The Grice Club

Welcome

The Grice Club

The club for all those whose members have no (other) club.

Is Grice the greatest philosopher that ever lived?

Search This Blog

Tuesday, September 21, 2021

Grice ed Antonini

Ubi ea de AMORE tractavimus, quae aeterna sunt, nunc ad ea accedimus,quae ad mortales usque proveniunt. Utrumque enim in symposio disputatum est a Platone, et quod magnus deus amor est, quod ad aeternita-tem pertinet, et quod medicus est curatorque mortalium, quod vergit adtempus. Quam quidem sententiam plerique eorum contempserunt, quisibi sapientes videntur, quique rationem sensilibus, non sensilia ratione dimetiuntur.Rati ex aeterna causa res novas absque medio provenirenonposse, ne aeterna, stabilis, immotaque res, de ea enim causa praecipue loquuntur, quae firma immota semper est, quasi quae novam rem pariat.Iam a priore statu mota videatur, eademque et immota et mota esset,quod fieri nulla potest ratione. Sane divinus ille Amor ex aliquo semper effertur in aliquid, quod si qua manat ex alio cogitetur AMOR, aeterna progressione fluit a parente ac filio. Sin vero ut vergit in aliquid prospiciatur, aut qua in id vergit, quod AMATUR, velut a patre proles, atque eap rogressio perpetua est, aut qua in id rapitur, quod ex AMORE fit, velut inmunera, quae hominibus divinitus tribuuntur. Qui quidem divini AMORIS adventus, tam aeternus non est, quam homines, quibus illa donantur. Mortales sunt, aeterni non sunt. Neque accessus ille, illaque curatio quicquam in Deo collocat novi nisi ex nostra quadam cogitatione. Sed id innobis oritur, quod ad aliquid est, in nobisque non eo in AMORE mutatio fit, quemadmodum orientem solem spectantibus, dexter est antarcticus polus, articus sinister, quibus rursus occidentem spectantibus contraria ratio fit, efficiturque et dexter arcticus et sinister antarcticus, ac quamquam immoti semper poli sint, qui tamen dexter erat sinister efficitur, non caeli parte, sed spectatoris corpore commutato. Ita sane fit, cumad bonas hominum mentes, cum ad morbos animorum curandos, ille accedit AMOR. Ita ad aegrum se confert, ut agitationem ac motum, non AMOR ille divinus, sed solus aegri animus patiatur. Nam cum GEMINI AMORES, geminaeque sint Veneres, sicut Platoni placet, uterque si processerit, furore nos corripit. Sed alter perturbationum, morborum, malorum omnium causa est. Alter sedationes, salutem, bonaque plane omnia elargitur. Hinc Menon ille Platonicus ait, mortales non nisi divino furore correptos bonos fieri. Quae quidem sententia oraculo consentit, quo praedicatum est, caeli regnum vim pati atque a violentis mortalibus rapi. Ut enim malus furor infra humanam sortem rapit mentem, ita divinus spiritu vehementi, supra hominum VIRES in caelum usque correptam mentem vehit. Hic ille raptus divinus est, quem superior fabula in PHYRGIO PUERO cogitari volebat, quem in caelum ad divinas dapes non suo consilio profectum, sed divino potius raptu advectum prodebat. Raptumque fama fuit nonnisi ab AMATORE Deo, ut hominum ad divina rapiendorum potestas non nisi in divinum et AMOREM et spiritum referatur. Nam Plato cum tres furores ostendisset: Musarum, Bacchi, Apollinis, quartumetiam Veneris adiecit omnium maximum, sacratissimum, divinissimum. Aeterna vero de causa novi aliquid proficisci quid prohibet, a libera praecipue atque immota omnino? Quippe quae id circo non mutata usque iudicatur, quod quae aeterna voluntate in tempore se facturam statuit, eastatuto tempore fecit. Quare tantum abest ut mutata dicenda sit, quod intempore quicquam egerit, ut mutata utique dicenda esset, si quod constituit, in tempore non egisset. Adde quod non ponimus spiritum illic esse, ubi prius non fuerit, sed alia ratione esse quam fuerit. Atque ita ad nos in tempore dicimus proficisci illum cum divino aliquo coniungitur munere, quo prius nobis non coniungebatur. Callisto et enim,et amanti de omiscetur prius, et deinde ab eodem in caelum rapta est. Quibus quidem inrebus, non divinum AMOREM, sed illam mutatam esse voluerunt, cum prius divina AMICITIA ac de incepset iam caelis e dea divino amore donata est nactaque. Spiritus munus est quippe quem non aquis mergi sed superaquas ferri scriptum est. Aquae etenim multae, Solomone teste, extinguere non possunt charitatem, quae una more olei virginum prudentumobrui in undas non potest, sublime tutumque supernatat. Ita quos sanc

No comments:

Post a Comment