Deinde cum dicit: “secundum placitum”, etc., manifestat tertiam partem praedictae definitionis; et dicit quod ideo dictum est quod nomen “significat secundum placitum”, quia nullum nomen est “naturaliter”. Ex hoc enim est nomen, quod significat: non autem significat *naturaliter*, sed *ex institutione*. Et hoc est quod subdit: sed quando fit nota, idest quando imponitur ad significandum. Id enim quod naturaliter significat *non fit* [cfr. signi-FICARE], sed naturaliter est signum. Et hoc *signi-ficat* cum dicit. Illitterati enim soni, ut ferarum, quia scilicet litteris *signi-FICARI* non possunt. Et dicit potius sonos quam voces, quia quaedam animalia non habent vocem, eo quod carent pulmone, sed tantum quibusdam sonis proprias *passiones* *naturaliter* *signi-FICANT*. Nihil autem horum sonorum est nomen. Ex quo manifeste datur intelligi quod nomen non significat naturaliter. --- Deinde cum dicit: “secundum placitum”, etc., manifestat tertiam partem praedictae definitionis; et dicit quod ideo dictum est quod nomen “significat secundum placitum”, quia nullum nomen est “naturaliter”. Ex hoc enim est nomen, quod significat: non autem significat *naturaliter*, sed *ex institutione*. Et hoc est quod subdit: sed quando fit nota, idest quando imponitur ad significandum. Id enim quod naturaliter significat *non fit* [cfr. signi-FICARE], sed naturaliter est signum. Et hoc *signi-ficat* cum dicit. Illitterati enim soni, ut ferarum, quia scilicet litteris *signi-FICARI* non possunt. Et dicit potius sonos quam voces, quia quaedam animalia non habent vocem, eo quod carent pulmone, sed tantum quibusdam sonis proprias *passiones* *naturaliter* *signi-FICANT*. Nihil autem horum sonorum est nomen. Ex quo manifeste datur intelligi quod nomen non significat naturaliter. ---
Subscribe to:
Post Comments (Atom)
No comments:
Post a Comment