecit et unam eorum praedicat communitatem, quae est quod de pluribus praedicantur. Namque sicut genus de plurimis speciebus praedicatur, ita etiam separabile accidens vel inseparabile de plurimis speciebus appellatur. Dicitur enim et de coruo et de homine Aethiope nigrum et de equo et de homine moveri, quod illud est inseparabile accidens, illud vero separabile. Et quoniam longius a se distant, idcirco unam eorum solam communionem dixit et alias si quae forte essent quaerere supersedit.

Differt autem genus ab accidenti, quod genus ante species est, accidentia vero speciebus posteriora sunt. Semper genera super species et his praeiacere et esse maiora superius demonstratum est. Namque prius est animal ab homine, atque ideo consumptum animal species quoque consumit, consumptae species non interimunt genera. At vero accidens postea necesse est ut sit, quam sunt ipsae species. Erit enim prius aliquid cui possit accidere. Omne enim accidens praeter illud cui accidit, esse non potest. Atque ideo prius erit aliqua res ubi accidat, quam est ipsum accidens. Necesse est igitur omne accidens post species inveniatur et magis post individua, quibus principaliter possit accidere. Huc accedit quod generis participantia aequaliter participant. Sicut omne genus speciebus suis aequaliter genus est, ut saepius dictum est, ƿ et species omnes aequaliter suo generi participant. Namque equus et homo aequaliter animalia sunt neque equus homine plus neque homo equo. At vero accidentia non aequaliter participant nam cum separabile accidens sit moveri, possunt aliae inter se species eodem accidenti participantes tardius velociusque moveri. Et de inseparabili accidenti eodem modo. Est enim ut aliquis nigrioribus oculis sit et alius quamvis nigris, tamen purpureis. Atque ideo et intentionem et remissionem recipit accidens. Nam et candidum quod dicitur, et magis et minus dicitur et alia huiusmodi. Quare distant haec duo, quod genere quae participant, aequaliter participant, accidenti fortasse non aequaliter. Huc accedit quod genera non modo ante individua sed ante species sunt, accidentia vero non modo post species sed etiam post individua sunt; ipsis enim principaliter necidunt, ut dictum est. Est etiam differeutia quae iam superius dicta est. Nam genus in eo quod quid sit praedicatur, accidens vero in eo quod quale sit aut quomodo se habeat. Nam si quid sit Socrates interroges, 'homo' atque 'animal' respondetur, si vero qualis sit, fortasse 'caluus' aut 'simus', quae accidentia sunt inseparabilia. Sin vero quomodo se habeat, aut 'iacet' respondetur aut 'sedet' aut quod aliud faciens contigerit.
Ergo quoniam generis ad speciem et differentiam, ad proprium et accidens divisa substantia est, nunc vero posteriora persequitur. Sunt autem omnes differentiae viginti. Nam cum quinque res sint et unaquaeque ipsarum ad alias quattuor quattuor item differentias habeat, quinquies quaternis viginti differentiae efficiuntur. Nam si genus differt ab specie, proprio, differentia, accidenti, quattuor differentiae fiunt. Sin vero species differt a genere, proprio, differentia, accidenti, item quattuor; quae iunctae cum superioribus octo fiunt. Et si differentia distat ab specie, proprio, genere. Accidenti, aliae quattuor supercresculat; quae iunctae cum octo prioribus duodecim faciunt. At vero si proprium differt a genere, specie, differentia et accidenti, aliis quattuor differentiis super duodecim positis omnes sedecim differentiae fiunt. Quodsi accidentis quoque differentias ad quattuor reliqua duxeris, quattuor super sedecim crescentibus viginti omnes differentiae perficiuntur. Quarum ita viginti sunt, ut ad sufficientem doctrinae cumulum decem tantum differentiae numerentur. Nam quod dictum est genus differre a differentia, specie, proprio et accidenti, quattuor fuere differentiae. Si autem differentiam dicamus differre <ab> specie, proprio et accidenti, superuacuum ƿ est differentiae cum genere differentias commemorare, cum iam prius commemoraverimus, quando generis ad differentiam differentias dicimus. Eisdem enim, ut opinor, differt differentia a genere quibus differebat genus a differentia. Itaque relinquenda est haec differentia qua distat differentia a genere, quoniam iam superius dicta est, cum diceretur quid genus, distaret a differentia. Remanent igitur tres differentiae, quibus ipsa differentia ab specie, proprio et accidenti distat. Et cum superioris generis ad alia quattuor differentiae fuerint. Nunc vero differentiae ad alia tres distantiae videantur, septem hae distantiae fiunt. At vero species quid a genere distet, iam tunc dictum est, cum dicebatur quid genus distet ab specie. Quid autem a differentia discreparet, tunc demonstratum est, cum diceremus in quo differentia ab specie discerneretur. Remanent igitur duae speciei, id est cum proprio et accidenti differentiae, quae iunctae cum superioribus septem novem differentias efficiunt. Restat igitur una proprii et accidentis differentia quae dicatur. Nam quid a genere distet dictum est, cum quid genus distaret a proprio diceretur, porro quid ab specie, dudum dicebatur, cum quid species a proprio differret enumerabatur, porro autem quid a differentia, etiam id dictum est, cum a proprio differentia separaretur.
Sed nunc quemadmodum differentia ab specie, proprio accidentique discernatur, videamus.

