Nunc dicendum est quemadmodum quattuor illae
propositiones inter se affectae sint, quas non ab re est in quadrata formula spectare. Sunt igitur in superiore linea,
ut infra scriptum est, universalis dedicativa et abdicativa, ut, Omnis voluptas bonum est, Omnis volup
tas bonum non est, dicanturque hae inter se incongruae. Item in inferiore linea sub utraque particulares
subnotentur, Quaedam voluptas bonum est, Quaedam non est bonum. Dicanturque inter se hae subpares. Deinde
obliquae ducantur lineae angulares, altera pertingens ab universali dedicativa
[194] [ad particularem abdicativam, altera a particulari dedicativa] ad universalem abdicativam;
quae inter se et quantitate et qualitate contrariae alterutrae nominentur, quod iam necesse est alterutram veram esse, quae
dicitur perfecta pugna et integra. A{u}t inter subpares et incongruas pugna dividua est, quod incongruae nunquam
quidem fiunt simul verae, interdum tamen simul mentiuntur. Subpares autem mutata vice nunquam quidem
simul mentiuntur, interdum tamen simul verae fiunt. Et ideo utriusuis harum revictio confirmat
[alteram], non tamen et utriusuis confirmatio revincit alteram. De incongruis qui utramuis posuit, utique alteram tollit,
non tamen mutata vice qui utramuis tollit, utique alteram ponit. Enimuero de alterutris qui utramuis
comprobat, utique alteram refutat, qui utramuis tollit, utique alteram comprobat. Caeterum universalis utravis particularem suam
comprobata utique confirmat, revicta non utique infirmat. Particularis autem versa vice univer
salem suam revicta utique infirmat, probata non utique confirmat. Haec omnia ita [195] esse, ut dicimus, ex
ipsis propositionibus facile ostenditur infra scriptis.

55R
Certum est enim, quod concedat, qui aliquid proposuerit. Destruitur autem ultravis universalis trifariam,
dum aut particularis eius falsa ostenditur aut utravis ex duabus caeteris vera, sive incongrua
sive subneutra. Instruitur autem uno modo, si alterutra eius falsa ostenditur. Contra par
ticularis [196] uno quidem modo destruitur, si alterutra eius vera ostenditur; instruitur autem trifariam,
si aut universalis eius vera est aut utravis ex duabus caeteris falsa, sive subpar eius sive sub
neutra. Eadem servabimus etiam in aequipollentibus propositionibus. Aequipollentes autem
dicuntur, quae alia enuntiatione tantundem possunt et simul verae fiunt aut simul falsae,
altera ob alteram scilicet, sicut indefinita et particularis. Item omnis propositio, si assumat
in principio negativam particulam, fit alterutra eius aequipollens, ut cum sit universalis de
dicativa, Omnis voluptas bonum, si ei negatio praeponatur, fiet, Non omnis voluptas bo
num, tantundem valens quantum valebat alterutra eius, Quaedam voluptas [non est] bonum
Hoc in caeteris tribus propositionibus intelligendum est. [06] Deinde de conversione. Conversi
biles propositiones dicuntur universalis abdicativa et alterutra eius, id est particularis dedi
cativa, eo quod particulae earum, subiectiva et declarativa, possunt semper inter se versare
vices permanente conditione veritatis aut falsitatis. Nam ut vera est haec propositio, Nul
lus prudens impius, ita si convertas partium vices, verum erit, Nullus impius
prudens. Item ut falsum [197] est, Nullus homo animal, ita et si convertas, falsum erit,Nullum
animal homo. Pari ratione et particularis dedicativa convertitur. Quidam gram
maticus homo est, et contra, Quidam homo grammaticus est. Quod duae caeterae propositiones [semper] facere
non possunt, quamquam interdum convertantur. Nec tamen idcirco conversibiles dicuntur. Nam quod
alicubi fallitur, certo repudiatur. Ergo unaquaeque propositio per omnes significationes reperienda
est, an etiam conversa congruat. Nec universe verae sunt istae, sed quinque solae.

No comments:
Post a Comment