Et est communio differentiae et speciei quod aequaliter species sub se individuis se permittit et aequaliter individua specie ipsa participant; namque omnes homines aequaliter homines sunt et hominis participatione aeque participant. Eodem modo etiam differentia; namque omnes homines aequaliter rationales sunt et rationabilitate, quae est differentia, omnes qui ratione participant, aeque participant. Est etiam alia communitas. Quod quemadmodum species numquam deserit ea quorum species est et quibus superest, sic et differentia numquam ea deserit quae distare ab aliis facit. Namque Socrates quoniam sub specie hominis est, numquam ab hominis specie deseritur; semper enim Socrates homo est. At vero differentia Socratem, quoniam Socrates rationalis est, numquam deserit; semper enim Socrates rationale animal est.

Differunt autem inter se species et differentia, quod differentia semper in eo quod quale sit praedicatur -- nam dicitur quale animal sit <Socrates>, ut rationale respondeatur. Species vero in eo quod quid sit praedicatur; nam dicitur quid sit Socrates, ut homo respondeatur. Namque hominis qualitas rationale est. Sed non simpliciter. Illa enim qualitas pro differentia accipitur, quae veniens in ƿ genere speciem constituit et de qualitate substantiali facta est substantialis et specifica differentia. Ista igitur talis qualitas differentia nominatur et ea in eo quod quale sit ad hominem praedicatur. Hoc etiam est in eorum differentiis. Namque differentia frequenter in pluribus speciebus consideratur. Differentia enim quadrupes in bovis et in equi et in canis specie est et differentia rationalis hominis et dei. Species vero numquam aliis nisi solis sub se individuis praeest. Numquam enim alia res homo est nisi quod est individuum, ut est Socrates et Plato et Cicero. Unde fit ut sublata differentia species quoque tollatur. Nam si sustuleris rationale, hominem sustuleris. Si vero sustuleris speciem, differentia manet. Nam si sustuleris hominem, rationalis dei differentia remanebit. Est vero etiam haec differentia, quod differentia cum alia differentia iungi potest, ut aliqua ex his species informetur. Namque rationalis differentia et mortalis differentia iunctae hominis unius speciem reddiderunt, iunctae vero species numquam aliquam ex se speciem constituent. Si enim iungas hominem bovi, nulla ex his species informabitur. Sed fortasse dicat quis: asini atque equi coniunctione mulus nascitur. Sed non ita est: namque individui coniunctione natum est aliquid individuum. Si autem sic simpliciter speciem ipsam asini atque equi coniungas, nulla ex his umquam species constituitur. Neque enim si se possunt individua commiscere, ideirco etiam species individuorum in alterutram substantiam transeunt. ƿ Atque ideo constat iunctas species unam speciem non posse componere, quod differentiae iunctae unius speciei constitutivae sint. His itaque transactis ad differentiae et proprii communia veniamus.

Differentia et proprium commune habent quod quibus differentia est et a quibus ipsa differentia participatur, aequaliter participatur, sicut etiam et quibus proprium est, proprium ipsum participatur. Nam rationalis differentia quoniam est hominibus et omnes homines rationali differentia participant, non est dubium quia omnes homines aequaliter sint rationales atque aequaliter rationabilitate participent. At vero proprium, quod risibile est, aequaliter omnibus hominibus est; omnes enim homines aequaliter risibiles sunt. Est etiam haec eorum communitas, quod sicut potestate risibile dicitur, etiamsi non rideat, ita etiam potestate bipes dicitur, etiamsi quis uno pede minuatur. Non enim quod est dicitur sed quod esse possit; nam quoniam ille ridere potest, risibilis nominatur, quod ille duos pedes habere possit, bipes. Atque ideo numquam ab illis in quibus sederint, proprium differentiaque discedunt. Semper enim homo risibilis est, etiamsi non rideat, semper bipes, etiamsi uno pede minuatur. In his enim differentiis et propriis, ut dictum est, quod potestate esse possit, non quod vere sit consideratur.

Differunt autem inter se, quod differentia de pluribus speciebus praedicatur, proprium vero de una. Namque differentia quae est mortalis, praedicatur de homine et de bove et equo et caeteris animantibus et rationale praedicatur et de deo et de homine, at vero risibile de sola tantum specie hominis praedicatur. Unde evenit ut omnis differentia, quoniam plurimarum continens est specierum, a suis speciebus maior sit, atque ideo ipsa de speciebus praedicari potest. Porro autem de ipsa species praedicari non possunt, neque conversim dini potest. Nam quoniam homo dicitur rationalis, non contra dicitur 'quod rationale est, id homo est'; potest enim esse etiam non homo sed deus. At vero proprium, quoniam aequaliter et ad unam speciem semper aptatur, aequa vice atque appellatione convertitur. Dicitur enim: quid est homo? risibile; quid est risibile? homo. Quibus pertractatis ad differentiam et accidens transgressa disputatio est.

Differentia et accidens commune habent de pluribus praedicari. Namque differentia dicitur et de homine et de deo, quoniam utrique rationales sunt, et accidens dicitur de homine et de equo, ut homo Aethiops niger et equus niger. Est etiam ista communio, quod inseparabile accidens, cuicumque speciei fuerit, inseparabiliter et omnibus inest ut differentia. ƿ Namque inseparabile accidens quod est nigrum coruo, inseparabiliter accidit coruo et omnibus coruis. Eodem modo etiam differentia. Nam quoniam accidit homini ut bipes sit, semper et omnibus hominibus est esse bipedibus.

Differunt autem inter se, quod omnis differentia species continet, non contra ipsa ab speciebus continetur. Nam si differentia plures sub se species habet, ut dictum est, maior erit sub se positis speciebus, si maior etit, numquam eam quaelibet species continet; maior enim a minori numquam continetur. Namque quod est rationale, continet hominem et deum homo vero rationale non continet. Accidentia vero aliquotiens continent, aliquotiens continentur. Namque continent; quoniam frequenter unum accidens duas sub se species habet. Ut nigrum habet Aethiopem, habet et coruum, continentur vero. Quoniam species una habet duo vel tria vel quamlibet plurima accidentia. Si quis enim sit glaucus vel crispus vel candidus vel procerus, haec omnia accidentia ille unus cui accesserunt complectitur et continet. Atque ideo species illa quae illud individuum continet quod individuum plura in se accidentia suscepit, accidentis illius complexiva est.
DEHINC DIFFERENTIA NUMQUAM INTENDITUR NEQUE RELAXATUR.
Quod dicit hoc est. Rationale in unaquaque specie neque plus neque minus est. Nullus enim homo alio homine ad substantiam ƿ plus rationalis est neque minus. At vero accidens et intenditur et relaxatur. Dicitur enim quicumque procerior, dicitur quicumque velocior, dicitur quicumque crispior, quae omnia accidentia esse non dubium est.
PRAETEREA IMMIXTAE SEMPER SUNT CONTRARIAE DIFFERENTIAE.
Immixtae ait, id est immixtibiles, quae misceri non possunt. Neque enim rationale cum irrationali misceri potest neque in una specie convenire. At vero contraria accidentia manifestum est in una specie posse congruere. Namque nigrum vel album potest in una non modo specie sed etiam individuo congruere. Potest enim quicumque homo, cum ipse sit candidus, nigros tamen capillos habere.
Ergo <quoniam> quemadmodum species differat a genere vel differentia dictum est, cum de generis ad speciem et differentiae ad speciem distantia diceremus. Nunc dicemus, id quod reliquum est, de speciei propriique communibus.

Et est una eorum communio, quod de se ipsa invicem praedicantur. Nam quoniam aequa sibi sunt, neque species hominis alii proprio convenit nisi risibili neque risibile alii convenit speciei nisi horhini, atque ideo dicitur: ƿ quid homo? quod risibile; quid risibile? quod homo. Commune est etiam illud, quod omne proprium aequaliter ad sub se posita praedicatur, namque omnes homines aequaliter risibiles sunt, et species aequaliter ad sub se posita praedicatur, namque omnes homines individni aequaliter uno nomine homines nuncupantur.

Differunt autem a se, quoniam species potest etiam genus alteri esse, proprium esse non potest. Sed hic illam speciem intellegamus quae subalterna est, non illam quae magis species est et genus esse numquam potest. Atque ideo nos illam modo solam quae subalterna species est intellegamus, quae scilicet poterit esse et genus: namque mortale cum rationalis generis species sit, hominis genus est, at vero risibile de nulla umquam specie alia poterit praedicari neque alii esse proprium, sicut est hominis. Illa enim semper, ut dictum est, propria sunt quae nulli alii nisi ad unam speciem semper aptantur.
DEINDE SPECIES PRAECEDIT ET SIC PROPRIUM SEQUITUR.
Quod dicit tale est. Omnis species ut habeat proprium, primo eam esse et constare necesse est. Oportet enim prius esse hominem, ut sit risibilis, non prius esse risibile, ut sit homo. Nam quoniam proprium dicitur, per se proprium non constat, nisi alicuius speciei sit. Atque ideo prius esse necesse est illud cuius est proprium, quam sit proprium.
Huc accedit quod species semper in opere intellegitur cuiuscumque subiecti. Species enim semper in actu est, non solum potestate. Homo enim re vera et opere et actu homo est, id est numquam poterit esse non homo. At vero risibile, quod est proprium, potestate tantum dicitur, etiamsi in actu non sit. Potest enim quilibet ille non ridere, tamen quia ridere potest, risibile nominatur. Distant igitur in hoc, quod semper species in actu est et in opere, proprium vero aliquotiens potestate.
Deinde quorum definitiones diversae sunt, necessario etiam ipsa quoque diversa sunt. Omnis definitio substantiam definit. Ergo si qua eiusdem substantiae fuerint, eadem etiam definitione monstrantur, si qua eadem definitione fuerint, eadem substantia praedicantur. At vero si qua definitionibus differant, differunt etiam substantiis, quae substantiis difforunt, longe a se ipsis alia sunt. Nunc igitur quoniam definitiones proprii et speciei differunt, species quoque ipsa et propriurn a se differunt. Est autem speciei definitio sub genere esse et ad plurima numero differentia in eo quod quid sit praedicari, at vero proprii uni tantum inesse speciei et sub ipsa de omnibus individuis praedicari. Sed quoniam et definitiones differunt, ipsa quoque species a proprio distabit.

Post haec ad communitates speciei et accidentis disputationem transtulit et dicit eorum raras esse alias communitates ƿ nisi has solas, quod de pluribus praedicantur. longe enim a se distare videntur in substantia sui et in potestate patiendi atque faciendi id quod alicui accidit et id cui accidit. Namque illud cui accidit, quasi quoddam accidentis est fundamentum, illud vero quod accidit, praeter id cui accidit, esse in sui substatltiÇ non potest.

Propria vero singulorum sunt haec, quod species in eo quod quid sit praedicatur, accidens vero in eo quod quale sit et quodammodo se habens. Nam si quis dicat: quid Socrates est? homo dicitur; si quis dicat, qualis sit, caluus vel simus appellatur, si quis vero, quomodo se habens sedens aut iacens appellabitur. Item quod unaquaeque substantia unam speciem habet. Namque hominis substantia unam solam hominis speciem habet, substantia vero equi unam solius equi speciem habet. At vero una substantia plura frequenter accidentia continebit. Nam et in eodem equo quaedam pars frequenter nigra, quaedam alba et est in eo proceritas, est altitudo, est aquilum caput et alia huiusmodi. Habet etiam non solum inseparabile accidens eadem substantia sed etiam separabile. Nam fortasse quidam velos est et idem etiam corpore validus eat, idem etiam sagittator et caetera. Huc accedit quod species praenoscuntur, ƿ id est praeintelleguntur, hoc est ante esse cognoscuntur quam accidentia. Et prius erit aliqua res ubi accidat, quam illa quae accidat. Et quoniam species est subiectum accidentis ubi accidens accidat, ideoque ante species intellegitur esse quam accidens. Accidentia vero postnativa sunt, id est a foris venientia et estranea a qualibet illa substantia, etiamsi inseparabilia sunt. Haec quoque est eorum separatio, quod semper omnia quae participant specie, aequaliter participant; aequaliter enim et Socrates et Cicero et Plato homines sunt. At vero illa quae participant accidenti, etiamsi inseparabile accidens sit, tamen non aequaliter participant. Namque quamvis inseparabile sit accidens Aethiopibus nigros esse, tamen est aliquis inter ipsos nigrior nec omnes illa nigredine aequaliter participant.
Relinquitur igitur de communibus proprii accidentisque tractare; nam proprium quid distaret vel ab specie vel a genere vel a differentia, superius demonstratum est.

Proprium autem et inseparabile accidens commune habent, quod sine his numquam consistunt ea quae ƿ eorum participant et in quibus ipsa considerantur. Nam neque homo amittit risibile esse nec Aethiops aut coruus nigrum. Atque ideo sine his ipsis, id est propriis et accidentibus, quae eorum participant, constare non possunt, ne forte contra superiorem definitionem accidentis venire videatur ista communio -- est enim ita definitum: accidens est quod infertur et aufertur sine eius in quo est interitu -- quod nunc dici videtur sine his constare non posse, cum superius sine eorum interitu posse dicerentur auferri. Sed hoc modo dicitur, non quod, si auferatur hoc accidens inseparabile, intereat illud cui accidit sed quoniam separari non potest, idcirco sine hoc constare non possit. Est etiam in separabilis accidentis et proprii alia communio, quod sicut et omni et semper inest proprium cui inest, id est homini -- semper enim et omnis homo risibile est -- sic etiam quodlibet accidens inseparabile et semper et omni est accidens inseparabile; namque et omnis coruus et semper niger est. Sola autem separabilibus accidentibus illa communio est, quod quemadmodum de multis individuis proprium praedicatur, ita etiam accidens de multis individuis potest praedicari. Plures etiam currunt, plures ambulant, quae scilicet accidentia separabilia sunt, quemadmodum plures possunt esse risibiles.

Differunt autem ista, quod proprium semper uni speciei inest, accidens vero et pluribus. Namque accidens ƿ pluribus speciebus et animatis et inanimatis evenit, ut est hebeno nigrum, coruo nigrum, homini Aethiopi nigrum, risibile vero nulli nisi soli homini. Atque ideo conversim proprium praedicatur, quia unius speciei continens est et illi speciei soli aequalis est, at vero accidens conversim praedicari non potest, quia plures sub se species habet. Non enim potes dicere id esse nigrum quod hebenum, cum dicas hoc esse hebenum quod nigrum; potest enim esse nigrum et non esse hebenum. Deinde omne proprium aequaliter se his rebus quae sub se fuelint dat et ab his aequaliter participatur -- Socrates enim et Cicero et Vergilius aequaliter et risibili participant et aequaliter risibiles sunt -- at vero accidens non semper aequaliter; potest enim quicumque esse procerior et alius esse velocior, quod scilicet illud separabile est accidens, illud inseparabile.
Et fortasse aliae eorum quaedam proprietates vel communiones esse videantur sed nunc quantum introductioni sat est, ista sufficiant.
Sed iam tibi, mi Fabi, omnia quaecumque ad Introductionem Porphyrii pertinent, plenius uberiusque tractata sunt. Post vero si quid umquam mei egueris, studiis praesertim tuis, quae nulla umquam honestate caruerunt, libens animo hortatorque ad easdem cupiditates parebo. ÑHic Fabius: Tu, inquit, paterno haec mihi animo polliceris, verum ego numquam deficiam ab his studiis, te praesertim docente, ƿ a quo totam fortasse logicae Aristotelis, si vita suppetet, capiam disciplinam. ÑEt ego: Faciam, inquam, libentissime. Sed quoniam iam matutinus, ut ait Petronius, sol tectis arrisit, surgamus, et si quid illud est, diligentiore postea consideratione tractabitur.

No comments:

Post a Comment